Obrázky na stránke
PDF
ePub

MEMORIA

ERNESTI GODOFREDI BALDINGERI,

SERENISSIMO HASSIAE PRINCIPI ELECTORI A CONSILIIS INTIMIS EJUSDEMQUE ARCHIATRI, PHILOSOPHIAE ET MEDICINAE DOCTORIS, PROFESSORIS MEDICORUM ORDINIS MARBURGENSIUM PRIMARII; ACADEMIARUM BOICAE, ERFORDIENSIS, REG. VIADRINAE, GISSENSIS LITERARUM UNIVERSARUM; CAESAREAE ET HALENSIS WESTPHALICAEQUE NATURAE CURIOSORUM; ITEMQUE JENENSIUM, ET MINERALOGICAE ET ARTIUM ELEGANTIORUM; CASSELLANARUM DENIQUE CUM ANTIQUITATIS TUM AGRICULTURAE ET ARTIUM SOCII.

ACADEMIAE MARBURGENSIS AUCTORITATE

SCRIPSIT

GEORGIUS FRIDERICUS CREUZER,

LITERARUM

GRAECARUM ELOQUENTIAE ET POESEOS PROFESSOR P. 0. 1804.

Apud Xenophontem *) Socrates Aristodemo, Deorum providentiam neganti et cultum ridenti, tum corporis humani figuram atque perfectionem explicat, tum animi universam indolem singulasque virtutes praedicat, quo intelligatur a Deo immortali hominibus esse provisum. Cujus rei firmandae caussa plurima artificia enumerat ab hominibus excogitata, in quibus et illud esse ait, quod iidem prae ceteris animantibus valeant νόσοις ἐπικουρῆσαι morbis mederi. Quod verissimum esse constat, quatenus medendi artem cogites. Nam ab ea quidem parte cetera animalia benigniorem naturam nacta esse videntur, quod ea vel multo rarius male habent, vel si quando aegrotarint, coeco quodam instinctu ad ea feruntur, quorum pastu cito convalescant. Humanae naturae in ceteris rebus prae

*) Memorabil. Socrat. I. 4. 13. quem locum totum expressit Cicero de Natura Deorum II. 54 sqq.

stantia hac sola brutis cedere videtur, quod homo et laborat crebrius et difficilius sanatur. Quare in eo curando mature artificium quaesitum, expetitaeque herbae, ad quas indagandas haud absonum fidei est nonnullas bestias, serpentes maxime, ceteris sagaciores, rudioribus populis quasi viae duces fuisse, quarum solertiam illi imitarentur.

Itaque quod in reliquis animalibus naturae est, hoc artis beneficio acceptum refert humanitas. At quali beneficio? Nimirum, quo demto reliqua omnia, quotquot numerantur commoda vitae, injucunda, caduca, inania reperientur. Quippe in summa opum cujusque generis affluentia ingeniique copia et dexteritate, nisi corpus simul animi optatis obsequatur, miser et eris et tibi ipsi non minus quam aliis videberis. Quicunque igitur corpus menti morigerum reddunt, ii reliquorum quidquid jucundum habetur ejus usum nobis porrigere putandi sunt. Quare recte ille, apud Aeschylum*) ad Caucasi scopulum affixus, Prometheus, quo injuriae sibi illatae sensum suorum in genus humanum meritorum conscientia mitiget, et plurima alia commemorat a se salubriter excogitata et medicinae rationes a se inventas gloriatur.

Atque praeclarum illud artis salutaris inventum gestiens fabularum suavitate antiquitas mirifice expressit mytho de Aesculapii natalibus, educatione et institutis. Cui tamquam medicae artis praesidi cum alia nonnulla animalia adjungebant **), tum praecipue serpentem, quam bestiam, ducti forte ea observatione, quam supra attigi, ut salutis genium ***) singulari quadam veneratione prosequebantur.

*) Prometh. vinct. v. 478 sqq.

**) Ut gallum, lupum, caprum in Epidauri numis Eckhel. D. N. V. Part. I. Vol. II. pag. 289.

***) Cf. Beger de numis serpentiferis. Colon. March. 1702. p. 11. Aegyptii quidam dracunculi Agathodaemones (boni genii) vocati, serpentiumque allapsus boni ominis loco habitus. Inde serpens Aesculapio et Hygiae saepissime in numis adjunctus, Eckhel. 1. c. Vol. IV. p. 34 sq. Quam in rem docte, ut adsolet, nonnulla alia contulit Boettiger in eo libello, qui inscribitur: die heilbringenden Götter, Vimar. 1803. Ceterum reptilium injecta mentio admonet loci Xenophontei,

Infinitum foret alienumque a nostro consilio uberius persequi quaecunque vel rudiorum hominum fingendi libido, vel poëtarum reliquorumque artificum doctius ingenium excogitaverat, quo ii gratum in Deos medelarum auctores animum testarentur. Quorum artem exprimere arduum est: pietatem licet imitari, cum jam commendanda memoria viri sit, quo nemo facile felicius reddidit mitissimum illum artificem morborumque propulsatorem heroa Aesculapium*),

ERNESTI GODOFREDI BALDINGERI.
Cujus res ordine narrabimus.

Vixere Baldingeri a saeculis inde in Helvetiâ, Alsatiâ inque agro Friburgensi Brisgoviae, vivuntque hodie in Comitatu Badensi, haud obscuro loco geniti, ut qui in majoribus suis Episcopum quondam Helvetium habeant. Gentis insignia aeri incisa exhibet Weigelius**). Nostri avus Antonius, cum aetatem virilem attigisset, relicta fide Romano-catholica, quam more majorum puer imbiberat, Argentoratum se contulit, ubi tibialium texendorum artificium

qui est in eodem capite, quo supra usus sum. Etenim quod ibi legitur §. 11. έo̟nɛtois de reliquis, excepto homine, animalibus omnibus, illud molestum est docto cuidam interpreti, ut magis e poëtarum quam e prosaicorum more dictum. At, quod optime nuper monitum est, hoc quidem loco soli animalium trunci intelliguntur, quibus deinde pedes a Deo additi dicuntur. Quod ipsum cum explicare Socrates institueret, minus recte usus esset voce nooẞάrois, quod antiquioribus scriptoribus usurpatur de quadrupedibus omnibus, vid. Herodot. I. 188. cf. Vackenaer. ad IV. 61. adde Voss mytholog. Briefe I. pag. 105. Ilgen. ad Hymn. Homer. p. 479. Illud quoque huc facit quod in Xenophonte versemur, hoc est in eo scriptore, qui etiam, ubi necessitatis multo minus quam hoc loco sit, poëticis vocabulis nonnumquam delectetur, vid. Hermogen. ɛì 'I§. p. 384. ed. Sturm.

*) Pindari Pythia III. 12 sqq.

Τέκτον ̓ ἀνωδυνίας

Αμερον γυιαρκέος Ασκλαπιόν,

Ἥρωα, παντοδαπᾶν ἀλκτῆρα νούσων.

**) Im Wappenbuch, Nürnberg 1734. Vid. M. Conr. Curtii Commentationem de habitu Livoniae pristino ad Germaniam, Marburgi 1786, ad cujus calcem suas ipse Baldingerus res extremis lineis adumbravit.

compararat. In graecis scholis Tiedemannus hoc maxime consilium sequi videbatur, ut literarum studiosos aliquo antiquitatis sensu imbueret. Quod ipsum praecipue eminebat in Homero explicando, quem cum tractabat, in antiquiorum hominum simpliciorem vitam digrediens, peregrinantium narrationes utiliter adhibebat. Platonicarum lectionum major etiam usus erat, et is, qui ab „Argumentorum“ scriptore exspectari posset, in eoque contineretur, quod cujusque dialogi summam, e sermonis circuitu et diverticulis repetitam, inque paucarum sententiarum fines conclusam explicaret. Ad criticae grammaticaeque interpretationis leges minus adstrictas habebat eas scholas, unde fiebat, ut is demum cum fructu iis interesse videretur, qui ab ea disciplina, qualem Ruhnkenius ille in Timaeo descripsit, paratior ad easdem accessisset.

Sub ipsum Marburgensis stationis initium exercebat Nostrum nova philosophiae ratio, quae in Kantiano illo libro proposita, omnium tune animos erigebat intendebatque studia. Notum est, ejus ei philosophi placita haud ita placuisse, ut sese ipsi adplicaret. Quo in consilio utrum reçte senserit, an secus, ejus quidem rei penes alios judicium esto. Illud laude dignum videtur, quod, cum maxime eam rationem publice impugnare conaretur, eam sententiam et prae se tulit, et scripto etiam aliquo consignavit, quae gravitatis liberalitatisque plenissima esset, dignissimaque philosopho, qui molestissime ferret quemquam dicendi libertate carere. Cumque aliquando contra eam sectam insurgendum sibi esse credidisset, tamen in hac ipsa caussa idem sese viri ingenium praestitit, quod in omni vita, in quo nihil esset hostile, nihil atrox, nihil pertinax, sed mollia flexilia omnia. Quo circa, a philosophicis bellis alienissimus, ex proeliorum pulvere et decertantium strepitu libenter sese recipiebat ad suos veteres, nunc Zenonis porticum repetens, nune Epicuri hortos, nunc Academiae amoena spatia, nunc Lyceum Aristotelis.

Jam enim (circa a. 1789 sqq.) totus erat in digerenda ea copiarum abundantia, quae sibi per multorum annorum colligendi industriam affluxerat.

Cujus rei fructus provenit ille liber, quem de caussis Philosophiae inscripsit, quo omnis ejusdem historia explicatur. Quod opus, quemadmodum ipse in eodem laudum suarum domicilium collocavit, ita summas laudes meruit, sive doctrinae diligentiam spectares, qua quique loci e suis fontibus repetuntur, sive explicationis lucem, qua abstrusissima et impeditissima plurima expediuntur et ad liquidum planumque perducuntur. Grati praecipue agnoscunt philosophi, admiranturque eum legendi colligendique laborem, qui ne Scholasticorum quidem barbariem, ferrea dictione disputationumque spinis horrentem, refugerit, sed ad eam obstructam fere antea philosophiae partem viam aperuerit, docueritque, quam multa bonae frugis plenissima laterent in illis incomtae philosophiae sordibus. In eum librum ne plura dicam, faciunt optimi harum rerum judices doctissimi duumviri, qui postea haud mediocri cum laude eandem historiam aggressi, quae ipsi Tiedemanno deberent, ingenue professi sunt*). Ceterum in illo opere si quae recte notari videntur, ejus rei culpa praecipua fuerit in ipsis uberrimae materiae copiis, quibus animus, velut mole obrutus, saepius vel disponendi elegantiam vel limae stilique curam negligeret.

Jam vero quo diutius ille in ea historia habitabat, quoque penitius animo complectebatur philosophiae cujusque aetatis vicissitudines nostraeque potissimum subitarias conversiones: eo magis sese recipiebat ad eorum philosophorum rationem, qui, quia nulli certae sectae sequaces, e singulis, quae sibi teneant, eligunt, Eclectici dicuntur. Aetate provectior libenter prae se ferebat illud Socraticum: id unum se scire, se nihil scire, magis in dies magisque diffidens philosophiae, quatenus ea hoc sibi sumeret, ut de Ferum humanarum divinarumque omnium summa demonstrando decerneret.

*) Vid. praeter Buhlii librum, Tennemanni Praefationem ad suam: Geschichte der Philosophie Leipz. 1798. Erster Band pag. 3. Quem virum doctissimum quanti Tiedemannus faceret, norunt utriusque familiares.

« PredošláPokračovať »