Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT II.

[ocr errors]

TRACTANTUR DE FATO ITEMQUE DE VICISSITUDINE RERUM INSIGNIORA QUAEDAM PER HERACLITI

RELIQUIAS LIBROSQUE STOICORUM.

Notum est, vim omnia tenentis fati non solum a poëtis fuisse declaratam, quorum grandi carmine Atticorum theatra resonabant, sed nec minus apparuisse per historiarum monumenta rerum gestarum eventorumque vicissitudine, et vero etiam latissime patuisse per nobilissimorum effata philosophorum. Stoici praecipue ea in re confirmandâ illustrandâque elaborarunt. Qui quidem sicut alia multa ita universam fere physiologiam atque illud maxime de fato placitum duxerunt ab Heraclito*). Unde intelligitur, quicunque velit illius sententiae simplicissima initia cognoscere, prout ea primum sese excluserit quasi et paullatim creverit, ei faciendum esse, ut Heraclitea ipsa cognoscat.

Atqui cum hujus liber, qui nobilissimus erat, περὶ ❤úóɛws injuriâ temporis perierit, eruenda ejus philosophi sententia est ex illius fragmentis, quae haud pauca**) per veterum libros disjecta servantur. Quae priusquam explicare instituas, necesse est colligantur undique, disponantur

[ocr errors]

* Zenonem illum Citieum μετεσχηκέναι τῶν λόγων ΗρακλειTɛíov testatur Eusebius Praeparat. Evangel. XV. pag. 729. et plurimi veterum loci confirmant. cf. v. c. Censorin. de die natali Cap. XVII. pag. 1. ubi Heracliteam sententiam de aetate humana in rem suam adhibuisse Zeno intelligitur. De universa Stoicorum physiologia ab Heraclito desumta memorabilis est locus Clementis Alexandrini Strom. V. pag. 712. Potter.

**) Sic verius pronuntiatum arbitror, quam ab Harlesio factum est, qui pauca tantum reliqua dicit Introd. in hist. ling. gr. I. pag. 255. Stephanus quidem in poësi philosophica credi vix potest quot qualiaque omiserit. Sed haec munitiora ponentur, ubi fortasse aliquando mihi contigerit, Heraclito eandem operam praestare, quam nuper Empedocli praestitit diligentissimus Sturzius. Ac nemo ignorat, quantopere antiquissima Ionicae philosophiae monumenta congruant historiarum, Hecataei, aliorum, primordiis, cum argumento, tum vero maxime prosae nascentis indole.

Heraclitus (vid. Aristotel. Rhetor. III. 5. 6., ubi hoc exordium commemoratur). Ipse contra dicebatur alvintýs a Timone Sillographo, vid. Diog. L. IX. 6. Hinc etiam aivíttεodα eum dicit, ejusque haud dissimiles orationis obscuritate philosophos Plotinus loco infra a nobis tractando.

Illuc pertinet Proclus in Platonis Timaeum Cap. 3. p. 106. infr. ἀλλ ̓ Ἡράκλειτος μὲν ἑαυτὸν πάντα εἰδέναι λέγων, πάντας τὰς ἄλλες ἀνεπιςήμονας ποιεῖ. Confer et Meleagri Epigramma CXVIII. (Anthol. gr. Tom. I. Pag. 35*).)

Ἄνθρωφ, Ἡράκλειτος ἐγὼ σοφὰ μένος ἀνευρών

φημὶ τάδ ̓ ἐς πάτραν κρείσσονα καὶ σοφίης. κ. τ. λ.

[ocr errors]

Heus tu: Heraclitus ego, qui solus sapientiam reperi, edico tibi." Reliqua quoad ejus fieri potuit in loco tam impedito expedire studuerunt interpretes (apud Jacobs. Tom. VI. p. 128 sqq.).

Atque hoc loco huic Commentationi meae finem impono, quoniam, quae deinde sequuntur omnia, emendata inserui Commentationibus, quas titulo Dionysus collectas in lucem edidi Heidelbergae 1809; et illa quidem tan

quam Excursum ad Commentationem primam pag.

71-86.

*) Hos locos omnes laudavi ex hac Prolusione ad Cic. de N. D. III. 14. p. 540. ed. maj., quibus nunc adjicio quae posui ad Plotin. III. 6. 8. Vol. III. p. 180. ed. Oxon.

III.

SPECIMEN OBSERVATIONUM

EX PRISCIS SCRIPTORIBUS

A D NOVISSIMAM OPERUM

JOANNIS WINCKELMANNI

EDITIONEM*).

ACADEMIAE HEIDELBERGENSIS

PRORECTOR

AUSPICATO CREATUS MAGISTRATUM RITE ADIT

SIMULQUE IS

QUI EODEM PROXIME FUNCTUS EST

VOTA PIA SOLVIT

D. IV. M. APRIL. MDCCCIX.

INEST

SPECIMEN OBSERVATIONUM

EX PRISCIS SCRIPTORIBUS

AD NOVISSIMAM OPERUM JOANNIS WINCKELMANNI

EDITIONEM.

Laudabili consilio instituta dudumque exspectata nuper prodiit Operum Joannis Winckelmanni editio. Cujus viri ingenio quantum debeat artium subtilior doctrina, cum in vulgus pateat, et ad nauseam usque vulgo decantetur:

*) Dresdae 1808 et sequentibus annis recensior in lucem prodiit ibidem 1830 et sqq. Nimirum sub hoc tempus Leidam me vocaverat Joannes de Meermann, maxime ad Archaeologiam docendam. Erat enim hic vir non solum doctissimus, verum etiam elegantiorum artium amantissimus et qui peregrinator totius fere Europae Musea ipse inspexerat. Ei ego ut voluntatem adprobarem, tunc cummaxime illud argumentum elegi; quâ commentatiunculâ quodammodo praelusi multo gravioribus Scriptis, quae hodie per universam paene Germaniam in Winckelmanni illius memoriam quotannis publicari solent.

CREUZ. OPUSC.

3

putidus sit, qui denuo inculcare velit. Salubrius illi fecisse putandi sunt, qui, quod ipse ille facturus fuisset, nisi fata prohibuissent, vel explere studuerunt, vel emendare, si quid qua in parte deesse visum erat, aut minus recte praeceptum et quadam incuriâ fusum.

Quod cum ad singula viri quantivis opera pertineat: tamen in nullo eorum plura desiderantur ad praestantiam, quam in eo quod de Allegoriâ inscribitur. Hoc unicuique patebit, qui a ceterorum scriptorum lectione recens ad hoc accesserit, et pronuntiatum quoque in animadversionibus ad novissimam editionem est a Mayero. Nam sive doctrinae ubertatem spectes, quae in hoc argumento collocari utiliter poterat, sive disciplinae viam rationemque, in utravis ille hic quidem sui dissimilis reperitur. Quaecunque vero in quacunque parte desiderantur, ea ad duo potissimum genera revocari queunt.

Nam primum parum curasse videtur Winckelmannus, quod vel maxime fieri debebat, ut totum ejus loci spatium ambitumque quasi oculis collustraret, hoc est, ut universum illud argumentum, quâquâ patet, mentis cogitatione sibi penitus informaret, et in omnes ejus partes converteret intelligentiam, quo et apte disponerentur singula, neque quidquam quod caussam rei contineret, omitteretur. Deinde in singularum rerum tractatione, cum satis studiose fontes sectari videatur, tamen minus arcte, quam in aliis commentationibus, se applicuit ad solos veteres auctores, sed hinc inde a recentioribus pendere atque e rivulis haurire deprehenditur. Unde factum est, ut hoc opus cum ratione tum oratione minus etiam referat nativam illam simplicitatem antiquitatis venustatemque, sive illud evπvés, quo cetera hujus viri plurima tantopere placent. Quocirca, ut facile largior intelligentissimis horum operum editoribus, universe sibi cavendum fuisse, ne animadversionum farragine Winckelmanniana obruerent: ita in hoc quidem opere velim, aliquanto munificentius additum quod plurimum deesse reperitur, positumque munitius, quod justo firmamento destitutum pendet.

Nos igitur, quantum in nobis est, faciamus hoc, ut

vestigia legamus viri primarii; quo, si minus opipare, at pie tamen, fundamus illius Manibus parentalia. Atque cum ipse nonnumquam iniquior exstiterit in eos, qui grammatici dicuntur criticamque factitant, atque adeo in Ruhnkenium illum, proferamus exempla, unde constet, quantum commodi ad eum, quem dixi, locum de Allegoriâ e veterum tractatione scriptorum afferri queat.no

Ac primum, licet conformatio universi operis spectanda potissimum sit: delibemus tamen, primitiarum instar, nonnulla e singularibus; quae qui lentoμɛgésata persequi velit, ei justi nascatur argumentum voluminis.

Jam quod in loco de Mercurii insignibus, Tom. II. p. 499. antiquissimus ejus caduceus nonnisi scipio fuisse dicitur, hoc parum probabitur ei, qui priscas Cabirorum tesseras, quales in monumentis habentur, accuratius excusserit; atque ut largiar, aliquo tempore obtinuisse illud*): ita universe refragantur grammatici, qui angues additos diserte perhibent **). Nec magis placere possunt, quae p. 506. leguntur de Vulcani pileo, ad pileos artificum efficto. Quam in rem nunc repetere non attinet, quae priscorum scriptorum fide nuper monuimus. Quae porro p. 591. de lupo leguntur ad solis significationem accommodato, haec et ipsa parum satisfacient eis, qui cognorint quae plurima in eam rem commemorantur apud veteres. Hoc magis ab editore laudatam velimus egregiam Zoegae disputationem super hoc loco, in libro de Obeliscis p. 304 sqq. praesertim 307 seq. Quod praeterea Winckelmannus p. 614. dubitat, maritimam urbem delphini imagine significari: omnem dubitationem eximere poterat illud Medeae vaticinium de condendâ Cyrene, a Pindaro, luculento carmine, redditum Pythior. IV. 29 sqq., si quidem is locus recte explicetur. Ei jungendum est fragmentum geminum Dionysii ex Bassaricis, apud Stephanum Byzantium 5. Κασπειρ.

*) Zonarae Lexicon s. κηρύκειον: κηρύκιον δὲ πᾶσα ῥάβδος. De scriptione vid. Tittmanni nota.

**) Scholiast. Thucyd. I. 53. Pollux VIII. 138. Etymol. Magn. in κηρυκ.

« PredošláPokračovať »