Obrázky na stránke
PDF
ePub

Atque, si hoc attineret, plurima id genus perstringi possent, breviter a me inter legendum consignata in adversariis. Potius aliquantisper immorabor ei loco, qui est de anima morteque et somno, ut innuam quidquid vel a Winckelmanno vel ab editoribus mutatum eidemque additum cupiam. Etenim, quod ille pag. 557. Platonem dicit primum omnium immortalitatem animorum scripto tradidisse: obloquitur diserte Cicero, qui Tuscul. I. 16. ,,Itaque, ait, credo equidem etiam alios tot saeculis; sed quod literis exstet, Pherecydes Syrius primum dixit animos esse hominum sempiternos." Nolo nunc quaerere, an is philosophus ita se applicuerit Aegyptiis, ut μɛtɛμyó, xov potius doceret*), quam immortalitatem, nec magis excutere volo, quid barbarorum religio fortasse prior invenerit Graecorum philosophis: illud teneri volo, ex illâ certe sententiâ nihil effici posse ad ea monumenta artis, quae, quod subtiliter docuit Viscontius, perperam adhuc ad Platonem tracta fuerunt.

Pergit Winckelmannus 1. 1. animam igne purgatam declarari in urna sepulcrali Villae Matthaei per Amorem, qui papilionem faci ardenti admoveat. Quo in loco quaerere et dubitare saltim licet cum poëtâ Antholog. Graec. Tom. I. p. 39. Nr. CXXVIII. ed. Jacobsii**): Iltavè

Καὶ τίς ἐών, ςάλας σύμβολον ἐσσὶ τίνος;

[ocr errors]

Οὐ γὰρ Ἔρωτ ̓ ἐνέπω σε. τί γάρ; νεκύεσσι πάροικος
Ἵμερος; αἰάζειν ὁ θρασὺς ἐκ ἔμαθεν.

Et nota sunt quae hanc in rem disputavit Lessingius, in eo libro, qui inscribitur: Wie die Alten den Tod gebildet p. 11. Neque tamen hoc ita accipi velim, quasi in hoc me loco ad ejus viri auctoritatem adjungendum cen

[ocr errors]

*) Sic enim accipiendus est locus Herodoteus de Aegyptiis II. 123. De barbarorum decretis locus classicus est Paus an. Messen. Cap. 32. §. 4. ad quem cf. Casauboniana p. 13. ibique laudatus Palladius de Brachmanibus, adde p. 219. Rationes autem illius sententiae Platonem primum adtulisse, ejusdem Ciceronis fide 1. 1. cap. 17. constat.

**) Quem vide ad h. 1. cf. Huschkii Analecta Critic. p. 36 seq., qui et alia docte explicavit, et vero etiam Ιμερον νεκύεσσι πάροικον.

seam: solummodo, quod positum est, id ipsum firmatum voluerim certâ scriptorum veterum auctoritate. Quod praeterea additur, purgationem animarum illâ imagine innui, igne perpetratam: hujus doctrinae*) auctor laudandus erat Plato, unde acceptam ornavit Virgilius Aeneid. VI. 744: Quisque suos patimur Manes, exinde per amplum Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus: Donec longa dies, perfecto temporis orbe, Concretam exemit labem, purumque reliquit

Aetherium sensum, atque aurai simplicis ignem. Sed tamen, quam imaginem h. 1. ad animarum vicissitudines refert Winckelmannus, recte, si in sepulchro positum cogites, eadem alibi ad amoris quoque cruciatum pingendum accommodatur, velut a Meleagro luculento epigrammate **) :

Οὔ σοι ταῦτ ̓ ἐβόων, ψυχή. Ναι Κύπριν ἁλώσει
Ὦ δύσερως, ἐξῷ πυκνὰ προσιπταμένη;
Οὐκ ἐβόων; εἷλέν σε πάγη. τί μάτην ἐνὶ δεσμοῖς
Σπαίρεις; αὐτὸς Ἔρως τὰ πτερά σε δέδεκε

Καί σ ̓ ἐπὶ πῦρ ἔζησε, μύροις δ ̓ ἔῤῥαινε λιπόπνον,
Δῶκε δὲ διψώσῃ δάκρυα θερμὰ πιεῖν.

Atque hoc loco alterius carminis initium ponendum esse probabiliter suspicatur Huschkius Analect. crit. p. 43. Qua de re nunc non magis quaerimus, quam de reliquis versibus: illud volo intelligi, ab ipso quoque Platone profectam doctrinam de anima et alata ***) et Amoris conjun

*) Cujus sedem et primordia docte, ut assolet, monstravit ad Plutarch. de S. N. V. Wyttenbachius vir summus p. 112. cf. Heynium ad Virgil. 1. 1.

**) Quod primus edidit Ruhnkenius ad Tim. p. 249. ed. alter. et egregie emendavit; nunc idem insertum habetur Antholog. gr. Tom. I. p. 19. Nr. LVIII.

***) Cumque Graecorum sermone vzal etiam appellarentur papiliones, animas humanas, constat, vel papilionum alis instructas vel ipsa adeo papilionum specie passim effingi, praecipue in gemmis. De illa appellatione primarius est locus Aristotelis Hist. Anim. V. 19. Cui jungendus Plutarchus Sympos. II. 3. p. 579. ed. Wyttenbachii. Qui quidem recte ibidem tuetur vxv. Quae lectio nunc etiam firmari potest loco gemino Lydi de mensibus p. 123., qui to

Ne vero ambigas, Platonem ab hoc Orphico lectitatum esse: Tu apud illum ipsum legito, quam potestatem somnus habeat ad animum a concreti corporis vinculis liberandum. Locus autem est in Timae o pag. 543. (390 seqq. Bip.) In illis porro, quae versu sexto sequuntur:

σιγῶν σιγώσαις ψυχαῖς μέλλοντα προφαίνων

rursus Platonicum agnosces. Color enim denuo ductus est ex Platonis Timaeo p. 316., ubi ratio effectrix sine sono strepituque operatur: λόγος δὲ ὁ κατὰ ταυτὸν ἀληθὴς γιγνόμενος ὑφ ̓ αὑτῷ φερόμενος ἄνευ φθόγγε καὶ ἠχῆς εἰς πᾶσαν αὐτῇ τὴν ψυχὴν διαγγείλῃ κ. τ. λ. Nisi forte malueris haec ex ipso etiam Plotino manasse, qui hoc silentium varie ornavit, ut Ennead. III. 8. 3.; Enn. V. 8. 11. et passim.

Atque hic ipse locus de Somno et Morte pro exemplo esse potest, Winckelmannum suum argumentum non ad universam aliquam rationem revocasse, unde singula repeteret, sed satis habuisse singularia persequi, quo consuleret commodis artificum. Nam ut taceamus, quod jam Lessingius notavit: explicata ab illo esse sola genera mortis, non mortem ipsam, quatenus ea tesseris declararetur: ita ille priscae artis rudiorisque allegoriam prorsus fere praetermisit. Unde consequens est, uti parum constet, quid ex hoc universo genere reconditioribus sacris inservierit quidve prolatum sit in lucem accommodatumque ad vitae varias partes exhilarandas ornandasque. Sic, ut hoc utar, in hoc ipso capite tertio p. 562 seq. aegre desideravimus illa apud Pausaniam Eliac. p. 18. init. de priscis Somni Mortisque imaginibus, obviis in Cypseli arcâ: Iɛñoíŋtai dè yvvý παῖδα λευκὸν καθεύδοντα ἀνέχεσα τῇ δεξιᾷ χειρί, τῇ δὲ ἑτέρα μέλανα ἔχει παῖδα καθεύδοντι ἐοικότα, ἀμφοτέρες διεςραμμένες τις πόδας. δηλοῖ μὲν δὴ καὶ τὰ ἐπιγράμματα, συνεῖναι δὲ καὶ ἄνευ τῶν ἐπιγραμμάτων ἐςί, Θάνατόν τε εἶναι σφᾶς καὶ Ὕπνον, καὶ ἀμφοτέροις Νύκτα αὐτοῖς Toogóv. Quem locum quum dudum expediisset Heynius*),

*) In libro, qui inscribitur: Ueber den Kasten des Cypselus rel. pag. 24 seq.

cum doceret, pedes distortos, sive varos cogitandos esse, quibus olim imbecillitas declararetur: Facium, miror, in notis ad h. 1. haec scribere potuisse:,, Suspicabar quidem, nil nisi vitium ab artifice in pedibus effingendis admissum a Pausania, accurate, quod viderat, describente, hic memoratum esse; sed hoc affirmare, forte nimis temerarium esset. " At vero ne dubitatio quidem ulla relinquetur ei, qui secum cogitaverit, illud ipsum de universo quodam eoque vetustissimo deorum genere perhiberi, ut vel claudi fuerint vel valgi, velut de Harpocrate, de Vulcano, nec minus de ipso etiam Jove. Quod nuper explicatius posui in Dionyso, p. 140 seq. 178. 244. Felicius itaque grammaticae rationi se applicuit Viscontius *), qui vindicatâ verâ vi vocis diagoέqεiv, Lessingii Herderique commenta funditus evertit.

Ad eandem classem symbolorum referri potest Pygmaeorum species, quos constat a Jablonskio in Pantheo Aegypt. II. p. 175. pro illis pueris habitos esse sedecim numero, quibus Aegyptii incrementa Nili declararent, firmante eam explicationem Forstero in Symbolis Hassiacis, part. I. Illam vero rem attigit etiam Winckelmannus p. 550. Atque eam fabulam, varie ornatam ab Homero usque (vid. Heynii Observv. ad. Iliad. III. 6. pag. 449.), tradiderat etiam Hecataeus: Eustath. ad Iliad. III. 6. p. 281. Basil. Ιςορεῖται δὲ καὶ ὅτι κέρατα παρατί θενται, καὶ ἐν σχήματι κριῶν, ὡς Ἑκαταῖός φησι, κρότ ταλα ψοφᾶσι καὶ ὅτω τὰς Πυγμαιομάχες γεράνες ἀμύνονται καταφρονέσας ἄλλως το μήκος. Idem auctor laudatur in Schol. Venet. A. B. L. pag. 87. Villoisoni, ubi legitur ἐπὶ σχημάτων κριῶν κ. τ. λ. Scholion autem ineditum Cod. Lips. ad h. 1. **) ita: φησὶ δὲ Ἑκαταῖος μετασχημάτων κριῶν τὸς Πυγμαίος ἐξερχομένες πολεμεῖν αὐταῖς κ. 7. λ. Vides, variari tantum in praepositionibus et numero, neque igitur esse, cur gravius vulnus latere suspiceris ***);

*) In Museo Pio - Clementino. Tom. III. p. 59 seq.

**) Quod mecum humanissime communicavit Hermannus V. C. ***) Quo forte Plinius aliquem adducat, qui H. N. VII. 2. Fama est, inquit, insidentes (Pygmaeos) arietum caprarumque

et Scholion Lips. ad Eustathii locum facile refingi potest, ut scribas μετά σχήματος κριῶν κ. τ. λ. Quod positum sit pro Dativo instrumenti, cf. Kypkius in Matth. 27, 66. Sic nonnumquam Latini, ut Plautus Amphitr. Prolog.

vers. 117:

Quod ego huc processi sic cum servili schemâ. Verum haec obiter, et reliqua ejus fragmenti a me recolentur ad Hecataei Geographica. Nunc ad cornua attendi velim, addita Pygmaeorum capitibus. Quae res et ipsa latius patet, videlicet per universum aliquod priscorum deorum genus. Sic, ut hoc utar, Jovem Ammonem, qui rotundâ figurâ deformis erat antiquitus, referente Curtio IV. 7. 27., arietis cornua gessisse notissimum est; sie Bacchus et ipse nonnunquam exhibetur in numismatibus*). Cornua vero alia frequentantur in iis numinibus, quae proprie fertilitatis notionem declarant **).

Sed quod supra monui, in universâ ejus operis informatione desiderari plurimum: eo jam a me revocanda disputatio est. Quod cujusmodi sit, continuo ex ipsâ rei explicandae definitione cognoscitur; quae quidem sic concepta est cap. 1. init. pag. 440: „Allegoria est, rem si latissime acceperis, notionum significatio, quae fit per imagines, adeoque universalis quaedam oratio, praesertim artificum, quibus hoc ipsum scriptum volo." Licet enim quaerere, quid sit hoc allegoricum genus, si non late definiatur, sed certis circumscribatur finibus. Atque si hoc agebatur, ut definiendi legibus usquequaque satis fieret:

dorsis armatos sagittis, veris tempore universo agmine ad mare descendere, rel., ut suspiceris ἐπί χιμαιρῶν καὶ κριῶν; aut ipse Eustathius, qui 1. 1. in sequentibus ita: of ungoì ävdqes oi tais yɛράνοις διαπολεμέντες πέρδιξιν ὀχήματι χρώνται, ut in Scholiis legendum conjicias: ἐπ' ὀχήματος κριῶν.

*) Spanhem. de U. et P. N. T. II. p. 399.

**) Vid. v. c. Winckelmanni Descript. Mus. Stosch. p. 27. Nr. 118.

« PredošláPokračovať »