Obrázky na stránke
PDF
ePub

MEMORIA

ERNESTI GODOFREDI BALDINGERI,

SERENISSIMO HASSIAE PRINCIPI ELECTORI A CONSILIIS INTIMIS EJUSDEMQUE ARCHIATRI, PHILOSOPHIAE ET MEDICINAE DOCTORIS, PROFESSORIS MEDICORUM ORDINIS MARBURGENSIUM PRIMARII; ACADEMIARUM BOICAE, ERFORDIENSIS, REG. VIADRINAE, GISSENSIS LITERARUM UNIVERSARUM; CAESAREAE ET HALENSIS WESTPHALICAEQUE NATURAE CURIOSORUM; ITEMQUE JENENSIUM, ET MINERALOGICAE ET ARTIUM ELEGANTIORUM; CASSELLANARUM DENIQUE CUM ANTIQUITATIS TUM AGRICULTURAE ET ARTIUM SOCII.

ACADEMIAE MARBURGENSIS AUCTORITATE

SCRIPSIT

GEORGIUS FRIDERICUS CREUZER,

LITERARUM GRAECARUM ELOQUENTIAE ET POESEOS PROFESSOR P. 0. 1804.

Apud Xenophontem *) Socrates Aristodemo, Deorum providentiam neganti et cultum ridenti, tum corporis humani figuram atque perfectionem explicat, tum animi universam indolem singulasque virtutes praedicat, quo intelligatur a Deo immortali hominibus esse provisum. Cujus rei firmandae caussa plurima artificia enumerat ab hominibus excogitata, in quibus et illud esse ait, quod iidem prae ceteris animantibus valeant νόσοις ἐπικουρῆσαι morbis mederi. Quod verissimum esse constat, quatenus medendi artem cogites. Nam ab ea quidem parte cetera animalia benigniorem naturam nacta esse videntur, quod ea vel multo rarius male habent, vel si quando aegrotarint, coeco quodam instinctu ad ea feruntur, quorum pastu cito convalescant. Humanae naturae in ceteris rebus prae

*) Memorabil. Socrat. I. 4. 13. quem locum totum expressit Cicero de Natura Deorum II. 54 sqq.

stantia hac sola brutis cedere videtur, quod homo et laborat crebrius et difficilius sanatur. Quare in eo curando mature artificium quaesitum, expetitaeque herbae, ad quas indagandas haud absonum fidei est nonnullas bestias, serpentes maxime, ceteris sagaciores, rudioribus populis quasi viae duces fuisse, quarum solertiam illi imitarentur.

Itaque quod in reliquis animalibus naturae est, hoc artis beneficio acceptum refert humanitas. At quali beneficio? Nimirum, quo demto reliqua omnia, quotquot numerantur commoda vitae, injucunda, caduca, inania reperientur. Quippe in summa opum cujusque generis affluentia ingeniique copia et dexteritate, nisi corpus simul animi optatis obsequatur, miser et eris et tibi ipsi non minus quam aliis videberis. Quicunque igitur corpus menti morigerum reddunt, ii reliquorum quidquid jucundum habetur ejus usum nobis porrigere putandi sunt. Quare recte ille, apud Aeschylum*) ad Caucasi scopulum affixus, Prometheus, quo injuriae sibi illatae sensum suorum in genus humanum meritorum conscientia mitiget, et plurima alia commemorat a se salubriter excogitata et medicinae rationes a se inventas gloriatur.

Atque praeclarum illud artis salutaris inventum gestiens fabularum suavitate antiquitas mirifice expressit mytho de Aesculapii natalibus, educatione et institutis. Cui tamquam medicae artis praesidi cum alia nonnulla animalia adjungebant **), tum praecipue serpentem, quam bestiam, ducti forte ea observatione, quam supra attigi, ut salutis genium ***) singulari quadam veneratione prosequebantur.

*) Prometh. vinct. v. 478 sqq.

**) Ut gallum, lupum, caprum in Epidauri numis Eckhel. D. N. V. Part. I. Vol. II. pag. 289.

***) Cf. Beger de numis serpentiferis. Colon. March. 1702. p. 11. Aegyptii quidam dracunculi Agathodaemones (boni genii) vocati, serpentiumque allapsus boni ominis loco habitus. Inde serpens Aesculapio et Hygiae saepissime in numis adjunctus, Eckhel. 1. c. Vol. IV. p. 34 sq. Quam in rem docte, ut adsolet, nonnulla alia contulit Boettiger in eo libello, qui inscribitur: die heilbringenden Götter, Vimar. 1803. Ceterum reptilium injecta mentio admonet loci Xenophontei,

Infinitum foret alienumque a nostro consilio uberius persequi quaecunque vel rudiorum hominum fingendi libido, vel poëtarum reliquorumque artificum doctius ingenium excogitaverat, quo ii gratum in Deos medelarum auctores animum testarentur. Quorum artem exprimere arduum est: pietatem licet imitari, cum jam commendanda memoria viri sit, quo nemo facile felicius reddidit mitissimum illum artificem morborumque propulsatorem heroa Aesculapium*),

ERNESTI GODOFREDI BALDINGERI.
Cujus res ordine narrabimus.

Vixere Baldingeri a saeculis inde in Helvetiâ, Alsatiâ inque agro Friburgensi Brisgoviae, vivuntque hodie in Comitatu Badensi, haud obscuro loco geniti, ut qui in majoribus suis Episcopum quondam Helvetium habeant. Gentis insignia aeri incisa exhibet Weigelius**). Nostri avus Antonius, cum aetatem virilem attigisset, relicta fide Romano-catholica, quam more majorum puer imbiberat, Argentoratum se contulit, ubi tibialium texendorum artificium

qui est in eodem capite, quo supra usus sum. Etenim quod ibi legitur §. 11. έo̟лɛtois de reliquis, excepto homine, animalibus omnibus, illud molestum est docto cuidam interpreti, ut magis e poëtarum quam e prosaicorum more dictum. At, quod optime nuper monitum est, hoc quidem loco soli animalium trunci intelliguntur, quibus deinde pedes a Deo additi dicuntur. Quod ipsum cum explicare Socrates institueret, minus recte usus esset voce nooẞáros, quod antiquioribus scriptoribus usurpatur de quadrupedibus omnibus, vid. Herodot. I. 188, cf. Vackenaer. ad IV. 61. adde Voss mytholog. Briefe I. pag. 105. Ilgen. ad Hymn. Homer. p. 479. Illud quoque huc facit quod in Xenophonte versemur, hoc est in eo scriptore, qui etiam, ubi necessitatis multo minus quam hoc loco sit, poëticis vocabulis nonnumquam delectetur, vid. Hermogen. ɛqì 'Id. p. 384. ed. Sturm.

*) Pindari Pythia III. 12 sqq.

Τέκτον ̓ ἀνωδυνίας

Αμερον γυιαρκέος Ασκλαπιών,

Ηρωα, παντοδαπᾶν ἀλκτῆρα νούσων.

**) Im Wappenbuch, Nürnberg 1734. Vid. M. Conr. Curtii Commentationem de habitu Livoniae pristino ad Germaniam, Marburgi 1786, ad cujus calcem suas ipse Baldingerus res extremis lineis adumbravit.

addisceret. Unde Erfurtum Thuringorum concessit, ibique in civitatem adscitus utilissimam operam navavit instituendae textrinae, quae brevi adeo floruit, ut inde trecenti amplius opifices alerentur. Quae res ita arrexit civium industriam, ut multi, novam tunc quidem in illis oris artem aemulati, fructum inde haud mediocrem perciperent.

Neque vero idem opus meditans sola terrestria sequebatur, sed non minus rerum divinarum sensu vigebat. Cumque se Deo peculiari quodam grati animi officio devinctum crederet, quod rectiorem, uti arbitrabatur, salutis viam monstrasset, percitus quondam hujus beneficii sensu, domo se proripuit unaque cum uxore, quam Argentorato secum abduxerat, in genua provolutus hoc voti nuncupavit: ut primo natus ex se eque suis quisque deinceps posteris omnium saeculorum sacro ministerio addiceretur. Quae res, quod infra patebit, plurimum in Nostro instituendo valuit.

Editus is est in hanc lucem in vico agri Erfordiensis Mega-Vargula sive Varila, antiquissima sede illustrium Schenck de Varila, d. XVIII. Maji m. a. 1738 patre Joanne Friderico, qui ibi sacra faciebat, animi pietate sanctitateque morum non minus commendatus, quam praecipua quadam doctrinae copia. Matrem habuit e Lutheri illius progenie Barbaram, filiam Henrici Godofredi Sahlii, verbi divini ministri apud Binderslebienses prope Erfurtum.

Initia religionis et literarum quum pater ipse tradidisset, datus ille est (a. 1751) in disciplinam Gymnasii Gothani praeceptorum, inprimis Stussii, qui tunc eam scholam regebat, docendi arte non minus quam doctrinae laude clarus. Hujus viri contubernio usus in literis humanitatis egregie profecit. Inde Longosalissam abiit, ibique Gymnasii alumnis adscriptus (a. 1753) praeceptores habuit Meinersium Rectorem et Lindnerum, qui deinde scholae Arnstadiensi praefuit.

Atque in ea urbe traxit Baldingerus amorem doctrinae medicae. Namque pater, quo filii, quem unicum unice diligebat, non eruditioni modo sed nec minus moribus consuleret, sollicite prospexerat ut honestorum hominum consuetudine uteretur. Itaque datus in contubernium convictumque

Seebachii pharmacopoli facultatem sibi concessam gaudebat visendarum herbarum reliquarumque rerum naturalium, quae ad conficienda medicamina adhibentur. Quo ipso tantus rei medicamentariae adeoque deinceps medicae amor sese in ejus animum insinuavit, ut quidquid vacui temporis superesset, illud paene totum ei studio impenderet. Unde factum est, ut subinde acrius increparetur a praeceptoribus, praesertim ab eo, qui hebraica tradebat. Quas literas Noster et natura fastidiebat, neque sibi necessarias arbitrabatur, qui aliquando medicinam facturus esset. Omnia alia pater, qui sacrae linguae cognitione prae ceteris pollere filium vellet, quem sacro muneri destinasset, quo pium avi votum redderetur. Qua studiorum discrepantia factum est postea, ut quem pater per academiae stadia in theologiam intentum putaret, idem totus in medicina esset, donec tandem ille, diu frustra reluctatus, filii precibus cessit.

Altiora studia aggressus Noster est in academia patria Erfordiensi inde ab anno 1754. Ubi publice sectatus est rei medicae et philosophiae doctores Adlungium, Hessium, Grantium, Baumerum, qui deinde Gissae docuit, Riedelium, Kniphofium, Nunnium, Mangoldum denique. In quibus huic, quem postremo loco dixi, plurimum se debere fassus est, quod infra explicabimus. Privatos magistros sibi sumsit Martinium in utraque lingua, Beslerumque in latina, simulque, quo patri morem gereret, in hebraica.

Ibi quum biennium exegisset, abiit Halam Saxonum (a. 1756) adhibuitque in Physiologia et universa Anatome Philippum Adolphum Boehmerum, Eberhardum Jampertumque in Physica, Buchnerum in Materia medica, in Physiologia, Pathologia Semiotica denique Nicolaum, qui nuper ordinis medicorum Senior Jenae obiit. In quam academiam ipse Noster concessit anno post (1757) ibique praeceptores secutus est Philosophiae et Mathematum caussa Dariesium et Succovium: rei medicae gratia Faselium Kaltschmidiumque.

Unde in scholam patriam reversus a Beerio profecit in Metaphysicis, iterumque a Baumero in Osteologia. Hujus etiam lectionibus clinicis, quas vocant, sedulo interfuit.

« PredošláPokračovať »