Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAP.

XX.

LIBRI QUINTI CONTRA HÆRESES.

Audiendi sunt Pastores, quibus Apostoli commiserunt
Ecclesias, unam et eandem salutis doctrinam habentes:
fugiendi autem hæretici, et in fidei mysteriis sobrie
sapiendum

XXI. Caput omnium quæ prædicta sunt Christus est: quem
hominem assumere, a Patre universorum creatore mitti,
et a Satana tentari oportuit, ut promissiones adimpleret,
et gloriosam consummatamque victoriam reportaret

XXII. Dominus verus, et Deus unus a lege declaratur, et in Evangelio per Christum ejus Filium manifestatur: quem solum adorare, et ab illo omnia bona exspectare oportet, non a Satana

[ocr errors]

XXIII. Diabolus assuetus est mendaciis, quibus seductus Adam sexto creationis die peccavit, quo tandem per Christum reparatus fuit

XXIV. De Diaboli perpetuo mendacio, potestatibus quibus nos parere oportet, atque imperiis terrenis, quatenus a Deo non autem a Diabolo constituantur .

[ocr errors]

311

PAG.

[ocr errors]

377

380

[ocr errors]

384

[ocr errors]

XXV. Antichristi fraus superbia et tyrannicum regnum, prout
a Daniele et Paulo descripta sunt
XXVI. Quia Johannes et Daniel prædixerunt imperii Romani
dissolutionem et desolationem, quæ finem mundi et
Regnum Christi æternum præcedet; refelluntur alium
a Demiurgo patrem confingentes Gnostici, Satanæ or-
gana, quorum opera nunc Deum aperte blasphemat

XXVII. De futuro judicio per Christum, communione et separatione
divina, atque infidelium pœnis æternis

XXVIII. De piorum et impiorum discrimine, apostasia futura sub
Antichristo, atque mundi consummatione

386

388

390

[ocr errors]

394

XXIX. Universa ad utilitatem hominum facta esse: et de Antichristi dolis, nequitia, vi apostatica a diluvio, et deinceps in Anania, Azaria et Misaelis persecutione, præfigurata

XXX. Certus quidem est numerus nominis Antichristi; sed de hoc nihil temere affirmandum, quum multis nominibus is aptari queat: et cur aperte a Spiritu S. explicatum non fuerit nomen: ac de regno morteque illius

XXXI. Confirmatur resurrectio corporum nostrorum morte, resurrectione et ascensione Christi: animæ sanctorum interea tempus illud exspectant, ut perfectam consummatamque gloriam percipiant

397

400

404

406

411

[blocks in formation]

312

CAP.

ARGUMENTA CAPITUM LIBRI QUINTI, ETC.

XXXII. In ea carne, qua Sancti multas hic ærumnas pertulerunt, laborum suorum fructus percipient; maxime cum id omnis creatura exspectet, ac Deus Abrahæ et semini ejus promittat.

XXXIII. Propositum confirmat promissionibus iis, quibus Christus se de generatione vitis in regno Patris bibiturum esse recepit, simul et mercedem centuplam, et prandia promisit: quod et longe antea benedictio Jacob præsignarat; uti Papias et Seniores sunt interpretati

XXXIV. Sententiam suam de temporali et terreno sanctorum Regno a resurrectione claudit variis prophetarum testimoniis, et parabola vigilantium servorum, quibus se ministraturum Dominus pollicetur

PAG.

[ocr errors]

413

415

[ocr errors]

419

XXXV. Contendit superiora testimonia non posse per allegoriam de
bonis tantum cœlestibus intelligi, sed implenda esse post

adventum Antichristi, et resurrectionem generalem in ter-
rena Jerusalem; prioribusque prophetiis alias subjungit 423

XXXVI. Homines vere suscitabuntur, mundusque non penitus exter-
minabitur: eruntque in cœlis variæ Sanctorum man-
siones pro cujusque dignitate, et omnia subjicientur Deo
Patri, sicque erit omnia in omnibus

426.

SANCTI IRENEI

CONTRA HERESES.

M. 291.
G. 392.

2

LIBER V.

PREFATIO.

TRADUCTIS, 'dilectissime, omnibus hæreticis in quatuor libris, qui sunt tibi ante hunc a nobis editi, et doctrinis ipsorum manifestatis: eversis quoque his, qui irreligiosas adinvenerunt sententias; aliquid quidem ex propria uniuscujusque illorum doctrina, quam in suis conscriptis reliquerunt, aliquid autem ex ratione universis ostensionibus procedente, et veritate ostensa, et manifestato præconio Ecclesiæ, quod prophetæ quidem præconaverunt, quemadmodum demonstravimus, perfecit autem Christus, Apostoli vero tradiderunt, a quibus Ecclesia accipiens, per universum mundum sola bene custodiens, tradidit filiis suis: quæstionibusque omnibus solutis, quæ ab hæreticis nobis proponuntur : et Apostolorum doctrina explanata, et manifestatis pluribus, quæ a Domino per parabolas et dicta sunt et facta: in hoc libro quinto "operis universi, qui est de traductione et eversione falso cognominatæ agnitionis, ex reliquis doctrinæ Domini nostri, et ex apostolicis epistolis, conabimur ostensiones facere, quemadmodum postulasti a nobis, obedientibus tuo præcepto, quoniam et in 7administratione sermonis positi sumus, et omni modo elaborantibus secundum nostram virtutem, plurima tibi quidem in subsidium præstare adversum contradictiones hæreticorum; errantes autem retrahere, et convertere ad Ecclesiam Dei; neophytorum quoque sensum confirmare, ut stabilem custodiant fidem, quam bene custoditam ab Ecclesia acceperunt, ut nullo modo transvertantur ab his, qui male docere eos, et abducere a veritate conantur.

1 AR. diligentissime.

4 διὰ λόγου ταῖς καθολικαῖς ἀποδείξεσι

2 ex propria uniuscujusque, marking рoßalvovтos; but cf. p. 131. the Gnostic variations.

3 conscriptis, such as the ȧrópaσis of SIMON, HIPPOL. Ph. VI. II, 14; the διδασκαλία of THEODOTUS, ap. CLEM. AL.; the voμvýpara of the Valentinians, I. 4; and the writings of HERACLEON and PTOLEMY, &c. &c.

The MSS. place operis universi after traductione. CL. qui est de traductione op. un. AR. quod est d. t. o. u. 6 doctrinæ, CLERM., AR., MERC. I. rel. doctrinis.

7

μεθα.

τη τοῦ λόγου διακονία καθιστά

LIB. V.

Jac. i. 22.

[blocks in formation]

Oportebit autem te, omnesque lecturos hanc scripturam, impensius
legere ea quæ a nobis prædicta sunt, ut et argumenta ipsa scias,
adversus quæ contradictiones facimus. Sic enim et legitime
eis contradices, et de præparato accipies adversus eos contradic-
tiones, illorum quidem sententias per cœlestem fidem, velut ster- M. 292.
cora, 1abjiciens; solum autem verum et firmum magistrum sequens,
Verbum Dei, Jesum Christum Dominum nostrum: qui propter
immensam suam dilectionem factus est quod sumus nos, uti nos
perficeret esse quod et ipse.

CAP. I.

Solus Christus divina nos docere, ac redimere potuit: idemque ut nos repararet, non opinione sed reipsa, Spiritus sancti operatione ex Maria Virgine carnem assumsit; adversus Valentini et Ebionis vanitates.

1. Non enim aliter nos discere poteramus quæ sunt Dei, nisi G. 3 magister noster, Verbum exsistens, homo factus fuisset. Neque enim alius poterat enarrare nobis quæ sunt Patris, nisi proprium Rom. xi. 34. ipsius Verbum. Quis enim alius cognovit sensum Domini? aut quis alius ejus consiliarius factus est? Neque rursus nos aliter discere poteramus, nisi magistrum nostrum videntes, et per auditum nostrum vocem ejus percipientes, uti imitatores quidem operum, factores autem sermonum ejus facti, communionem habeamus cum ipso; a perfecto, et eo qui est ante omnem conditionem, augmentum accipientes, qui nunc nuper facti sumus a solo optimo et bono, et ab eo qui habet donationem incorruptibilitatis, in eam quæ est ad eum similitudinem facti, (prædestinati quidem, ut essemus qui nondum eramus, secundum præscientiam Patris,) facti autem initium facturæ, accepimus in præcognitis temporibus secundum ministrationem Verbi, qui est perfectus in omnibus, quoniam Verbum potens, et homo verus,

Jac. i. 18.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

GR. V. 1.

sanguine suo rationabiliter redimens nos, redemtionem semetip- LIB. V. i. I.
sum dedit pro his, qui in captivitatem ducti sunt. Et quoniam MASS. V.i.
injuste dominabatur nobis apostasia, et cum natura essemus Dei
omnipotentis, alienavit nos contra naturam, suos proprios 1nos
faciens discipulos, potens in omnibus Dei Verbum; et non de-
ficiens in sua justitia, juste etiam adversus ipsam conversus est
apostasiam, ea quæ sunt sua redimens ab ea, non cum vi, quem-
admodum illa initio dominabatur nostri, ea quæ non erant sua
insatiabiliter rapiens, sed secundum suadelam, quemadmodum
decebat Deum suadentem, et non vim inferentem, accipere quæ
vellet; ut neque quod est justum confringeretur, neque antiqua
plasmatio Dei deperiret.

3

Dial. III.
Ἀπαθής.

2. Τῷ ἰδίῳ οὖν αἵματι λυτρωσαμένου ἡμᾶς τοῦ Κυρίου, Theod καὶ δόντος τὴν ψυχὴν ὑπὲρ τῶν ἡμετέρων ψυχῶν, καὶ τὴν ἐςιν. σάρκα τὴν ἑαυτοῦ ἀντὶ τῶν ἡμετέρων σαρκῶν,

232.

Dial. II.

Οὐ γὰρ δοκήσει ταῦτα, ἀλλ ̓ ἐν ὑποστάσει ἀληθείας ἐγίνετο. The
Εἰ δὲ μὴ ὢν ἄνθρωπος, ἐφαίνετο ἄνθρωπος, οὔτε ὃ ἦν ἐπ ̓ ἐσύγοντος.
G.34. ἀληθείας ἔμεινε πνεῦμα Θεοῦ, ἐπεὶ ἀόρατον τὸ πνεῦμα· οὔτε

ἀλήθειά τις ἦν ἐν αὐτῷ, οὐ γὰρ ἦν ἐκεῖνα ἅπερ ἐφαίνετο.
Προείπομεν δὲ, ὅτι Αβραὰμ καὶ οἱ λοιποὶ προφῆται προ-

2. Suo igitur sanguine 4 redimente nos Domino, et dante animam suam pro nostra anima, et carnem suam pro nostris carnibus, et effundente Spiritum Patris in adunitionem et communionem Dei et hominis, ad homines quidem deponente Deum per Spiritum, ad Deum autem rursus imponente hominem per suam incarnationem, et firme et vere in adventu suo donante nobis incorruptelam, per communionem quæ est ad Deum, perierunt omnes hæreticorum doctrinæ. Vani enim sunt qui putative dicunt eum apparuisse. Non enim putative hæc, sed in substantia veritatis fiebant. Si autem cum homo non esset, apparebat homo, neque, quod erat vere, perseveravit Spiritus Dei, quoniam invisibilis est Spiritus, neque veritas quædam erat in eo, non enim illud erat quod videbatur. Prædiximus autem, quoniam Abraham

1 nos, AR., but omitted in other MSS.
* καταλαβεῖν ἃ θέλῃ.

3 The CLERM. reads, utique quod...
ne confringeretur. AR. for vellet, ut
has veluti.

4 AR. redemit.

5 CL., AR., Voss., but GR. hominum. deponente ... imponente, κατατιθέντος ... ἀνατιθέντος.

6

Deum, AR., al. eum.

129.

« PredošláPokračovať »