Obrázky na stránke
PDF
ePub

in matters of mere language as of graver philosophy; and prejudices must give way to practical wisdom. The editor has condensed the substance of the Delphin notes, together with those of subsequent critics, especially Doering. His one object has been to explain, and explain briefly, to the exclusion, on almost every occasion, of all discussion. Nor has he deemed it of any importance to assign authorities. In these matters all is common property, and, Apis Matinæ more modoque, he has gathered freely whatever seemed best calculated for the purpose.

H. P.

Kensington, June, 1832.

Q. HORATII FLACCI

VITA,

E

SUETONIO.

QUINTUS HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et exactionum coactore: ut verò creditum est, salsamentario: quum illi quidam in altercatione exprobrásset, Quoties ego vidi patrem tuum cubito se emungentem! Bello Philippensi excitus à M. Bruto Imperatore, Tribunus militum meruit: victisque partibus, veniá impetratá, scriptum Quæstorium comparavit : ac primò Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantoperè eum dilexerit, satis demonstratur illo Epigrammate,

Ni te visceribus meis, Horati,
Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Hinno me videas strigosiorem.

Sed multò magis extremis, tali ad Augustum elogio: Horatii Flacci, ut mei, esto memor. Augustus Epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Mæcenatem scripto significat : Antè ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum : nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab istâ parasiticâ mensâ ad hanc regiam, et nos in epistolis scribendis adjuvabit. Ac ne recu

santi quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam suggerere destitit.

Extant epistolæ, è quibus, argumenti gratiá, pauca subjeci. Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris. Rectè enim et non temerè feceris, quoniam id usûs mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri posset. Et rursus : Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit ut coram illo fieret à me tui mentio. Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque åvOutepopovovjev. Præterea sæpe eum, inter alios jocos, putissimum penem et homuncionem lepidissimum appellat: unâque et alterá liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeò probavit, mansuraque perpetuò credidit, ut non modò Sæculare Carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum ; eumque coëgerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere. Post sermones verò lectos quosdam, nullam sui mentionem factam ita sit questus: Iratum me tibi scito, quòd non in plerisque ejusmodi scriptis meum potissimùm loquaris. An vereris ne apud posteros infame tibi sit, quòd videaris familiaris nobis esse ? Expressitque Eclogam, cujus initium est;

Quum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes : in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar.

Habitu corporis brevis fuit, atque obesus ; qualis et à semetipso in Satyris describitur, et ab Augusto hac Epistola : Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego (ne accusem brevitatem) quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne majores libelli tui sint, quàm ipse es, sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quum circuitus voluminis tui sit vykwdéotatos, sicut est ventriculi tui.

Vixit plurimùm in secessu ruris sui Sabini, aut Tiburtini : domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum.

Venerunt in manus meas et Elegi, sub ejus titulo, et Epistola prosâ oratione, quasi commendantis se Mæcenati. Sed utraque falsa puto : nam Elegi vulgares ; Epistola autem obscura ; quo vitio minimè tenebatur. Natus est VI. Id. Dec. L. Cottá et L. Torquato Consulibus. Decessit V. Kal. Dec. C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo Consulibus, post nonum et quinquagesimum annum ; hærede Augusto palàm nuncupato, quum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis, juxta Mecenatis tumulum.

« PredošláPokračovať »