Obrázky na stránke
PDF
ePub

Praecipites, ut saxa jugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur clivoque latus pendente recedit.

650

655

Illam ego non tulerim, quae computat et scelus ingens
Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,
Morte viri cupiant animam servare catellae.
Occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
Mane; Clytaemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat:
At nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
Sed tamen et ferro, si praegustabit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.

660

SATIRA VII.

Er spes et ratio studiorum in Caesare tantum:
Solus enim tristes hac tempestate Camenas
Respexit, quum jam celebres notique poetae
Balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
Tentarent, nec foedum alii nec turpe putarent
Praecones fieri; quum desertis Aganippes
Vallibus esuriens migraret in Atria Clio.
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machaerae,
Et vendas potius commissa quod auctio vendit
Stantibus, oenophorum, tripodes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius quam si dicas sub judice, "Vidi,”
Quod non vidisti, faciant equites Asiani

10

Quanquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni, 15
Altera quos nudo traducit Gallia talo.

Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicunque canoris
Eloquium vocale modis laurumque momordit.
Hoc agite, o juvenes: circumspicit et stimulat vos
Materiamque sibi Ducis indulgentia quaerit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum

20

Praesidia, atque ideo croceae membrana tabellae
Impletur, lignorum aliquid posce ocius, et quae
Componis dona Veneris, Telesine, marito,
Aut clude et positos tinea pertunde libellos.
Frange miser calamos vigilataque proelia dele,
Qui facis in parva sublimia carmina cella
Ut dignus venias hederis et imagine macra.
Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Junonis avem. Sed defluit aetas
Et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
Taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste
Quem colis, et Musarum et Apollinis aede relicta.
Ipse facit versus atque uni cedit Homero
Propter mille annos, et si dulcedine famae
Succensus recites maculosas commodat aedes.
Haec longe ferrata domus servire jubetur,
In qua sollicitas imitatur janua portas.
Scit dare libertos extrema in parte sedentes
Ordinis et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum quanti subsellia constent,
Et quae conducto pendent anabathra tigillo,
Quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
Nos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos
Ducimus et litus sterili versamus aratro.
Nam si discedas laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali; tenet insanabile multos
Scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
Sed vatem egregium cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
Communi feriat carmen triviale moneta,
Hunc qualem nequeo monstrare et sentio tantum
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumve potest contingere moesta
Paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
Corpus eget: satur est quum dicit Horatius, Euoe!

25

30

35

40

45

50

55

60

Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
Pectora vestra, duas non admittentia curas?
Magnae mentis opus nec de lodice paranda
Attonitae, currus et equos faciesque deorum
Aspicere et qualis Rutulum confundat Erinnys.
Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus ut sit
Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos et laenam pignerat Atreus.
Non habet infelix Numitor quod mittat amico;
Quintillae quod donet habet; nec defuit illi
Unde emeret multa pascendum carne leonem
Jam domitum: constat leviori bellua sumtu
Nimirum, et capiunt plus intestina poetae.
Contentus fama jaceat Lucanus in hortis
Marmoreis: at Serrano tenuique Saleio

Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
Curritur ad vocem jucundam et carmen amicae
Thebaidos, laetam fecit quum Statius Urbem
Promisitque diem. Tanta dulcedine captos
Afficit ille animos tantaque libidine vulgi
Auditur: sed quum fregit subsellia versu
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Ille et militiae multis largitur honorem,
Semestri vatum digitos circumligat auro.

65

70

75

80

85

Quod non dant proceres dabit histrio: tu Camerinos 90
Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?
Praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.
Quis tibi Maecenas? quis nunc erit aut Proculeius
Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus alter? 95
Tunc par ingenio pretium; tunc utile multis
Pallere et vinum toto nescire Decembri.

Vester porro labor fecundior, historiarum

Scriptores? petit hic plus temporis atque olei plus:
Namque oblita modi millesima pagina surgit
Omnibus et multa crescit damnosa papyro.
Sic ingens rerum numerus jubet atque operum lex.

100

Quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?
"Sed genus ignavum quod lecto gaudet et umbra." 105
Dic igitur quid causidicis civilia praestent
Officia et magno comites in fasce libelli?
Ipsi magna sonant, sed tunc quum creditor audit
Praecipue, vel si tetigit latus acrior illo

Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles
Conspuiturque sinus. Veram deprendere messem
Si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
Parte alia solum russati pone Lacernae.
Consedere Duces: surgis tu pallidus Ajax
Dicturus dubia pro libertate bubulco

Judice. Rumpe miser tensum jecur, ut tibi lasso
Figantur virides scalarum gloria palmae.

110

115

125

Quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
Pelamydum, aut veteres Afrorum epimenia bulbi, 120
Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagenae,
Si quater egisti. Si contigit aureus unus,
Inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
Aemilio dabitur quantum libet, et melius nos
Egimus: hujus enim stat currus aeneus, alti
Quadrijuges in vestibulis, atque ipse feroci
Bellatore sedens curvatum hastile minatur
Eminus et statua meditatur proelia lusca.
Sic Pedo conturbat, Matho deficit; exitus hic est
Tongilli, magno cum rhinocerote lavari
Qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
Perque forum juvenes longo premit assere Medos,
Emturus pueros, argentum, murrina, villas;
Spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
Causidicum, vendunt amethystina: convenit illis
Et strepitu et facie majoris vivere census.
Sed finem impensae non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos

130

135

Nunc dederit nummos nisi fulserit annulus ingens. 140 Respicit haec primum qui litigat, an tibi servi

Octo, decem comites, an post te sella, togati

145

Ante pedes. Ideo conducta Paullus agebat,
Sardonyche, atque ideo pluris quam Cossus agebat,
Quam Basilus. Rara in tenui facundia panno.
Quando licet Basilo flentem producere matrem?
Quis bene dicentem Basilum ferat? Accipiat te
Gallia vel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem imponere linguae.
Declamare doces? O ferrea pectora Vetti,
Quum perimit saevos classis numerosa tyrannos!
Nam quaecunque sedens modo legerat haec eadem stans
Perferet atque eadem cantabit versibus isdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.

150

Quis color et quod sit causae genus atque ubi summa 155
Quaestio, quae veniant diversa parte sagittae,
Nosse velint omnes, mercedem solvere nemo.
"Mercedem appellas? quid enim scio?” “Culpa docentis
Scilicet arguitur quod laeva in partė mamillae
Nil salit Arcadio juveni, cujus mihi sexta

160

Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet;
Quidquid id est de quo deliberat, an petat Urbem
A Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
Circumagat madidas a tempestate cohortes.
Quantum vis stipulare et protinus accipe quod do 165
Ut toties illum pater audiat." Haec alii sex
Vel plures uno conclamant ore Sophistae,
Et veras agitant lites raptore relicto;
Fusa venena silent, malus ingratusque maritus,
Et quae jam veteres sanant mortaria caecos.
Ergo sibi dabit ipse rudem si nostra movebunt
Consilia, et vitae diversum iter ingredietur,
Ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
Summula ne pereat qua vilis tessera venit

170

Frumenti: quippe haec merces lautissima. Tenta 175
Chrysogonus quanti doceat vel Pollio quanti
Lautorum pueros, artem scindens Theodori.
Balnea sexcentis et pluris porticus in qua -

Gestetur dominus quoties pluit. Anne serenum
Exspectet spargatque luto jumenta recenti?
Hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
Parte alia longis Numidarum fulta columnis

180

« PredošláPokračovať »