Obrázky na stránke
PDF
ePub

Post inchoatam Mitscherlichii editionem omnia Horatii carmina uno tomo evulgavit Cl. Wetzelius. Instructa est haec editio Indicibus, in quibus res historicae, mythologicae, geographicae accurate et diligenter enarrantur, copiosissimis, sed pauci lectores in eorum subsidio acquiescent, nec tam ex subiecta lectionis varietate, quam ex praepositis cuique carmini argumentis, multum proficient. In probandis enim vel improbandis lectionibus Wetzelius ad Iani iudicium et auctoritatem ita se attemperavit, ut nihil fere ex se ipso proferret, et ducem suum atque magistrum in deridendo tantum et petulantius tractando Magno Bentleio superaret. Nec Argumenta ita comparata sunt, ut lectores inde de cuiusque carminis pretio et virtutibus recte iudicare discant.

Quae de Horatii MSS. et Editt. cett. ex aliis editionibus cognosci possunt, et raro legi solent, iis hanc editionem augere et onerare nolui. Itaque nil nisi Vitam Horatii et Doctrinam de metris Horatianis praemittendam curavi. Rem scilicet de metris Horatianis novo studio tantaque diligentia, sollertia et peritia excussit et ad eiusmodi formam redegit Vir Doctissimus et multis nominibus mihi Carissimus Sparrius, ut communicatis, quae humanissime ille mecum de metris Horatianis communicavit, cum Horatii lectoribus, haud exiguam apud plurimos me gratiam initurum esse cum fiducia quadam sperare possem.

Restat ut Doctissimo Clarissimoque Philosophiae Doctori Carolo Christiano Wendlero, cuius accuratissima veterum linguarum cognitione aeque

ac summa perspicacia, ne vitiis typographicis inquinaretur haec nostra editio, egregie cautum et pro→ spectum est, publice gratissimi animi sensum aperiam. Quo minus autem Vir ille Venerabilis publicae laudis et gloriae est appetens, in eo maiore apud omnes, qui eum norunt, est pretio. Dabam Gothae a. d. vi. Id. Mai. MDCCCIII.

DOERING.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Pauca auca sunt, quae de hac repetita Horatii odarum editione monenda videntur. Nam, quae potissimum spectaverim, cum primum ad edendum Horatium animum appellerem, et quorum usui inprimis adiectum commentarium destinaverim, iam olim in praefatione, primae editioni praemissa, copiosius exposui. Nec me frustra id fecisse, ex · aequiore, quod inde nonnulli de qualicunque mea Horatio praestita opera tulerunt, iudicio intellexi Quodsi igitur fortasse erunt, qui de hac secunda quoque Horatii carminum lyricorum editione sententiam suam pronuncient, eos, ne consilii, quod in Horatio interpretando secutus sum, immemores sint, etiam atque etiam monitos rogatosque habeo. Versatus autem sum in iis, quae olim scripsi, recognoscendis ita, ut passim alia immutarem, alia brevius, alia disertius, explicarem, alia plane delerem, alia ad rem magis illustrandam afferrem; ne multa! feci, quod mihi faciendum esse putavi, vel pro virium

mearum modulo facere potui. Nec defuit mihi, quam in partes vocarem, nova Horatii Carm. Librr. V. a Vanderburgio (Lutetiis Parisiorum 1812.) adornata editio. Ceterum quo gravior mihi est auctoritas eorum, qui ad cetera Horatii carmina simili interpretatione instruenda me excitarunt, eo maiore industria atque religione fidem iam olim datam exsolvam, Gothae mense Sept. MDCCCXIV.

DOERING.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Cum non solum in Praefatione ad Editionem Horatii carminum Lyricorum primam, sed etiam iis, quae nuper ad editas a me Horatii Satiras et Epistolas praefatus sum, rationem, quam in Horatii interpretatione secutus sum, iam exposuerim, nihil, quod adderem, habui, nisi haec pauca verba:

Adieci in hac tertia Odarum Horatii Editione, quae adiicienda videbantur; resecui, quae nunc displicebant; defendi denique receptas lectiones rationibus, ab earum vel antiquitate vel necessitate repetitis."

Quemadmodum autem operae, quam Horatio navavi, iudicibus aequis et humaniter de vitiis, quae commisi, me monentibus aures faciles, ita

« PredošláPokračovať »