Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Tiberii Drusique, privignorum: eumque coëgerit propter hoc, tribus carminum libris, ex longo intervallo, quartum addere: post Sermones quoque lectos sui nullam mentionem habitam ita sit questus: Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros tibi infame sit, quod videaris familiaris nobis esse? Expressitque eclogam 13), cuius initium est:

Cum tot sustineas, et tanta negotia solus: Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes: in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar. Horatius habitu corporis brevis fuit, atque obesus: qualis a se ipso in Satyris 14) describitur, et ab Augusto hac epistola: Pertulit ad me Dionysius 15) libellum tuum, quem ego, ne accusem brevitatem, quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne maiores libelli tui sint, quam ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo 16) scribas: quum circuitus voluminis tui sit oɣnwdéoratos, sicut est ventriculi tui. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut 17) Tiburtini: domusque eius ostenditur circa Tiburtini luculum. Venerunt in manus et elegi sub titulo eius, et epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati: sed utraque falsa puto. Nam

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

elegi vulgares, epistola etiam obscura: quo vitio minime tenebatur. Natus est sexto Idus Decembres, Lucio Cotta et Lucio Torquato Consulibus. Decessit quinto Kal. Decemb., Caio Marcio Censorino, Caio Asinio Gallo Consulibus, post nonum 18) et quinquagesimum annum, herede Augusto palam 19) nuncupato; quum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis, iuxta Maecenatis tumulum.

[merged small][merged small][ocr errors]

METRA HORATII LYRICA.

PROOEMIUM

Metra, quibus Horatius in odis usus est, exhibituro mihi

visum est, quorundam ad rem metricam pertinentium vocabulorum tironum maxime causa praemittere brevem explicationem, omissis quae notiora esse solent. In quod studium si cui altius penetrare in animo sit, duce ulatur peritissimo Godofredo Hermanno V. Cl. (Handbuch der Metrik. Leipz. 1799.).

Versus iambicos et trochaicos Grammatici plerumque dipodiis (diodías) h. e. binorum pedum seriebus (~-~- aut -~-~) metiuntur, et versum duarum dipodiarum s, ex quatuor pedibus constantem dimetrum, tribus dipodiis s. sex pedibus constructum trimetrum vocant. Versus enim iambici cum in locis imparibus (primo, tertio cet.) ac trochaici in paribus (secundo, quarto) spondeum habere possint, rhythmus idem post singulas demum dipodias redit. - Sin vero de dactylicis, choriambicis ceterorumque generum versibus (exceptis tamen anapaesticis, quorum metra etiam xarà diodíav dispescuntur) sermo est, dimeter appellatur qui duobus trimeter qui tribus continetur pedibus simplicibus.

[ocr errors]

Versus catalectus (órixos xaráλnutos) est cuius pedi ultimo syllaba deest. Si pedi aut trisyllabo aut tetrasyllabo duae syllabae desunt, versus existit catalectus aut in syllabam aut in disyllabum.

Versus brachycatalectus est cui pes integer deest; non nisi iambici et trochaici versus brachycatalecti sunt.

Versus acatalectus est in cuius ultimo metro nihil ad integritatem deest, neque quidquam abundat.

Versus hypercatalectus, in quo una in fine syllaba

abundat.

Basis est pes duarum aut trium syllabarum, a quibus versus quidam exorditur, antequam series pedum versui illi propriorum incipit.

Horatii odae per versus vel eiusdem usque, vel duplicis vel triplicis generis decurrunt. Sunt igitur nonuara vel uoνόκωλα vel δίκωλα vel τρίκωλα. Versus autem diversi generis, ex certo ordine semper redeuntes, systemata (nos: Strophen s. Stanzen) efficiunt sibi in vicem quoad rhythmum similia. Quodsi post seriem binorum versuum primum genus redit, systema est δίστροφον; ex quo quid sit τρίστροφον, μονόστροφον, τετράστροφον facile patet.

A. Versuum singulorum genera.

a. Versus iambici.

1. Versus iambicus dimeter acatalectus s. quaternarius.

1

Inarsit aestuosius. Epod. 3, 18.

Vel hoedus ereptus lupo. Epod. 2, 60.
Imbres nivesque comparat. Epod. 2, 30.
Forti sequamur pectore. Epod. 1, 14.
Videre properantes domum. Epod. 2, 62.
Ast ego vicissim risero. Epod. 15, 20.
Cf. de hoc versu num. 20 et 21.

Est in metro XV et XVI.

2. Versus iambicus trimeter catalectus.

་པ

Mea renidet in domo lacunar. II, 18, 2.

Iam te premet nox fabulaeque manes. I, 4, 16. Regum que pue ris nec satelles orci. II, 18, 34. Est in metro XII et XVIII.

3. Versus iambicus trimeter acatalectus s. senarius.

Suis et ipsa Roma viribus ruit. Epod. 16, 2.
Heu me per urbem, nam pudet tanti mali. Epod. 11, 7.
Tibi hospitale pectus et purae manus. Epod. 17, 49.
Deripere lunam vocibus possim meis. Epod. 17, 78.
Infa mis Hele nae Castor offensus vicem. Epod. 17, 42.
Optat quietem Pelopis infidi pater. Epod. 17, 65.
Aliti bus at que canibus homicidam Hectorem. Ep. 17, 12.
Vecta bor humeris tunc ego inimicis eques. Epod. 17, 74.
In epodon carm. 16. Horatius puris iambis usus est.
Est in metro XI. XIV. XV. XVII.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

In logaoedicis aut, si mavis, asynartetis no. 19.

[blocks in formation]

Truditur dies die. II, 18, 15.

Horatius spondeum in secunda sede non admittit.
Est in metro XVIII.

*) Nota locum caesurae designat.

« PredošláPokračovať »