Obrázky na stránke
PDF
ePub

31.820

AD LECTOREM.

Habes, rerum divinarum auscultator studiose, opus de Gratia, primam inter posthumas fœturam Patris Francisci Soarii, quam non educaverat tantum, sed suo ipse calamo tandem distinxit et compsit; habes, inquam, primum de GRATIA tertiumque volumen; nam secundum, quod in libertate creata, Deique auxiliis conciliandis ponitur universum, a suo auctore omnibus adornatum numeris, præloque sepositum conservatur, ac Romanæ Sedis auctoritatem opperitur in dies; sic enim Soarii erga illam Sedem merita præclarissima, et Pontificis rescriptio paulo inferius subjicienda sperare nos jubent. Unum præterea de Angelis prodibit volumen; de Opere, ut vocant, sex dierum, deque Anima alterum ; quibus post olim editos de Deo uno ac trino libros, universa perficitur doctrina, quam sanctus Thomas in primam suæ Summæ partem contulerat. Adhæc multiplex justæ molis tractatio sequetur de humano fine ac voluntario, de bonitate malitiaque actuum humanorum, atque adeo de passionibus, virtutibus et peccatis; qua fiet ut primum quoque secundæ partis sancti Thomæ volumen locupletatum abeat, quando nihil pene ex illo enucleandum relinquitur, editis alibi de Beata Visione, de Legibus, deque Gratia egregiis monumentis. Jam ad duo de Religione ante evulgata totidem accedent, quæ diu multumque desiderantur. Suum deinde volumen jure vendicant perlectiones de Fide (additis quas olim Romæ, vel in Hispania, de Spe et Charitate publice dictaverat), qui fuit postremus sapientissimi Doctoris labor in hac Conimbricensis Academiæ primaria sede, cui duos ante obitum annos remiserat nuntium, ac si jam inde receptui caneret ad æternitatem. Denique non minoris expectationis opus pollicemur variis aggestum consiliis; utinam superessent omnia illa, quæ viginti fere per annos certatim poscentibus dedit. Neque vero prolem minus numerosam educere potuit, aut educare, foecundum adeo felixque ingenium, non alieno subsidio egentem, sed nativo procreatam, altamque marte, ut verius sanctiusque dixeris eam ex parentis sui mente natam, quam ex Jovis cerebro Minervam mentitur antiquitas.

Cæterum non illa solum quibus ultimam imposuerat Soarius manum, et Sacræ Inquisitionis judicio commiserat (nempe de Gratia, de Angelis, ac de Opere sex dierum), nihil temerata dabimus; sed in reliquis etiam quæ promisimus, nefas judicavimus filum abrumpere, aut aliunde quæsita miscere ; quod ipsum optare neminem non videmus, vel quia nothos suppositosve fœtus facile aspernamur, vel quia tanti auctoris cura etiam negligentior, multorum vigilias antevertit, cujus rei testem

non laudo alium, quam illas ipsas de Anima lucubrationes, quas operi sex dierum diximus adjiciendas. Eas enim quadragesimo quinto ante mortem anno (is erat ætatis illius vigesimus quintus) auditoribus propinaverat ; opus certe hominis, qui jam tunc in scholis consenuisse videri poterat. Quod si ita est, ut plane sentimus, audentes prosequimur, et pollicemur nihil minus placituros, optime lector, quos paulo ante retulimus labores.

De præsenti opere dicere supersedeo, ne aut supervacaneæ commendationis incuser, aut videar (quod erit longe infelicius) non laudare opus, sed impari ingenio aut dictione deterere. Tam clarum est, tam late propagatum Francisci Soarii nomen; tanta nube testium longo evo firmata operum dignitas et excellentia, ut certum in utroque secum afferant præjudicium; ac solo Soarii inscripto Epigrammate splendide commendentur, neque opus sit de prolis generositate sciscitari, ubi constiterit de parente. Unum illud egregio dolendum in opere, quod ad umbilicum usque non prodeat absolutum, cum medium omnino intercidatur. Ejus rei causam non aliunde melius intelligere licebit, quam ex epistola Summi Pontificis, auctoris encomiis non respersa modo, sed cumulata.

CARDINALIS BURGHESIUS

AD

PATREM FRANCISCUM SOARIUM

SUÆ SANCTITATIS NOMINE.

Admodum, Reverende Pater, acceptis binis ejusdem argumenti vestræ Paternitatis litteris, jussit me ei Sanctissimus Dominus nomine suo respondere, præstantiam ingenii vestræ Paternitatis et obsequium in Sedem Apostolicam plurimi se fecisse, eam paterna charitate, et amasse semper, et in posterum amaturum, cum ob præcipua in rempublicam christianam merita sua; tum quod honestissime de suis virtutibus sentit. Quod ad impressionem libri de GRATIA pertinet, nulla propter doctrinam orta est difficultas: existimat enim Sua Sanctitas eam non discrepaturam ab eruditione et doctrina tot librorum jamdudum in lucem a se editorum, qui omnium acclamatione excepti, egregie sustinent nomen et famam quam adepti sunt; sed omnis emanavit difficultas ob qualitatem quæ inibi disputatur materiæ; de qua ne alii etiam agerent qui de ea scripserant, efficaciterque pro facultate imprimendi institerant, gravissimis de causis pro nunc non modo cautum, sed strictim vetitum fuit. Si ulli tamen unquam potestas fiet hac de re libros promulgandi, in hoc etiam ostendet Sua Sanctitas, quanti vestram Paternitatem, ejusque virtutem æstimet: volet enim tunc, ut liber vestræ Paternitatis inter primos in lucem prodeat. Ergo cum hujusmodi occasio dabitur, non patiar studia mea a vestra posse Paternitate desiderari, cui divinæ Gratiæ incrementum a Deo precor, et Suæ Sanctitatis nomine benedictionem impartior. Romæ, 26 aprilis, 1617.

Vestræ Paternitatis studiosus,

S. CARDINALIS BURGHESIUS.

TRACTATUS DE GRATIA DEI

SEU DE DEO SALVATORE,

JUSTIFICATORE, ET LIBERI ARBITRII ADJUTORE PER GRATIAM SUAM.

PROOEMIUM.

1. In superiori opere, quod de Legibus ac Deo legislatore inscripsimus, salutem hominis et operum ejus honestatem ac bonum meritum ex duobus principiis pendere diximus, lege nimirum ac gratia; illa, ut regula qua instruimur; hac, ut virtute qua juvamur. Et ideo, D. Thomæ vestigia sequendo, superiori operi hoc proxime annectimus. In illo enim, explicatis cætoris legibus, tandem ad legem gratiæ, quæ perfectio et consummatio legum omnium est, pervenimus: quam excellentiam ab ipsa gratia participat, quia legis notitia, nisi virtute gratiæ juvetur, parum prodesse, imo vero ad beatitudinem consequendam multum obesse potuisset. Nam ut Paulus dixit ad Romanos, cap. 7: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces; occasione autem accepta mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, quia nimirum jubebat, et non juvabat ad vincendas concupiscentias, quod sola gratia Dei per JESUM Christum Dominum nostrum præstare potest. Convenientissimo igitur ordine hic tractatus præcedenti succedit, et veluti ejus complementum existit.

2. Similem autem tractationem inchoans D. Thomas in sua 1. 2, quæst. 109, illam sic inscripsit: De exteriori principio humanorum actuum, scilicet gratia Dei; quem titulum aliqui ex modernis scriptoribus mendosum esse existimant, quia gratia Dei non est principium extrinsecum humanorum actuum, ut existimavit Pelagius, ponens gratiam in sola lege et doctrina; sed est principium intrinsecum quod Spiritus Sanctus inspirat, et mentibus ac cordibus nostris infundit. Antiquiores vero expositores neque in verbis mutationem fecerunt, neque mendum aliquod adnotarunt. Solus Conradus, in principio quæst. 90 et 109, advertit et legem aliquam esse in corde et mentibus scriptam, et gratiam intus in animam infundi, et nihilominus, quia proveniunt a principio extrinseco, quod est Deus, ideo utrumque tractatum de legibus et gratia, de principiis extrinsecis appellari. Et fortasse brevitatis causa posita est in illo titulo particula illa, scilicet gratia Dei, quia statim in capite quæstionis latius erat explicanda his verbis: Consequenter considerandum est de exteriori principio humanorum actuum, scilicet de Deo, prout ab ipso per gratiam adjuvamur ad recte agendum; et in

« PredošláPokračovať »