Obrázky na stránke
PDF
ePub

capite quæstionis 90 dixerat D. Thomas: Principium extrinsecus movens bonum ad est Deus, qui et nos instruit per legem, et juvat per gratiam. Si ergo fortasse gratiam Dei in illo titulo exterius principium appellavit D. Thomas, non ideo fuit quia gratia non sit principium interne nos juvans, quod postea in tota doctrina luculentissime docet, sed quasi per denominationem extrinsecam, quia extrinsecus advenit, et quia est veluti instrumentum principalis agentis extrinseci : sicut potest impetus lapidi projecto immissus principium extrinsecum talis motus appellari: non enim est inusitata locutio. Ut tamen omnino a Pelagianis fugiamus, Deum extrinsecum principium seu motorem vel adjutorem ad opera gratiæ, gratiam vero, per quam nos juvat, internum principium earumdem operationum appellabimus: quamvis enim (ut videbimus) inter gratias aliquæ sint extrinseca, nihilominus quæ propriissime et quasi per antonomasiam, inter creata dona, gratiæ appellantur, nobis intrinsecus inhærent, et vel sunt opera, vel aliquo modo operationum principia, ut videbimus.

3. Ad tollendam ergo hanc vocum ambiguitatem, utrumque in nostra inscriptione et titulo expresse posuimus, Deum scilicet sanctificatorem, et gratiam ejus. Quibus etiam verbis proprium hujus doctrinæ objectum, seu materiam circa quam versatur, connexionem cum aliis Theologiæ partibus, et dignitatem ac excellentiam ejus indicavimus. Cum enim hæc doctrina sit pars unius scientiæ ac Theologiæ cujus adæquatum objectum est Deus, illum ut præcipuum objectum, et quasi proximum finem respicere necesse est, et quia non attingit illum secundum absolutam rationem, sed secundum respectum quemdam ad creaturas, illum nomine sanctificatoris explicamus. Illa enim voce respectus primi et principalis principii in supernaturali rerum ordine significatur. Et ita distinguitur hæc pars Theologiæ a cæteris, in quibus Deus vel secundum se, ut unus aut trinus, vel sub respectu creatoris et gubernatoris universi, vel ut ultimus finis, vel ut legislator consideratur, ut facile unusquisque per se poterit contemplari. Solum in nomine Sanctificatoris, cavenda est æquivocatio, si cum nomine Redemptoris confundatur. Hæc enim nomina proprie sumpta diversis rationibus Deo conveniunt: nam esse sanctificatorem ad Deum, ut Deus est, esse vero redemptorem ad ipsum, ut Deus homo est, spectat. Unde sanctificatorem esse, commune est tribus personis ; esse vero redemptorem, proprium incarnati Verbi. Illud etiam non solis hominibus, sed etiam Angelis, hoc vero solis hominibus, et non in omni statu, sed tantum naturæ lapsæ, Deus exhibet. In præsenti ergo, solum spectatur Deus ut sanctificator, id est, principalis auctor sanctitatis, gratiæ, reliquorumque donorum quibus intellectualem creaturam ad se, tanquam ad ultimum supernaturalem finem, convertit atque perducit. Contemplatio autem Dei ut Redemptoris ad ultimam Theologiæ partem spectat, ex qua solum nunc sumimus ac supponimus omnem gratiam Dei ex meritis Christi Domini nobis conferri, et sub eo respectu esse etiam gratiam Christi, ut paulo post videbimus.

4. Addidimus vero in illo titulo alteram particulam, de gratia Dei, tum ut a communi magisque usitata inscriptione non discreparemus; tum etiam quia per

illum proxima materia, circa quam hæc doctrina versatur, innotescit. Gratia namque et ejus collatio est veluti fundamentum illius respectus a quo Deus extrinsece denominatur sanctificator, ideoque, cognita ipsa gratia, Deus sub ratione sanctificatoris cognoscitur, neque aliter cognosci aut explicari potest. Ex quo facile intelligi potest quam sit excellens, quamque propria Theologici instituti hæc doctrina. Primo quidem quia hæc gratia supernaturale donum est, quod nisi per divinum lumen fidei cognosci non potest. Deinde quia semen est gloriæ, et fons aquæ vivæ salientis in vitam æternam, quam homines infirmi et imbecilles, nisi per divinæ gratiæ virtutem comparare non valent. Denique quia ipsius Dei cognitio, quam Theologia præcipue intendit, per hanc gratiæ doctrinam magna ex parte perficitur. Unum enim ex præcipuis Dei operibus est, homines gratis et per gratiam suam justificare, teste Paulo ad Rom. 3, et ideo solus ipse sanctificator et justificator hominum appellatur, quia sicut solus potest homines beatos efficere, ita etiam solus potest eosdem sibi gratos reddere, juxta illud : Gratiam et gloriam dabit Dominus. Unde etiam fit ut per divinæ gratiæ cognitionem universa fere Dei attributa mirum in modum illustrentur. Deus enim, gratiam suam gratis donando, liberalitatem suam infinitam excellentiori

modo quam per alia opera manifestat dumque illam, prout vult, distribuit, absolu

ut

tum se suorum donorum dominum ostendit, et quoniam non solum amicis sed etiam inimicis illam donat, eos de peccatoribus faciens sanctos, omnipotentiam suam, canit Ecclesia, ac misericordiam, parcendo maxime et miserando, manifestat. Ac denique dum per gratiam suam humanæ voluntati dominatur, ejusque salva libertate quo vult efficacissime pertrahit, summam sapientiam suam, ac potentissimam voluntatem notissimam facit.

5. Atque ex hoc objecto et materia habet imprimis hæc doctrina in Theologia singularem dignitatis gradum, quoniam et Deum sub excellenti quadam ratione primi principii, et benefactoris hominum contemplatur, et in explicatione illius doni, quo divinæ naturæ divinarumque virtutum participes efficimur, potissimum versatur. Et hinc magnam etiam utilitatem habet: ostendit enim nobis adipiscendæ beatitudinis viam, simulque infirmitatis nostræ nos monet, et ad divinum auxilium continuis precibus postulandum inducit. Est etiam Catholico Doctori hæc doctrina maxime necessaria ad resistendum hæreticis, qui innumeris erroribus et objectionibus veritatem catholicam obscurare et evertere conati sunt. Atque hinc tandem difficilis valde et scopulis plena est præsens disputatio, tum quia in rebus maxime divinis, et spiritualibus, et internis, quæ sub experimentum vix cadunt, internoscendis versatur; tum quia gratiæ efficacitatem et necessariam cum libertate arbitrii compositionem et concordiam inquirit, quod semper arduum et difficile judicatum est. Nam, ut dixit Augustinus Ipsa etiam ratio quæ de his rebus, a talibus quales nos sumus, iniri potest, quemlibet nostrum quærentem vehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur; rursus liberum ne sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati Dei gratiæ judicemur (1. 2 de Peccat. merit., c. 18). Quæ quidem obscuritas et difficultas mirum in modum aucta est, non

solum ex variis et extreme contrariis hæreticorum erroribus, sed etiam ex concertationibus inter Catholicos subortis nam licet omnes media ac regia via incedere nitantur, quia tamen illam arctam et angustam hæretici reddiderunt, vix possunt iter peragere, quin ad dexteram vel ad sinistram declinare videantur.

6. Et hinc orta est hoc tempore celebris illa controversia, quæ a viribus liberi arbitrii et divinis auxiliis nomen obtinuit. De qua licet in aliis libris jam antea multa disputarim, in hoc ultimam ei manum imponere decrevi, tum quia a disputatione de gratia separari non potest, tum etiam quia post libros illos editos multi doctissimi viri illorum doctrinam evertere contrariamque modis omnibus persuadere conati sunt. Quorum præcipua scripta attente perlegi, nullo profecto contradicendi studio, sed summo veritatis intelligendæ desiderio : nihil tamen inveni quod vel a priori sententia nos posset dimovere, vel difficultatibus nostris satisfaceret, aut modum expeditum ad innumeros vitandos labyrinthos, et nodos nobis inextricabiles dissolvendos suggereret. Quam ob causam iterum eamdem disputationem aggredi, et pro viribus difficultates omnes expendere decrevi. Unde fieri non poterit quin opus hoc fortasse plus justo crescat. Ut tamen lectori minus sit onerosum, illud in duas præcipuas partes dividemus. Prior erit de controversiis hujus temporis circa vires liberi arbitrii et auxilia gratiæ quibus ad bene operandum juvatur, ideoque pars hæc de actuali gratia inscribi poterit. Altera pars erit de gratia habituali, et causis ac effectibus ejus, sub quibus justificatio et meritum comprehenduntur. Atque ita in hac doctrina tradenda nihil vel parum a D. Thomæ ordine seu methodo discedemus; nam in priori parte, cum infirmitate arbitrii necessitatem gratiæ, de qua D. Thomas quæst. 109 disputat, ostendemus; explicando vero auxilia gratiæ, nonnullas divisiones ejus, quas divus Thomas, quæst. 111, tradit, et alias quæ a Theologis adduntur, pertractabimus. In altera vero, cætera, quæ D. Thomas in aliis quæstionibus disputat, eodem fere ordine locupletabimus.

7. Prius vero quam utramque partem aggrediamur, ut clarior et expeditior sit doctrina, nonnulla prolegomena præmittenda duximus, quibus et termini sine ambiguitate exponantur, et nonnulla necessaria fundamenta jaciantur. In primo itaque de natura et libero arbitrio, quod est gratiæ fundamentum, præcipua quædam principia et imprimis necessaria præmittemus. Et quoniam præcipue difficultates circa usum libertatis ex necessitate gratiæ vel motionis divinæ oriuntur, et hæ pendent ex modo præscientiæ quam Deus habet de futuro consensu liberi arbitrii, ideo secundum prolegomenum de præscientia Dei liberorum actuum sub conditione futurorum præmittemus; nam per occasionem hujus concordiæ gratiæ cum libero arbitrio contentio de hac præscientia orta est, in qua necessarium nobis est sententiam nostram præmittere ac fundare, ne postea necessarium sit, vel ad aliam disputationem digredi, aut ex fundamento non probato ac defenso sæpissime loqui. Deinde vero tertio loco usum nominis Gratia, et varia membra seu significata illius exponemus, ut quasdam gratias vel faciliores, vel præsenti instituto minus convenientes, breviter expediamus ;

aliarum vero, de quibus tractandum est, nomina in promptu sint, ut sine verborum ambiguitatibus pervia sit disputatio.

8. Quarto vero loco, quoniam humana natura in diversis statibus inveniri potest, in quibus non easdem vires habet, ideo consequenter varios status humanæ naturæ, ejusque liberi arbitrii exponemus. In quinto vero, errores omnes, qui in hac materia fuerunt, accurate referemus, quia eorum notitiam, non solum ad illos cavendos et impugnandos, sed etiam ad intelligenda Concilia et Patres, necessariam esse existimamus: quia cum Concilia et Patres, ad extirpandos illos errores, in sensu illis contrario locuti fuerint, sæpe fit ut, ex ignoratione ipsorum errorum, sententiæ Patrum ad peregrinos sensus et ab illis non intentos detorqueantur. Unde tandem in sexto prolegomeno, Pontificum, Conciliorum et Patrum auctoritatem, qua potissimum in hoc opere nobis utendum est, proponemus. In toto vero hoc opere ab omni exaggeratione in nostris sententiis affirmandis, et ab omni censura in contrariis rejiciendis abstinebimus. Quia vero in probationibus ex Conciliorum definitionibus, vel per illationem ad incommodum, videri possunt contrariae sententiæ, vel ut definitionibus Conciliorum contrariæ, vel ut dogmata ex quibus errores contra fidem sequuntur, reprehendi, lectorem monemus id longe a nobis esse; id enim non ut censura vel judicium de qualitate et gradu falsitatis contrariæ sententia accipiendum est, sed solum per modum argumentationis, cujus vis sæpe non potest aliter explicari.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »