Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Haec compendii locorum theologicorum a L. Hut

tero confecti repetitio suscepta est ideo, quod auditoribus meis semestri aestivo anni praeteriti consulere cupiebam; quorum cum alii doctrinam librorum nostrorum symbolicorum brevi conspectu cognoscere, alii dogmatices studio imbui vellent, si hunc librum olim usitatissimum, nunc prope neglectum, denuo typis exscriberem, utrosque aequaliter adiuvare posse videbar; siquidem et symbolica praecepta bene digesta continet, et ad doctrinam ecclesiae Evangelicae breviter tradendam, quia materiam diligenter collectam atque apte dispositam exhibet, utilissimus est.

Atque omnino compendii huius in eo, quod nostra aetas postulat, dogmatices studio magnum fructum esse posse iudico. Etenim cum ante hos fere quadraginta annos theologi hoc imprimis faciendum esse censuissent, ut dogmaticen ecclesiae nostrae secundum historiae fidem traderent, magna extitit inter Bretschneiderum et Dewettium dissensio. Ille orthodoxiam ecclesiasticam, quam dili

genter a theologica orthodoxia distinguebat, ex publicis tantum ecclesiae de fide libris, non ex privatis veterum doctorum scriptis percipiendam esse existimabat*); hic, quod eum, qui vere historicus appellari vellet, non modo diversa seiungere, verum etiam paria complecti oporteret, illam rationem historiae non convenire statuebat; in praecipuis rebus a Luthero et Melanchthone non discedere posteriorum theologorum dogmaticen; constituta esse atque expleta ab his, quae illi doctrinae nostrae auctores vel ambigua vel manca reliquissent **). Hanc Dewettii rationem, qui ecclesiae nostrae praecepta per historiae ordinem explicari velit, vituperare nequeat ; nisi forte hoc uno in genere, quod qui sexto decimo sacculo de dogmatice scripserunt theologi Lutherani, dum fere Melanchthonis locos sequi solent, velut ipse ille Hutterus, differunt a septimi decimi saeculi theologis, qui novam quandam multisque in rebus diversam viam ingressi sunt. Itaque Dewettii rationem complures ex iis, qui proxime post illum dogmaticen tractarunt, secuti sunt, ut Hasius, V. Cl., in Huttero redivivo. Nunc autem cum proprie viri doctissimi hoc egerint, ut et singulorum locorum et totius dogmatices Evangelicae historiam cum magna doctrina et subtilitate illustrarent, (ut Schnecken

*) in praef. ad primam editionem operis notissimi: Handbuch der Dogmatik der Luth. Kirche.

**) De Wette, Dogmatik der evang. luther. Kirche, Berlin 1816, in praefat.

burgerus, Schenkelius, Ebrardus, Gassius, Henkius, alii) iam negari non poterit, aliud esse historiam dogmatices Evangelicae, aliud dogmaticen ipsam secundum ecclesiae nostrae praecepta discere; idque discrimen cum in universis literis multum valet, tum in tironum studiis momentum habet maximum. Nihil fecerint septimo decimo saeculo dogmatici, nisi ut, quae apud reformatores proximosque eorum successores vel manca vel inchoata erant, excolerent et confirmarent: quaeritur tamen, an illa alio modo excoli et olim potuerint et nunc possint. Est enim quod differat inter ipsa principia veritatis Evangelicae libris symbolicis recepta, quae cum in scriptura sacra divinitus constituta sint, nisi ab ecclesia nostra desciscere velimus, deserere non licebit, - et inter eorum explicationes, quibus theologi vel ad disciplinae regulas, quas quaeque aetas poscebat, explendas, vel ad doctrinam cuiusque saeculi ingenio accommodandam, vel ad dissentientium impetus, qui quoque tempore periculosissimi esse viderentur, defendendos usi sunt. Veluti illud, quod confessio Augustana artic. III. ex scriptura sacra, Hutterus loc. III. qu. 36 (p. 23) ex confessione Augustana recepit: Christum se ipsum pro totius mundi peccatis tanquam hostiam Deo obtulisse, retinere debebimus, quamdiu Evangelica et ecclesia et doctrina erit; sed hoc qua ratione cum iis, quae de iustitiae et poenae natura sentirentur, congrueret, aliter statuerunt sexti decimi saeculi theologi, aliter olim

« PredošláPokračovať »