Obrázky na stránke
PDF
ePub

Posthác quas faciet de íntegro comoédias,
Spectándac an exigéndae sint uobís prius.

ACTUS I. SCAENA I.

SIMO senex, SOSIA libertus.

SI. UOS istaec intro auférte: abite. Sósia
Adésdum: paucis té volo. SO. dictum puta:
Nempe út curentur récte hacc. SI. immo aliúd.
SO. quid est,

Quod tibi mea ars efficere hoc possit ámplius?
Sl. Nihil ístac opus est árte ad hanc rem, quám paro;
Set iis, quas semper in te intellexí sitas,
Fide ét taciturnitáte. SO. exspecto quíd velis.
SI. Ego postquam te emi, a párvulo ut sempér tibi
Apút me justa et clémens fuerit séruitus,
Scis. féci ex seruo, ut ésses libertús mihi,
Propterea quod seruíbas liberáliter.

5

10

Quod habui summum, prétium persoluí tibi. SO. In mémoria habeo. SI. hant múto. SO. factum gaúdeo, Si tibi quid feci aut fácio quod placeát, Simo; Et id grátum fuisse aduórsum te habeo grátiam.

monitum velim; me ubique, ubi Nihil monosyllabon est, Nil editurum; ubi Mihi monosyllabon, Mi: ut in aliis Poëtis praeter Comicos omnibus numquam non factum est: idque veterrimorum codicum auctoritate. Cur enim major adolescentibus hic creetur, quam alibi, molestia? Satis per se, ut nunc est, difficultatis haec habent. quam tamen hac mea opera posthac aut modicam aut omnino nullam fore cum spero, tum praesagio. Fiat, bono omine, periculum. [Ex ipsius Bentlei sententia, cf. ed. Cantabr. p. XIX., in textu scripsimus reliqüum, quod praeiverat ed. Lips. Cf. Bentl. ad Eun. II., 2, 19. ad Phaedr. I., 31, 13.]

11. Propterea quod serviebas liberaliter] Serviebas trisyllabon est; et scriptum et pronunciatum olim Servibas; quod cum veteres Grammatici doceant; et in Horatii Virgiliique codicibus jam semper obtineat; atque in

15

Terentii scriptis exemplaribus interdum fiat; equidem et hic et ubique alias, cum metrum postulct, E expungam, Servibas, Aibas; non Serviebas, Aiebas.

13. In memoria habeo. SI. Haut muto factum. SO. Gaudeo] Olim monuit Palmerius, nemine tamen ei auscultante, sic distinguendum esse;

In memoria habeo. S1. Haut muto.

SO. Factum gaudco. Muto, absolute: Haut muto: non me. poenitet; non alio nunc erga te animo sum atque olim. Plautus Rud. III, 6,.27.

Equidem tibi hodie dixeram praesto fore

Apud Veneris fanum: numquid muto? sumne ibi?

Idem Pseud. I, 5, 142, et 153. Non demutabo. et Mil. IV., 3, 37.

Numquid videtur demutare? Siquid feci aut facio quod placeat, fu

Set hoc mihi molestumst: nam istaec commemoratio
Quasi éxprobratio ést immemori benefici.

Quin tu úno uerbo díc, quid est quod mé uelis.
SI. Ita fáciam. hoc primum in hac re praedicó tibi:

20

Quas crédis esse has, nón sunt uerae nuptiae. So. Cur símulas igitur? SI. rem ómnem a principio aúdies: Eo pacto et gnati uítam et consilium meum Cognosces: et quid fácere in hac re té uelim. Nam is postquam excessit éx ephebis, Sósia, ac Líbera uiuendi fuit potestas, (nam antea Qui scíre posses, aút ingenium nóscerc,

25

Dum eum aétas, metus, magíster cohibebánt? SO. ita est.)

ctum gaudeo. Iterum Plautus Mostell. V., 2, 26.

Me ludificatust. Bene hercle factum, et factum gaudeo. Noster Hecyra IV., 4, 20.

Bene, ita me di ament, nuntias; et gandeo Natum illum et tibi illam salvam.

17. Quasi exprobratio est inmemoris beneficii Donatus: Sunt qui ad beneficium referunt immemor: ut, Memorem Junonis ob iram [Virg. A. I, 4]: ut sit sensus, Immemoris beneficii, id est, cujus nemo meminerit. Hem tibi sollertiam Magistrorum veterum: Immemor, aiunt, beneficium, ut apud Virgilium, Memor ira. Atqui ut paria loca sint, sie exponendum est. Memor ira, quae semper offensae meminit; Immemor beneficium, quod benefactoris numquam meminit. non, ut isti, cujus nemo meminerit. Has turbellas dedit lectio vitiosa. non dubium est enim, quin Immemoris beneficii non conjungenda sint, sed separanda. Plaut. Merc. V., 4. 36.

Hunc senem para clientem: memorem dices benefici, Lege hic igitur,

Quasi exprobratio est inmemori benefici.

Exprobratio mihi, non mei. Ceterum Faernus pro Benefici dedit Beneficii; de quo et omnibus ejuscemodi, vide nos ad And. II, 1, 20.

25. Liberius vivendi fuit potestas: nam antea Sunt qui dictionem vivendi, eliso ex ea, u medio, in duas syllabas contrahunt: quod per synizesin fieri posse supra diximus. nos etiam ita

sustentari versum putamus, si vel ex potestas, s medium abjiciatur; vel ex liberius eliso e, per syncopam fiat librius: sicut ex asperius, faceremus asprius: ex dexterius, dextrius. ita librius, erit dactylus abjecta s, more veterum dictio autem fuit, una fit syllaba per synizesin, ut saepe. FAERNUS.

Omnes immodulate; et qui Viendi dissyllabon; et qui Potetas, secunda brevi; et qui Libriu', ut dactylus sit; vel, ut quidam, Liberju, quo pacto Creticus fiet loco Anapaesti. Ceterum illud Liberius non minus sententiae, quam metro officit. Quippe si nunc Liberius vivendi potestas erat; etiam, dum ephebus esset, Libere vivendi potestatem habebat. Atqui hoc falsum; dum in metu agebat et sub magistro. Hoc et Donatus sensit, qui hac vi coactus negat Liberius esse gradum comparativum. Neget idem solem meridie lucere. Sed scripsit, opinor, poëta,

Libera vivendi fuit potcstas: nam

antea.

Cicero Orat. Antequam iret in exilium [X]: Libera facta est mihi potcstas loquendi. Suetonius. Tiberio [29.]: Principem, quem vos tanta et tam libera potestate instruxistis. Ceterum cum a Dactylo Senarius incipit; Ictus a secunda syllaba in primam retrahitur; quod saepe apud Nostrum tibi occurret. Cicero de Inventione I., 23. Liberius vivendi habet, si Editionibus fides: sed illud ibi addititium esse omnes membranae indicant.

27. Dum actás, metús, magister

SI. Quod plérique omnes fáciunt adulescéntuli,
Ut ánimum ad aliquod stádium adjungant, aút equos
Alere, aút canes ad uénandum, aut ad philosophos: 30
Horum ille nihil egrégie praeter cétera

Studébat, et tamen ómnia haec mediócriter.
Gaudébam. SO. non injúria: nam id ego árbitror
Adpríme in vita esse útile, ut ne quíd nimis.
SI. Sic uíta erat: facile ómnes perferre ác pati:
Cam quíbus erat cumque úna, iis sese dédere:
Eórum studiis obsequi: [aduorsus nemini:
Numquam praeponens se illis] ita facíllume

prohibebant, ita est] Scitum sane magistrum seu paedagogum! qui prohibebat patrem noscere filii ingenium. Nempe data credo opera et de industria celabat Simonem, quae prave ageret filius. Hanccine lectionem tam diu ferri? Repono:

Dum eum actas, metus, magister cohibebant. ita est. Cohibebant, retinebant: oppositum Liberae vivendi potestati. Noster Adel. 1., 1, 33.

Pudore et liberalitate liberos

Retinere satius esse credo, quam

[blocks in formation]

35

Nam postquam excessit ex ephebis,
Sosia, Ac

Libera vivendi fuit potestas,
Horum ille nihil egregie practer ce-

tera Studebat.

Quae media interveniunt, per Parenthesin dicuntur.

33. Non injúria: nam id árbitror] Lege Nam id ego arbitror. Vitatur, quantum potest, in hac statione Trochaeus. Neque debet Nam sine elisione pronunciari; cum extra ictum sit.

35. Sic vita erat, facile omnes perferre ac pati,

Cum quibus erat cumque una : iis sese dedere]

Laborat a mala distinctione sententia; quam sic restituas:

Sic vita erat, facile omnes perferre ac pati:

Cum quibus erat cumque una, iis sese dedere;

Eorum studiis obsequi.

Omnes perferre ac pati, etiam ignotos: at sodalibus suis dedere se, et obsequi eorum studiis.

37. Eorum obsequi studiis; adversus nemini:

Nunquam praeponens se illis: ila facillume

Non difficile est, internoscere hic interpolatorem, qui Terentii purpurae pannum de suo adsuit. Primo, bis vitiose ponitur Arsis, Eorum obsequi studiís. Hoc in medio versu non fecisset Terentins; qui, ut ait Flaccus, arte vincebat. Deinde bis idem dicitur; aut quod pejus, in posteriore loco minus dicitur, sententia decrescente. Qui enim omnes facile perfert; quid miri, si nemini

Sine inuidia laudem inuénias, et amicós pares.
SO. Sapiénter uitam instituit: namque hoc témpore
Obséquium amicos, uéritas odiúm parit.
SI. Intérea mulier quaédam abhinc triónnium
Ex Ándro commigráuit huc uicíniae,
Inópia et cognatórum neclegéntia

Coácta, egregia fórma atque aetate integra.
SO. Ei, uéreor ne quid Ándria adportét mali.
SI. Primum haec pudice uítam parce ac dúriter
Agébat, lana ac téla uictum quaéritans:

adversus et infestus est? Qui aliis obsequitur et dedit sese, sine dubio non se praeponit. Porro et vitiose hic dicitur, Pracponens Illis. Cum enim prius universe locutus sit Nemini: dicendum utique erat Aliis, non Illis. Denique vitiose transit oratio ab Infinitivis ad Adjectiva: Sic vita erat; adversus nemini. Qui loqui scit, hoc modo diceret, Adversari nemini, se non pracponere. Quod si Adjectiva mallet, saltem diceret csse adversum nemini; casu accusativo: quo tamen pacto esse praeponentem barbarum prorsus foret. Quid jam videtur? Specta autem, sublato hoc panno, quam rotunde et castigate excat sententia, et numerose currat

versus:

Eórum studiis obsequi, ita facillume
Sine invidia laudem invenias et ami-

cos pares.

Pares, nempe obsequendo: cui apposite
jam respondet Sosia;

Sapienter vitam instituit; namque
hoc tempore
Obsequium amicos, veritas odium
parit.

Satisne apparet, illud Obsequi adhuc in
aure Sosiae sonuisse? neque istis inter-
jectis exstinguendum nunc esse? Ne-
que tamen Interpolatio haec valde, ut
opinor, vetusta est: cum Donatus, qui
in hac Scena singula fere verba expen-
dit, nihil ex hoc additamento proferat:
neque item Eugraphius. Ceterum Invi-
dia primam hic corripit; utpote posi-
tione tantum longam: sono literae I hic
exili. adde quod in primo versus pede
major concessa sit licentia. Sic Inge-
nium primam corripit, III, 1, 8.

45

Bonum ingénium narras ádulcsccntis. Priscianus p. 546. Apud Latinos quoque hoc idem u invenitur pro nihilo in metris, et maxime apud vetustissimos Comicorum: ut Ter. And.

Sine invidia laudem invenias, et amicos pares. Est enim Jambicum trimc. trum: quod nisi sine inui pro Tribracho accipiatur, stare versus non potest. Haec magnus Magister: in eo tamen errat; cum literam u elidere mavult, quam syllabam in corripere,

43. Huc vioiniae] Nostri codices universi, Huic viciniae. Vetustus admodum hic error est. Nonius Marcellus p. 499, Dativus pro Accusativo: Terentius in Andria:

Ex Andro commigravit huic viciniae. Nempe huic viciniac dictum hic existimavit pro In hanc viciniam. Sed hujus hominis minor habenda est ratio. Quid princeps Grammaticorum PrisciaIs p. 1101. Casus inquit, pro Casibus figurate ponuntur. Terentius

nus?

in Andria:

corum:

Ex Audro commigravit huic viciniae. Pro in hanc viciniam. Rectius sapuit Donatus ad locum: Huc viciniae) Viciniae nagelzov: huc loci, vel huc loLegitur et Huic viciniae. Ex Celso fortassis habuit, vetere ad Nostrum Commentatore. Nam, Charisius p. 197. de Adverbiis: Viciniae. Huc vioiniae: Terentius in Hecyra: (lege Andria) ubi Celsus; Adverbialiter, inquit, ut Domi militiaeque. Plautus Bacchidibus (II, 2, 27.) Proxumae viciniae habitat. Vides, ut magnos olim magistros exercebant, quae pueris jam nostris facillima sunt.

Set póstquam amans accéssit, pretium póllicens,
Unús et item alter; ita ut ingenium est ómnium
Hominum áb labore procliue ad lubídinem,
Accépit conditiónem, dein quaestum óccipit.
Qui tum illam amabant, fórte, ita ut fit, filium
Perdúxere illuc, sécum ut una essét, meum.
Egomét continuo mécum: Certe cáptus est:
Habet. óbservabam máne illorum séruolos
Ueniéntis aut abeuntis: rogitabam, Heús puer,

[blocks in formation]

Dic sódes, quis heri Chrysidem habuit? nam Ándriae
Illi id erat nomen. SO. téneo. SI. Phaedrum aut Clí-

niam aut

Nicératum dicébant: nam hi tres túm simul

Amábant. Eho, quid Pamphilus? Quid? symbolam
Dedít, cenauit. gaúdebam. item alió die
Quaerébam: comperiébam nihil ad Pamphilum
Quicquam adtinere. enimuéro spectatum satis
Putábam, et magnum exémplum continentiae:
Nam qui cum ingeniis cónflictatur eiusmodi,
Neque cómmouetur ánimus in ca ré tamen,
Scias posse jam habere ípsum suae uitaé modum.
Cum id mihi placebat; tum úno ore omnes ómnia

59, Phaedrum, aut Cliniam Dicebant, aut Nicératum: nam hi tres tum simul Amabant] Vides ceratum Anapaesti locum hic sustinere. Atqui Graece non dicitur Nizeoatos, sed Nɩznoatos: vide Menandri Reliquias [? verum de re nemo potest dubitare, cf, Lys, adv. Polioch. p. 305. Xen. Hell. II, 3, 39 etc.], et Plutarchum Пɛì nagzoqayías [orat. alt. cap. IV]. Egregie igitur Codex Regius, Chartaceus is quidem sed ex optimo exemplari transscriptus.

Illi id erat nomen. Téneo. Phaedrum aut Cliniam aut Nicératum dicébant: nam hi tres

[merged small][ocr errors][merged small]

60

65

Quippe semel tantum rogaverat adhuc Senex: ut constat ex v. 62. Item alio dic quaerebam.

Symbolam

61. Symbolum dedit] lego ex lib. Vaticano et Basilicano et aliquibus aliis. ita et Plautus iu Curculione [IV, 1, 13]: Symbolarum collatores apud forum piscarium. item in Epidico [1, 2, 22]: Sine meo sumptu paratae jam sunt soapulis symbolae. et in Sticho [III, 1, 28]: Eadem symbolam Dabo: et jubebo ad Sagarinum cenam coqui. FAERNUS. Recte hoc: vix unus tamen aut alter ex nostris libris, Symbolam.

68. Scias posse habere jam ipsum] Lege ex codice Academico; ut Iam in ictu sit:

Scias posse iám habere ipsum suaç vitac modum.

« PredošláPokračovať »