Obrázky na stránke
PDF
ePub

illa eam concedente. Libet duorum tragicorum, inter quos Terentius
aetate medius fuit, exempla hic ponere, in quibus eae licentiae occur-
runt, quae Burmanno tam nouae sunt visae. Cicero igitur de Din. 1,
31. refert hos trochaicos, qui cuius poetae sint et ex qua eius fabula,
non dicit, miratur autem vt poema tenerum atque moratum et molle:
sed eos ex Ennii Alexandra esse, mihi aliunde certum est.
In prio-
ribus tribus versibus aliquid correxi: quae correctio, vt opinor, se
ipsa tuebitur. Loquuntur Hecuba et eius filia, quam alii Alexandram,
alii Cassandram vocarunt.

Sed quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus?
V'bi illa tua paullo ánte sapiens virginali' modéstia?
Máter, optumátum multo múlier melior múlierum,
Missa sum superstitiosis háriolatiónibus:

Néque me Apollo fátis fandis démentem inuitám ciet.
Virgines vero aéquales patris mei, meûm factúm pudet,
'Optumi viri: mea mater, tui me miseret, mei piget.
'Optumam progéniem Priamo péperisti extra me: hóc dolet,
Méd obesse, illós prodesse; me obstare, illos óbsequi.

Vides, vbi illa, tribrachum esse: mei, meúm, tui, vt vnam syllabam per crasin pronuntiari. Statim sequitur,

'Aděst, adest fax óbuoluta sánguine atque incendio :

Múltos annos látuit: ciues, férte opem et restínguite.

Et bis dicit, adest, propter motum quo vaticinans agitatur, et corripit in priore adest vltimam syllabam, positione duntaxat, non etiam vocalis natura longam, propter celeritatem. Idem Cicero de Diu. 1, 22. ex Attii Bruto, fabula praetextata, duodecim trimetros affert, in quibus hi sunt:

Visum est in somnis, pástorem ad me appéllere,
Pecús lanigerum, eximia pulchritúdine :

Duos cónsanguineos arietes inde éligi,
Praeclárioremque álterum immoláre me.
Deinde eius germanum córnibus connítier
In me árietare, eoque ictu me ad casúm dari.

Iam decem sequuntur

Contrahuntur in vnam syllabam eo, eius, duos.
trochaici, quibus coniectores Tarquinio respondent, ex quorum versuum
numero sunt hi:

Minu' mirandum est: séd in re tanta haud témere visa se ófferunt.
Nam quod de sole ostentum est tibi,

Pópulo commutationem rérum portendit fore

Pérpropinquam: haec béne verruncent pópulo. nam quod ad dexteram
Coépit cursum ab laéua signum praépotens, pulcherrime
Aúguratum est, rém Romanam públicam summám fore.

Sed in re, anapaestus. Nam quod ad, sequente licet post ad consona, dactylus. Idem Attius apud Ciceronem Tusculan. I, 44.

'Immo enimuero córpus Priamo reddidi, Hectorem ábstuli. Corripit in enimuero tertiam ab vltima.

Quo plura veterum comicorum et tragicorum legas carmina, ita vt legens metrum exprimas, et numeros obserues, hoc plura offendas vniuscuiusque harum licentiarum exempla: vt, quum credere non possis, quarum licentiarum a scenicis vsurpatarum habeas tot exempla, eas ab iis vsurpatas non esse, illud credere cogare, defuisse Burmanno iustam in hoc genere vsus peritiam, iudicandi audaciam superfuisse.

Non ita Bentleium amo, vt reprehendi eum nolim, aut non et ipse reprehendam, siqua in re mihi videtur errasse. Dicit, se iam ab ipsa adolescentia in omnibus iambicis, praeter tetrametrum catalecticum, hanc sibi scansionis rationem instituisse, quae fieret per διποδίαν τροχαϊκήν, hoc modo,

Po | éta dederit | quae sunt adolescéntium :

primo semipede quasi subducto et abciso, versu autem in dactylum vel creticum exeunte. Nihil contradicerem, si tantummodo narraret, qua in scandendis iambicis ratione ac consuetudine ipse vteretur. Sed istam διποδίαν τροχαϊκήν ait et cum caesurae indole conuenire; et verum iambei rythmum auribus insinuare; et poetae, dum versus hos fabricetur, praecipue mentem occupare; et, quod maximum sit, in omni fere comicorum metrorum genere principatum obtinere; solamque esse, quae veram caussam, cur in vna comoedia tot versuum species adhibeantur, demonstret. Nihil harum rerum omnium ego verum esse arbitror. Nam quod ait conuenire istam scandendi rationem cum caesurae indole: non distinguit duo inter se diuersa genera caesurae, metricam et podicam: podica propria est iamborum trimetrorum, sicut hexametrorum heroicorum; at metrica, trochaeorum tetrametrorum, sicut pentametrorum elegiacorum. Si ergo caesuram quae podica est, metricam esse vis: periit natura versus iambici trimetri et dactylici hexametri, quorum ille post caesuram iam trochaicus erit; hic post caesuram, anapaesticus. Illud multo peius est, quod totos versus iambicos trimetros, et eos qui tetrametri acatalectici sunt, vult legi tanquam trochaicos, demto et extra metrum lecto primo semipede. Nam ita totidem quidem syllabas, sed non idem amplius metrum audiemus: et quum duo tam contraria, quam trochaicum et iambicum est, con

trariam vim in auribus atque animo habeant, fiet, vt motu contrario ei quem poeta excitabat, afficiamur. Non aperit caussam, quare non etiam in iambico tetrametro catalectico istam scansionis rationem instituerit. Ea caussa est, quod is versus vt iambicus dimensus, inprimis concinnus est: (quae concinnitas eius inde oritur, quod et metricam caesuram post quartum pedem, et hunc pedem nunquam alium quam iambum, raro tribrachum, habet:) vt trochaicus autem lectus, primo semipede ablato ac separato, fit maxime inconditus atque insuauis. Sed vel ex eo quod hoc genus omnino vt iambicum scandendum est, sequitur, caetera quoque iambica genera, etiamsi trochaicam scansionem facilius admittant, nihilominus tamen vt iambica scandi oportere. Id quidem non video, quomodo haec dinodía roozaïan verum iambici rythmum auribus insinuare possit, in tam diuersa et contraria inter se vtriusque metri, trochaici et iambici, natura. Si autem hoc falsum est, etiam reliqua omnia, quae inde colligit, falsa erunt.

GOD. HERMANNI DE R. BENTLEIO EIUSQUE EDITIONE TERENTII DISSERTATIO.

R. Bentleium qnantopere admirer, quum in scriptis meis saepe declaravi, tum ii sciunt omnes, qui vel scholis meis vel familiari consuetudine usi sunt: habeoque eam admirationem quasi hereditariam a praeceptore meo, Frider. Volg. Reizio, qui numquam nominabat Bentleium, nisi cum aliqua reverentiae significatione, tantumque ei tribuebat, ut eum discipulis suis tamquam perfectissimum critici exemplum proponeret. Quod viri eximii iudicium quum mihi verissimum esse videatur, facio ego quidem idem, ut adolescentibus, qui antiquitatis studia consectantur, Bentleium prae caeteris ducem commendem, verumtamen ita id facere consuevi, ut simul eos moneam, ne, si viam inveniendi veri rectam ab eo sibi monstrari videant, continuo etiam, quae invenerit ille hac via, vera esse credant, sed potius, conservata libertate iudicandi, eadem via, an ille aberraverit a vero, perspicere studeant. De qua re operae pretium putavi paucis exponere, praesertim quum videam Frider. Aug. Wolfium, qui in Analectis litterariis vol. I. egregie de Bentleio disseruit, illud, quod in primis a tali viro exspectabatur, non fecisse, ut quid laudandum in Bentleio atque imitandum, quid autem reprehendendum et vitandum esset, ostenderet. Et quamvis putem caussas illum quasdam habuisse, quare haec non attingeret, tamen quod p. 54. de Terentii editione iudicium posuit, eiusmodi est, ut tanto magis, quid mihi videatur, dicendum ducam, quo maior huius viri apud omnes auctoritas est. Ait autem etiam in huius scriptoris editione Bentleium aliquot audaces et temerarias coniecturas more illo

parum sane laudando in textum intulisse, sed tamen, qui posthac ad Terentii emendationem accessuri sint, multo pauciora inventuros esse, quae reiicere debeant, quam in ullo alio, quem ille ediderit, scriptore. Ducem et auctorem huius sententiae, ut opinor, habuit vir summus Reizium, quem saepe memini dicere, multo aequius viros doctos de Terentio Bentleii iudicaturos esse, si ille, quas fecit adnotationes ad eum scriptorem, eadem cura ac diligentia, qua ad Horatium, perscripsisset. Ego quidem aliter sentio, et, licet numquam non dicturus sim, quod semper professus sum, unicum Terentii sospitatorem esse Bentleium, tamen vix paucas in toto eo libro paginas esse arbitror, in quibus non inveniatur, quod aut non satis recte, aut minus considerate dictum sit. Quae tamen res etiam augere debet admirationem viri, qui quamvis in tanta errorum copia immortale ac plane divinum opus condiderit. Sed priusquam exemplis, quae dixi, comprobem, paueis de ingenio viri dicendum est, ut appareat, quomodo summae eius virtutes saepe non potuerint non in vitium vertere.

Erat Bentleius vir infinitae doctrinae, acutissimi sensus, acerrimi iudicii. Et his tribus rebus omnis laus et virtus continetur critici. Ex quibus scientia antiquitatis idonea ordine primum tenet locum, ut quae et sensum nutriat atque excolat, et iudicio materiam praebeat iudicandi. Ad eam sensus accedat necesse est, qui positus est in naturali quadam facultate statim animadvertendi, quid quaque in re verum, aptum, decorum, venustum sit: cui etsi, ut dixi, nutrimcnta et cultum praebet antiquitatis pervestigatio, tamen procreare eum, si cui non est a natura datus, non potest. Est autem tam praeclara haec atque eximia facultas, ut sola sit illud, quod ingenii nomine appellare consuevimus. Qua qui praediti sunt, etiam si careant illa, quam statim dicemus, iudicii subtilitate, tamen saepe felicissime exercent artem criticam, quatenus ea quidem in coniectandi facilitate consistit: sed si res demonstratione indiget, neque ipsi sibi rationes reddere possunt, neque alios quo ad suam sententiam perducant, habent. Quamobrem tertia accedere debet iudicii vis et subtilitas, quae caussis rerum investigandis, explicandisque rationibus, et doctrinae et sensui lumen afferat. Atque huius demum accessio facit, ut quis vere dignus appellatione critici censeri possit, non secus ac militem neque arma faciunt, nec fortitudo, si disciplina atque exercitatio absit. Est autem haec uti praestantissima in critico virtus, ita eadem etiam periculosissima, non quod quis nimium habere indicii queat, sed quod abuti eo proclive est. Quum enim qui acri iudicio sunt, plerumque severiore soleant et fervidiore ingenio praediti esse, facile eo abripiuntur, ut sola iudicii vi omnia perfici posse existiment, atque ita modo ea, quae discendo

« PredošláPokračovať »