Obrázky na stránke
PDF
ePub

et Catullus,

Reddenda in ratio | ne vocare, et semina rerum.

Omnia fanda nefan da malo permissa furore. Postea saepius Virgilius,

Lyrnessi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
Homerus autem olim saepissime,

Ουλομένην ἣ μύ ¦ οι' ἀχαιοῖς ἄλγε' ἔθηκεν.
Non Omnimodo igitur dictum oportuit; sed Plerumque.
In Sapphico similiter Romani quinto fere semipede:
Pindarum quisquis | studet aemulari,

In Alcaico:

In Phalaecio:

Jule, ceralis ope Daedalea
Nititur pennis | vitreo daturus
Nomina ponto.

Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus | pectora roborant.
Mullis ille bonis | flebilis occidit :
Nulli flebilior quam tibi, Virgili.

Sic et in Tambo Trimetro:

Jam jam efficaci | do manus scientiae:
Supplex et oro | regna per Proserpinae,
Per et Dianae | non movenda numina,
Per atque libros | carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera.

Hanc Caesurae sedem plerumque in Trimetris servant Poetae Comici : ut Noster;

Ne cui sit vestrum | mírum, cur partés seni
Poéta dederit quaé sunt adolescéntium :
Id primum dicam | deinde quod veni éloquar.

et itidem Graeci:

Οι γάρ βλεποντες | τοίς τυφλοις ηγούμεθα,
Ουτός δ' ακολουθεί | κάμε προσβιάζεται.

In lambicis Trochaicisque Tetrametris Caesura plerumque fit post ditrochaeum secundum:

Demissis humeris ésse vincto | péctore ut gracilaé sient.

Vídeo sentum squálidum aegrum | pánnis annisque óbsitum.

ILLUD autem in primis notandum; cum Graeci Magistri per dinodiav Trimetros Iambos scandere juberent, semper eos intellexisse διποδίαν ἰαμβικὴν; adeo ut sic divideretur ex eorum ratione versiculus:

Ne cui sit ve strum mirum, cur partés seni
Poéta dederit quae sunt adolescéntium :

Id primum di cam, deinde quod veni éloquar.

Οἱ γάρ βλεπον | τες τοίς τυφλοις ηγούμεθα,
Ουτός δ' ακολου | θει κάμε προσβιάζεται.

ubi vides primam Dipodiam in mediis verborum syllabis desinere, totamque Caesurae virtutem ac gratiam misere perire. Quare ego jam ab ipsa adolescentia in omnibus Iambicis praeter Tetrametrum Catalecticum, de quo postea dicam, aliam mihi Scansionis rationem institui, per διποδίαν scilicet τροχαϊκήν, hoc modo,

Poétu dederit | quaé sunt adolescéntium:

primo semipede quasi subducto et abciso, versu autem in Dactylum vel Creticum exeunte. Siquidem ista diodía ex Trochaeis duobus, vel uno et Spondeo sive Epitrito secundo constans, Commodare, Commodavi, et cum Caesurae indole convenit; et verum lambei rythmum auribus insinuat; et Poetae, dum versus hos fabricatur, praecipue mentem occupat; et, quod maximum est, in omni fere Comicorum metrorum genere principatum obtinet; veramque causam, cur in una Comoedia tot versuum species adhibeantur, sola demonstrat.

[ocr errors]

QUINTILIANUS Institut. Orat. X, 1. In Comoedia maxime claudi. camus, licet TERENTII Scripta ad Scipionem Africanum referantur: quae tamen in hoc genere sunt elegantissima; et plus adhuc habitura gratiae, si intra versus Trimetros stetissent. Mirificum sane magni Rhetoris judicium! Optabat scilicet, ut Fabulae Terentianae, quae in' primo cujusque Actu et Scaena a Trimetris inchoantur, eodem metro ac tenore per omnes Actus Scaenasque decucurrissent. Crederes profecto hominem numquam Scaenam vidisse, numquam Comoedum partes suas agentem spectavisse. Quid voluit? quod nec Menander nec ullus Graecorum fecit, Terentius ut faceret? ut ira, metus, exultatio, dolor gaudium; et quietae res et turbatae, eodem metro lente agerentur, ut Tibicen paribus tonis perpetuoque cantico spectantium aures vel delassaret vel offenderet? Tantum abest, ut eo pacto plus gratia? habitura esset fabula, ut quantumvis bene morata, quantumvis belle scripta, gratiam prorsus omnem perdidisset. Id primi Artis repertores pulchre videbant; delectabant ergo varietate ipsa, diversaque on nai Tá

diverso carmine repraesentabant. Marius Victorinus p. 2500; Nam et Menander in Comoediis frequenter a continuatis Iambicis versibus ad Trochaicos transit; et rursum ad Iambicos redit. Non ita tamen agebant veteres, ut ab uno in aliud plane contrarium repente

exilirent; ab Iambicis in Dactylicos; sed in propinquos Trochaicos, ipso transitu paene fallente. Quod ut clarius conspiciatur; omnem Terentianam copiam hic sistam, unoque et eodem pede Ditrochaeo universam fere emeliar.

ILLUD tamen prius admonendum; ut a Trimetris suas Fabulas, rebus sedatioribus, nostrum inchoasse; ita semper Tetrametris finisse; quod fabulae Catastrophe, cum res turbulentae paulatim et aegre consilescerent, hoc carminis genus postularet, magno spiritu effundendum. Prae omnibus tamen, Trochaici pleni firmum Actoris latus requirebant; qui numquam scilicet nisi in maximo affectuum tumore veniunt, efferendi, non ut quidam autumant, tarde lenteque, sed

Clamore summo, cum labore maxumo.

Unde factum, ut cum alias in drodia Spondei vel Anapaesti placuerint; in his Trochaei vel Dactyli studio quaerantur,

Crédo equidem illum jam ádfuturum, ut illam a me eripiát:
sine veniat;

'Atqui si illam dígito attigerit, óculi illi illico éffodientur.

qui versus, nisi toto pulmone exhausto, pronunciari apte non possunt: in Trimetris vero clamosa haec Tάon inarescerent prorsus et obmu

tescerent.

Ditrochaeis igitur sic constituitur Iambus Trimetrus :

Id sibi negoti | crédidit so | lúm dari.

Vi cómmodavi | cómmodavi | cómmoda.

Iambicus Tetrametrus plenus :

Dum | témpus ad eam | rém tulit sivi | ánimum ut exple | rét suum. Vt | cómmodavi | cómmodavi

| cómmodavi

Trochaicus Tetrametrus plenus sive ἀκατάληκτος,

| cómmoda.

Adeon' hominem esse invenustum aut | infelicem quémquam ut

ego sum.

Cómmodavi

| cómmodavi | cómmodavi | cómmodavi.

Trochaicus Tetrametrus syllabâ deficiens, sive xataληxtixòs,

Quot modis contémptus spretus? | fácta, transacta | ómnia. hem. Cómmodavi | cómmodavi cómmodavi | cómmoda.

Pentametrus xatahyutixòs; qui semel iterumve adhibetur.

Sánus es? Domum | ire pergam: ibi | plúrimum est. Revo cémus hominem. | Sta ílico.

Cómmodavi cómmodavi | cómmodavi | cómmodavi | cómmoda.

in his omnibus; commodius est, meo judicio, diodíav τooxaïnv

Caesurae accommodatam et congruam, quam iaußinny ab ea deerrantem, in metiendo versu adsciscere.

SUPEREST tamen unus lambici generis, Tetrametrus xaτakηxτixos; in quo diodía veterum Magistrorum laußix sine controversia tenenda est; ob ipsam, a qua in aliis discedit, Caesurae concinnitatem:

Nam si remittent quippiam | Philúmenam | dolóres.
Ανδρές φιλοι | και δήμοται | και τού πονειν | ερασται.
Δημόσθενης | Δημόσθενους | Παιάνιους | εγράψε,

Vi cómmoda | vi, cómmoda | vi, cómmoda | vi, cómmo.

Sed et in his dinodia τoоxαïxn tempus quidem et spatium exacte servat, in Incisionibus tamen peccat. Ceterum utram velit rationem Lector sequatur: Accentus in hujus Editionis Textu ambabus aeque conveniunt: at in nupera quadam, universi hujus generis, quorum ingens copia est, versus prava Caesurae distinctione jugulantur;

Concurrunt lueti mi obviam cup | pedinarii omnes,
Cetarii, lanii, coqui, far | tores, piscatores.

Cum sic Caesura ponenda esset,

Concurrunt laeti mi obviam | cuppediarii omnes,
Cetarii, lanii, coqui, | fartores, piscatores.

Illud quoque in hoc genere observandum, pedem illum ante Caesuram Mi obviam et 1 coqui semper, ut hic, Creticum vel ei ioóxoovov media brevi esse oportere: nullum hic apud Nostrum Licentiae locum esse; non magis quam in fine Senarii. Haec versuum horum indoles et sola gratia est: quam in hac Editione incolumem habent; in prioribus vero ante nos innumeris mendis strangulatam et sepultam.

PORRO, Super hos Iambicos Trochaïcosque, etiam Creticis, Bacchiacis, Choriambicisque versibus, sed semel tantum singulis, utitur Terentius; eisque in Monodia duntaxat, nunquam in Diverbio: hi, ringente licet invidia, nobis se apud Nostrum debent.

Creticus:

Bacchiacus:

Tánta ve | córdia in | náta cuiquam | út siet
Cástitas | cástitas | cástitas | cástitas.

Adhuc Archylís quae ad | solént quaeque | opórtet.
Honéstas honéstas honéstas honestas.

Choriambicus : 'Obstipuit | péctore con | sistere nil | cónsili quit.
Cóntremui | cóntremui | cóntremui | cóntremisco.

Hi tamen, more Graeco, novissimum sibi versum alterius generis adsumunt, ut pro Rythmi ratione cum strepitu ac canore finniantur.

DE Clausulis sic Varro apud Rufinum p. 2707. Clausulas primum appellatas dicunt, quod clauderent sententiam: ut apud Accium;

An haéc jam obliti súnt Phryges?

Nonnumquam ab his initium fit; ut apud Caecilium,
Di boni, quid hoc?

apud Terentium,

Discrucior animi.

Huic ultimae adde aliam ex Nostro:

Occidi.

Ceterum de Clausulis hoc uno verbo dixisse sufficiat : Si ab eis initium fit; liberae sunt et nullius metri legibus adstrictae: Si sententiam claudunt, a praecedentibus legem accipiunt. Scilicet post

Iambicos Tetrametros, vel Trochaicos Catalecticos, ab Iambo incipiunt; ut illa Accii,

An haec jam obliti súnt Phryges?

et illae Nostri,

Praescisse me ante? nónne prius cómmunicatum opórtuit?

Miserám me, quod verbum aúdio?

Múnus nostrum ornáto verbis, quód poteris; et istum aémulum
Quod póteris ab ea péllito.

Ita semper in ceteris: et ratio est, quod dinodia Tooyaïxn quasi uno versu continuetur,

Commúnicatum oportuit: miseram me quod verbum aúdio? Unde in Trochaico pleno, quo diodía consummata est, a Trochaeo incipit.

Próin tu sollicitúdinem istam falsam, quae te excrúciat, mittas.
Quicum loquitur filius?

Ét illud rus nulla ália causa tám male odi, nísi quia prope est :

Quod si abesset lóngius.

Hanc sibi legem fixerunt, sancientibus aure ac rythmo, primi artis inventores: sed in hac tamen ante nos Editiones peccant. Illud porro notandum; in Tetrametris solis apud Nostrum, numquam in Trimetris, Clausulis locum esse. Neque id omittendum, has et reliquas omnes apud Nostrum Clausulas in Cretico terminari, Audio, Pellito, Filius, Longius; una tantum excepta, Hec. V, 1, quae in Spondeum exit.

Aut né quid faciam plús, quod post me minus fecisse sátius sit.
Adgrédiar. Bacchis, sálve.

« PredošláPokračovať »