Obrázky na stránke
PDF
ePub

sexcenti novissimae hujus editionis et indicis usum periclitarentur. Singulos enim locos denuo inspexi, correxi innumeros, parum definite citatis suos numeros addidi. Quum vero haud me fugeret, magno ornamento huic editioni fore illam God. Hermanni dissertationem, quae est de Bentleii Terentio, virum summum adii et quod in voto fuerat humanissime concessum impetravi. Cui dissertationi Reiziana quoque adjuncta effectum esse confido, ut novissima haec editio eadem correctissima et ornatissima quibuscunque haec studia cordi sunt prae ceteris commendetur.

BURMANNUM DE BENTLEII DOCTRINA METRORUM TERENTIANORUM IUDICARE NON POTUISSE DISPUTAT FRID. VOLG. REIZIUS.

Omnium qui adhuc vel de metris Terentianis aliquid scripserunt, vel ipsas Terentii fabulas ad metricarum legum normam correctas ediderunt, longe princeps est operis laude, qui vltimus aetate fuit, Richardus Bentleius. Quod ita esse intelligitur, facta inter se omnium comparatione. Itaque neutrum debet mirum videri, neque quod Bentleii aduersarius is, cuius est Epistola Critica de illius Notis in Phaedrum, in ea extrema iudicium suum de virtutibus eius aperiensquum eum in re antiquaria et in Patrum scriptis hospitem, in Theologicis autem studiis et sacris litteris parum exercitatum esse dixisset, non tamen infitias iuit, eum in studiis humanioribus, in poetarum scriptis, in veteribus comicis, in re metrica, principatum obtinere; neque quod Petrus Burmannus in sua praefatione ad Phaedrum cum ipsius nouo commentario editum, Bentleianam de comicorum Latinorum vsu rei metricae doctrinam, vt nouam et falsam atque absurdam, improbauit ac reiecit.

Nam Epistolae Criticae quam dixi, scriptorem fuisse perhibent Franciscum Harium, Decanum tunc Vigorniensem, postea Episcopum Cicestriensem, qui multum studii et diligentiae in cognoscendis metris Latinorum comicorum posuerat, et duobus ante Bentleium annis Terentii fabulas, indicato vbique genere metri, et notata versus cuiusque mensura, praemissaque dissertatione de metris comicis, ediderat. Immo illud mirandum est, quum Bentleius in sua Terentii editione, quae

biennio post secuta est, in tot locis Harium, quanquam tacito eius nomine, reprehenderit et correxerit, neque id cum aliqua beneuolentiae significatione, sed paullo contemtius ac superbius, hunc illi eius artis, quam ipse coluerat, et de qua peritius caeteris iudicare poterat, palmam detulisse.

Burmannum autem satis apparet, nec ea quae ante Bentleium et Harium iam tot alii docti homines de metris comicis scripserant, ita vt oportebat, cognita habuisse; neque legentem poetarum comicorum versus, eos vt versus legere vnquam solitum fuisse. Quomodo enim alioqui Bentleium et Harium insimulare potuisset rem nouam atque inauditam introducere, quum aiunt, syllabas quasdam consonantium positione longas, ob earum vocalis breuitatem nonnunquam a Terentio et Plauto corripi? duas vocales, quarum prior sit breuis, in vnam aliquando contrahi? synaloepham interdum non fieri? Egone credam, inquit, hanc etiam ante consonantem corripi? esse, ille, iste, nempe, et similia, prima syllaba breui efferri? via, meus, tuus, et similia, in vnam contrahi, vbi libet, syllabam? studet par, et cum ea, esse anapaestum; cum esse, tribrachyn? Ita loquitur, quasi Harius et Bentleius hoc semper ita fieri statuant. Atqui maxima pars eorum, qui ante illos in hoc studio sunt versati, iam idem intellexerunt, et haec atque alia talia Plautum ac Terentium passim facere pronuntiarunt, Omninoque aut in hanc necesse est ire sententiam, aut in illam Henrici Loriti Glareani, quandoquidem tertia nulla excogitari potest, existimantis, in carmine iambico et trochaico non tribrachos tantum et spondeos, omnesque spondeo temporibus pares pedes, vt anapaestum, dacty lum, proceleusmaticum, sed etiam creticos, amphibrachos, bacchios, paeonas, locum habere. Quibus pedibus admissis, versus iambici ac trochaici enormes existunt: cuius vitii est maior offensio, quam vllius eorum, quibus ita mederi volunt, qui ea pro vitiis habent.

:

Quod si Burmannus Terentii et Plauti versus, et vel eos quos Cicero ex tragicis affert, metrice legere curasset, idque facere studuisset nunquam profecto hanc rem, quam verissimam esse vsus euincit, vt incredibilem irrisisset ac traduxisset. Nam vt vere colligitur ex caeterorum poetarum carminibus, quos illi numeros, quas licentias habeant: ita, quibus poetae scenici vtantur numeris et licentiis, ex fabulis eorum sine dubio vere colligitur. Quanquam negari haud potest, in scenicis propter metrorum et pedum varietatem id paullo, quam in caeteris, factu difficilius esse. Atque hinc est, quod neque alii fere, nisi qui vel ingenio vel industria excellebant, studium hoc tractarunt, et nemo eorum neque omnia exhausit, neque nihil errauit. Sed Bentelius, qui et multos annos in studii huius tractatione versatus est,

[ocr errors]

et ingenio ac doctrina cedebat nemini, omnes vincebat iudicandi subtilitate ac veri perspicientia, vtendis, corrigendis, explendis iis, quae priores attulerant, metrorum ac numerorum scenae Romanae veteris, maximeque Terentianorum, effecit scientiam. Sic primus docuit, fal

sam esse illam opinionem, quae inde a Prisciano tenuerat, omnes Terentii versus duorum generum esse, iambicos et trochaicos. Nam Terentius vtitur etiam quibusdam aliis generibus, etsi raro et breuiter: vt Andr. 3, 2.

Adhuc, Archylis, quae adsolent, quaeque oportet

Signa esse ad salutem, omnia huic esse video.
Nunc primum fac istaec lauet: post deinde,
Quod iussi ei dari bibere, et quantum imperaui,
Date: mox ego huc reuertor.

Hic ait Priscianus Terentium trochaico mixto vel confuso cum iambico vti, et putare se id eum facere, vt imperitiorem sermonem qui personae conueniat, imitetur. Goueanus, mutando verborum ordine, priores quatuor versus redigit in tres iambicos tetrametros acatalecticos, et eos quidem satis vitiosos, primo et tertio non in integram partem orationis desinente. Muretus, haud paullo modestior, Sunt, inquit, hic aliquot versus, quorum dimensionem explicare ex veteribus libris non potui; ex ingenio, nolui. Sed Bentleius diu antequam ab eo Terentius editus est, ostendit iam ad Ciceronis Tusculanas, (3, 12.) istos quatuor versus metro bacchiaco factos esse. Nusquam alibi Terentius hoc metro iterum vtitur: Plautus id amat et frequentat. Sed ne in Plauto quidem editores vel interpretes eius aut hoc, aut alia quamuis crebro adhibita metra, occurrere animaduerterunt. Excipio Camerarium nostrum, qui, vt ex iis apparet quae de comicis versibus dispu tat, etiam alia metra, non iambica tantum et trochaica, suspicatus est a Plauto adhibita esse: verum diffisus eam rem explanari posse, neglexit.

Sed redeamus ad Burmannum. Voluit dicere, sibi hoc incredibile videri, eas numerorum leges, quae apud caeteros poetas valerent, a comicis obseruatas non esse. Id quomodo dixerit, et quam vim id argumentum habeat, videamus. Mihi, inquit, cum nouis adhuc comitiis opus esse credam, antequam vniuersus literatorum senatus populusque vna voce, VTI ROGAS, iubeat et velit has leges perferri, liceat, quaeso, tantisper de modis syllabarum et numeris versuum dubitare, donec haec omnia ad liquidum sint perducta. Quae enim vis me cogel, (nam Caio idem iuris quod Seio) omnibus obliteratis, quae ab ipsa pueritia addidici, magistrorum dictatis, credere, apud comicos vulgatae prosodiae

X

leges, quibus se epici, lyrici et elegiaci poetae adstrinxerunt, ita esse neglectas, vt nescio quo iure syllabae constanter vbique correptae, apud illos producantur, et contra productae corripiantur?

Nolo exagitare omnia, quae in his verbis nihil ad rem pertinentia dixit, quae turbatum nescio quo motu animum arguunt. Num omnia magistrorum dictata obliuiscenda erunt, si erit vnum obliuiscendum? Quis autem vnquam fuit, qui hoc dictatum daret, ne vnius quidem syllabae quantitatem apud comicos et caeteros poetas diuersam esse? Aut vbi Bentleius omnium syllabarum quantitatem, et non certi cuiusdam generis duntaxat, apud vtrosque diuersam esse dixit?

Nusquam loquitur Bentleius de syllabis, quae constanter apud alios correptae, apud 'comicos producantur. Nec loqui de üs potuit: non enim comici vnquam id commiserunt, vt breuibus pro longis vterentur. Hic aut fallitur, aut fallit Burmannus.

'aut

Longas autem a comicis eas tantum correptas esse dixit, quarum vocalem etiam veteres epici breuem vsurpassent, vt eam quae vltima est in his, roga, vide, abi, dari, domi, et similibus; aut quae vocalem natura longam habentes, propter consonantium concursum ab epicis producerentur. Et has quidem syllabas, positione duntaxat longas, Terentius, qui iunior Plauto et elegantior est, nec tam saepe quam Plautus corripit, nec fere nisi noua incipiente oratione.

Quod ad crasin et ad hiatum attinet, vtramque licentiam nonne sibi epici quoque permiserunt, etiam ii qui plus centum annis Terentio. et Plauto iuniores fuerunt? Lucretius 3, 1038.

[merged small][merged small][ocr errors]

Semina, seque simul cum eo commiscuit igni.

Sed nec epici aetatis Augusteae, ad quorum exemplum omnia Burmannus videtur exigere velle, has licentias plene aspernati sunt: nisi quod non in iisdem orationis partibus crasin adhibuerunt. Quae autem inscitia est, comicorum prosodicas leges et licentias ad eorum epicorum exigere, non qui aetate illis aequales fuerunt, sed qui tanto tempore post sub Imperatoribus floruerunt, quum iam ars perfecta, et seuerioribus legibus adstricta esset? Istae seueriores leges constituunt cam prosodiam, quam Burmannus vulgatam appellat.

In tragoediis quae Senecae adscribuntur, nihil est neque in metrorum pedibus, neque in syllabarum numeris, quod sit contra cam artis perfectionem, quac tunc erat inducta. At in tragoediis veterum, nam satis multa earum fragmenta habemus, vt iudicare possimus, regnabat eadem libertas metrorum et numerorum, quae in comoediis, aetate

« PredošláPokračovať »