Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER SECUNDUS.

VIRAGINIA, VEL GYNIA NOVA.

1

CAP. I.

Situs Viraginiæ ; illiusque Regiones. Terra Fæminarum. Gynia

YNIA Nova *, quam alii corruptâ voce Guineam appellant, ego verò Viraginiam, illíc sita est, ubi geographi Europæi Psittacorum Terram depingunt. Ab aquilone, Locaniam huic genti inimicissimain; ab austro, Frugionam; ab oriente, Moroniam Mobilem et Felicem, attingit.

Terra profectò ferax ; sed malè culta.

Regiones sub se multas amplásque continet; ingenio simul et moribus valde sibi dissonas. Præcipuæ sunt Linguadocia, Rixatia, Ploravia, Risia Major et Minor, Aphrodysia, Amazonia, Eugynia: à quibus non procul abest Insula Hermaphroditica. Harum ego quasdain peragravi planè invitissimus.

Superat reliquas longissimè Linguadocia: in quâ plurimæ sunt urbe; celeberrimæ; Garrilla, Psudium, Labriana, quam interluit finmen ingens: Sialon vocant accolæ, quòd ita sæpe tumet, ut in tam vasto canali vix possit contineri: et sanè depressior pars re. gionis, quam Mentyrneam Vallem nominant, hinc inde periclitaretur quotidie, ni sagaciores incolæ osseo aggere ripas benè mu. nirent.

Sed primas urbium et Linguadociæ et Viraginiæ totius vendicat tenétque Gynæcopolis : ubi ego diutiùs quàm vellem, commoratus sum.

Quid, ergo, de me factum, inprimis referam ; ac, dein, quæ de novâ gente

dicenda sunt, ordine meo prosequar.

Guinea Nova describi solet extrema pars orientalis terræ Austr. incognitæ, proxima regno Maleur et Beach. hîc nos ei Guyniam finximus.

[ocr errors]

CAP. II.

Quid mihi factum à Gynæcopolitis. Quam primùm me duræ victrices, è Loganicis finibus raptum, in forum deduxissent, campanulam illico pulsârunt: quâ semel auditâ, convolârunt avidæ cives; meque hîc in procinctu vinctum curiosiùs intuentur: dum una raptricum nostrarum, quæ tunc, ut videbatur, ducem egit, dato, uti opus erat, silentii signo, reliquas alloquuta est.

Qui sim, cujásve, nescire se: solummodo in tam perditæ regionis finibus me deprehensum: monétque, ut, tot tantísque Loçanensium injuriis lacessitæ, de serâ tandem vindictâ cogitent; ferántque de me judicium.

Ego gentem meam rationémque erroris, quibus potui verbis ac gestibus, significabam; me rerum Loganicarum prorsus ignarum; et ex illis esse, qui ipsarum et sexui et genti benè semper voluissent; indignum esse harum clementiâ et justissimi regiminis famâ, peregrinum insontem, nihil unquam de ipsarum sexu malè meritum, indictâ causâ, damnatum iri.

Movit illas non parùm tam supplex oratio, tamque non fucata species veritatis : vicit, ergo, demum tutior plurimarum sententia, vinctum me scilicet in prætoriano carcere, Gynæcio, servandum, donec et patria mea et peregrinationis institutum senatui constiterit.

Hic ego et longam et miseram servivi servitutem: neque, ni me patriæ meæ (quæ meritò per terrarum orbem Feminarum audit Paradisus *) nomen servâsset, vivus hinc demum excessissem. Enimverò, Locanicos, quotquot deprehendunt, vel suspendunt vel vilissimis officiis in hoc infami carcere deputare solent: sic nimirum ultæ quotidianas illius gentis injurias; quæ tametsi salacissima sit, et in venerem propensissima, pueros tamen ardet solos, et putanas, fortassis mulas et jumenta : uxores vel omnino negligit, vel nimis suspiciosâ curâ et zelotypiâ solicitè custodit. Quot ego hîc non ignobilium captivorum classes, ad Herculea pensa senescentes, lanam carpentes, stamináque torquentes vidi !

Liberavit me, tandem, patriæ principísque jam olim emeritæ sacrosanctum nomen; non tamen solutum prorsùs et injuratum. Tangenda mihi, scilicet, Ara Junonis; et publicè danda fides, me leges subsequentes inviolatè observaturum :

Me nihil unquam mali nobilissimo sexui, vel verbo vel facto, machinaturum.

Fæminam loquentem sermone meo nunquam interpolaturum. Domesticum imperium me ubicunque sim, fæm næ concesMe nunquam in Loçaniam rediturum: agitatur, enim, apud illas vulgari proverbio, “Plurimos huc appellere bonos viros, discedere malos maritos."

surum.

* Gallic. proverb. " Angliam, fæminarum paradisum, servorum purgatorium, infernum equorum."

Plurium amures me, ne vel gestu, simul ambiturum.
Nihil quicquam proditurum secreti.

Nihil unquam uxori, quod ad cultum ornatúmque spectârit, ne. gaturum.

Ingenii, et formæ, et facundiæ laudem me fæminis ultrò daturum; et ab omnibus detrectantium calumniis vindicaturum.

Suscepi in me lubens omnia: neque duriorem certè conditionem facilè respuissem, discedendi studio. Ita vincula etiamnum calamo meo scribentis injecta videt lector; ut omnia fas non sit mihi jurato eloqui. Quædam non mala licebit: mala non liceret, vel injurato.

CAP. III.

Forma Regiminis et Electionum. STATUS mihi democraticus visus est: dum quæque studet imperare, nulla subjici. Quin neque legibus se patiuntur coerceri : publicis tantùm suffragiis omnia peraguntur. Quæ quomodo lata fuerint, mirum mihi homini peregrino videbatur: omnes, enim, unà loquuntur, canoris acclamationibus : nulla silet, aurémque alteri accommodat.

Parliamentum istic habent ferè perpetuum; in quo majoris momenti negotia pertractantur: ut Desiderius noster, si jam superesset, factum agnosceret, quod fæminas tantopere petentes introducit * Id, verò, necesse est, propter legum latarum incertitudinem: licet, enim, postero die plebiscita quævis pro arbitrio retrectare : eodem non licet; ne sibi parùm constantes viderentur.

Suffragiis quidem pares sunt universe cives; non tamen dignitate: certo enim præfectarum numero, quas Centum-Viras appellant, urbes præcipuæ fasces tribuunt. Neque verò natæ sunt illæ rerum dominæ, sed electæ; uti aliqua videbitur, pulchritudine et elu. quentiâ, sola enim hæc duo in omni electione spectantur, eminere.

Olim penes populum erat eligendi potestas, donec ex eo quod unaquæque semetipsam suo promovit suffragio orta confusio laudatissimum hunc electionis morein antiquaverit.

Exinde decretum est, ut illæ solæ judices sederent tam invidiosæ litis, quæ se neque formosas neque disertas profiterentur. Quo factum est, ut, concurrente sæpe populo, ne una comperta est in tam frequenti spissâque coronâ, quæ electricis locum occuparet; duin provectiores ætate non minus se putant facundas, quàm juvenculæ elegantes.

Tandem, visum est hunc honorem duodecim ex annosissimis è

• Erasm. Colloq.

vico Vetulonio * matronis deferri : quem etiam superbo præterea titulo prudenter auxerunt, ut eo lubentiùs expeteretur. Neque illis præter titulum deesse potest, quod à senibus plurimi solet æstimari, rerum omnium affluentia : ita, enim, Noctuæ Laurioticæ t voJant undique, ita donis certant ambitiosæ puellæ, captántque ingenti pretio venalem judicum gratiam, ut nec forum ipsum crediderim aut corruptius aut opulentius.

Pro sceptro, fascibúsve, aut securi, Plumæ istis, et Specnla præ. feruntur, maximæ molis: quæ vel per vicos incedentes non desinunt intueri; et horum consilio, capillos, ora, et gressus ipsos compo

nere.

CAP. IV.

Viraginensium Origo.

PAUCISSIMÆ Viraginensium istic natæ sunt: sed aliunde à quibuscunque orbis terræ regionibus huc confluunt, quæ aut propter nimiam in maritos ferocitatem pulsæ sunt, aut propter nimiam mari. torum inclementiam et zelotypiam spontè exulârunt.

Quotquot maritorum suorum dominæ, injusti imperii causâ è fini. bus suis unà cum viris ejectæ huc appulerint, in extimis regni oris, illâ præsertim parte quæ Gynandria vel Amazonia dicta est, urbes munitas incolunt, militésque agunt præsidiarias.

Exsules, verò, spontaneæ, quæ imbelliores plerunque sunt et animi mollioris, in ipso regni umbilico pacem colunt et formam.

Neque est quòd speres rempublicam tam incertæ originis aliquando præ civium paucitate desituram: tot, enim, huc indies

aggregantur ultroneæ, præsertim municipes, ut verendum sit potiùs ne nullus brevi reliquus futurus sit novis civibus commorandi locus.

Ego certè malè metuo, ne ubi istiusmodi regio nostratibus foeminis calamo meo innotuerit, vix ulla domi mansura sit, proximi se. culi spem suâ fæcunditate conservatura.

CAP. V.

Aphrodysia 1. Exuinc, igitur, regiæ urbis diplomate instructus, perrexi porrò ad septentrionalem Viraginiæ partem, quæ Loçaniam spectat, Aphrodysiam: terram, herclè, florentissimam.

Nec scio quot leucis ab Erotio vel Amantinâ proximâ regionis villâ distabam, cùm jucundissimi odoris halitus nares mihi opple

* Vetulonia, Ptolomæo Hetruria metropolis. Sic Silius Ital. l. viii.
† Aristoph. Terra lasciva.

bat; haud secus ac si pretiosissimæ pharmacopolarum pyxides juxtà stetissent : ita omnia hîc seplasiarios olent pastillos et delicias Golosinias. Reliqua taceo.

Hîc fæminas vidi proceras, comptas, et, ni fucus gratiam formæ sustulisset, sanè pulchras. Quæ omnes facie papillisque nudæ ince. debant; cæterum amicte, sed materiâ levissimâ, coloribúsque splendidissimis. Partes nudæ ita palàm cerussatæ videbantur, Moscoviticarum more, ut jurares personam te videre, vel statuam, aut parietem; non humanam cutem.

Mulieres Desuergoniæ (illo gaudet nomine prima urbs Aphrodysiarum) vitreas colunt domus, undique pellucidas.

Harum neminem, ni frustrà velis esse, domi quæras ; nisi fortè priusquam compta fuerit et ornata : nec quam in foro theatrove (hîc enim diem terunt) nisi vel ridentem, vel canentem, vel tripudiantem cernes.

Non aranea muscis insidiatur magis, quàm istæ viatoribus Locanicis, quantumvis genti suæ infestis : quanquam et horum plerique ultrù se, quæstûs gratià, istarum summittant petulantiæ. Captos pelliciunt ad se primulum lascivis gestibus : dein, exorant importunius: pretio, demum, aggrediuntur: denique, si nihil horum, vi cogunt turpissimæ libidini inservire: qui, postquam semel sui copiam fecerint, non aliter quam equi adınissarii in secretiore stabulo custodiuntur, nescio quibus radicibus Indicis philtrisque potentissimis saginati.

Has ego et odi, et fugi ociùs; ne vel literarum præsidio satis me tutum ratus : quibus profectò nunquam ausus fuissem, ni formæ meæ satis jampridem mihi conscius, spem salutis pudorísque mei commisisse. Profuit, ergo, semel fuisse deformem: ut vel ea, quorum causâ naturam maximé solemus criminari, fiant aliquando, mla sic sagacissimè nobis prospiciente, vel non cogitantibus utilissima.

CAP. VI.

Insula Hermaphroditica, Non procul à Guaone, ultimâ Moluccarum, inter Cap. Hermosam et Beach Promontorium, Insulam vidi Hermaphroditicam; nec forma, nec magnitudine, Monensi nostrati absimilem.

Ubi quasi solum ipsum formæ incolarum aptâsset natura, nihil non geminum aniinadverti. Nulla planè arbor est, quæ non et variis frugibus onusta sit, et variis nominibus insignis. Pyro-Malos, Pruno-Cerasos, Palma.Mygdalos appellant.

Sed et forma vestium composita ex utrique sexui propriis : nam qui plus habent virilitatis, à talis ad coxas usque viros referunt, reliquo corpore fæminas : contrà, verò, quæ naturâ muliebri insiguiores.

Quod et in nominibus propriis, ne quid dissimulent, studiosè observant. Qualia sunt Philippomaria, Petrobrigida, Amarichardo, Thomalicia.

« PredošláPokračovať »