Obrázky na stránke
PDF
ePub

Inclinare meridiem

Sentis; ac, veluti stet volucris dies,

Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram. Nos cantabimus invicem

Neptunum, et virides Nereidum comas: Tu curva recines lyra

Latonam, et celeris spicula Cynthiae: Summo carmine, quae Cnidon,

Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon Iunctis visit oloribus:

5

10

15

Dicetur merita Nox

quoque nenia.

XXXXX

ODE XXIX.

AD C. CILNIUM MAECENATEM.

Ad frugales epulas in Sabinum suum vocat Urbis Praefectum; petitque, ut publicas curas omittat, Deoque sinat futura.

METR. XVI.

Tyrrhena regum progenies, tibi

Non ante verso lene merum cado,
Cum flore, Maecenas, rosarum, et
Pressa tuis balanus capillis,

lamdudum apud me est. Eripe to morae
Ne semper udum Tibur, et Aesulae
Declive contempleris arvum, et
Telegoni iuga parricidae.

Fastidiosam desere copiam, et

Molem propinquam nubibus arduis:

Omitte mirari beatae

Fumum, et opes, strepitumque Romae.

5

10

Plerumque gratae divitibus vices, Mundaeque parvo sub lare pauperum 15 Cenae, sine aulaeis, et ostro,

30

Sollicitam explicuere frontem.

Iam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem: iam Procyon furit,
Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos.

Iam pastor umbras cum grege languido,
Rivumque fessus quaerit, et horridi
Dumeta Silvani; caretque
Ripa vagis taciturna ventis.

25 Tu, civitatem quis deceat status,
Curas; et Urbi sollicitus times,
Quid Seres, et regnata Cyro
Bactra parent, Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis exitum 3c Caliginosa nocte premit Deus; Ridetque, si mortalis ultra

35

40

Fas trepidat. Quod adest, memento
Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum
In mare; nunc lapides adesos,

Stirpesque raptas, et pecus, et domos
Volventis una; non sine montium
Clamore, vicinaeque silvae,
Quum fera diluvies quietos

Irritat amnes. Ille potens sui,
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse: vixi. Cras vel atra
Nube polum pater occupato,

[merged small][ocr errors][merged small]

Vel Sole puro: non tamen irritum
Quodcumque retro est, efficiet; neque
Diffinget, infectumque reddet,

Quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna saevo laeta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.

Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo; probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere; et votis pacisci,

Ne Cypriae, Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari.
Tunc me, biremis praesidio scaphae,
Tutum per Aegaeos tumultus
Aura feret, geminusque Pollux.

ODE XXX.

AD MUSAM MELPOMENEN.

Famae perennitatem Poeta sibi a suis versibus pollicetur.

METR. I.

Exegi monumentum aere perennius,
Regalique situ pyramidum altius;

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis

ნი

45

5

10

15

104

CARM. LIB. III.

Annorum series, et fuga temporum.
Non omnis moriar; multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine Pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis; et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Aetate sua, se iam rebus amatoriis, et carminibus ludicris haud esse idoneum: Deam ideo precatur, ut hanc provinciam Paullo Maximo, ornatissimo iuveni, tradat.

METR. V.

Intermissa, Venus, diu,

Rursus bella moves. Parce, precor, precor!

Non sum qualis eram bonae

Sub regno Cinarae. Desine, dulcium

Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus

fam durum imperiis: abi,

Quo blandae iuvenum te revocant preces.

Tempestivius in domum

Paulli, purpureis ales oloribus,

Comissabere Maximi,

Si torrere iecur quaeris idoneum.

5

10

« PredošláPokračovať »