Obrázky na stránke
PDF
ePub

Bellua cognatos eliserit: illa rogare,
Quantane? num tandem, se inflans, sic magna
fuisset?

Maior dimidio. Num tanto? Quum magis, atque
Se magis inflaret; non, si te ruperis, inquit,
320 Par eris. Haec a te non multum abludit imago.
Adde poemata nunc; hoc est, oleum adde camino.
Quae si quis sanus facit; et sanus facies tu?

Non dico horrendam rabiem. Iam desine. Cultum Maiorem censu. Teneas, Damasippe, tuis te. 325 Mille puellarum, puerorum mille furores. O maior, tandem parcas, insane, minori.

SATYRA IV.

Catii Epicurei philosophi fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria po

neret..

Unde, et quo Catius? Non est mihi tempus aventi Ponere signa novis praeceptis; qualia vincunt Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona. Peccatum fateor, quum te sic tempore laevo 5 Interpellarim: sed, des veniam bonus, oro. Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox; Sive est naturae hoc, sive artis; mirus utroque. Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem; Utpote res tenues, tenui sermone peractas. 10 Ede hominis nomen: simulet, Romanus, an hospes. Ipsa memor praecepta canam; celabitur auctor. Longa quibus facies ovis erit; illa memento, Ut succi melioris, et ut magis alba rotundis, Ponere: namque marem cohibent callosa vitellum 15 Caule suburbano, qui siccis crevit in agris,

Dulcior; irriguo nihil est elutius horto.
Si vespertinus subito te oppresserit hospes;
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam musto mersare Falerno:
Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis
Natura est: aliis male creditur. Ille salubres
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno,
Mendose: quoniam vacuis committere venis
Nil, nisi lene, decet: leni praecordia mulso
Prolueris melius. Si dura morabitur alvus;
Mitulus, et viles pellent obstantia conchae;
Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes implent conchylia Lunae:
Sed non omne mare est generosae fertile testae.
Murice Baiano melior Lucrina peloris:
Ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini;
Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
Nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara pisces avertere mensa
Ignarum, quibus est ius aptius; et quibus assis
Languidus in cubitum iam se conviva reponet.
Umber, et iligna nutritus glande, rotundas
Curvat aper lances carnem vitantis inertem:
Nam Laurens malus est, ulvis, et arundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edules.
Fecundi leporis sapiens sectabitur armos.

20

25

30

35

40

Piscibus, atque avibus quae natura, et foret aetas, 45 Ante meum nulli patuit quaesita palatum.

Sunt, quorum ingenium nova tantum crustula

promit.

Nec quemquam satis in re una consumere curam:
Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret;
Quali perfundat pisces securus olivo.

50

Massica si Caelo supponas vina sereno;
Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura;
Et decedet odor nervis inimicus: at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo;
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis, et Afra
Potorem cochlea; nam lactuca innatat acri
60 Post vinum stomacho: perna magis, ac magis hillis
Flagitat immorsus refici; quin omnia malit,
Quaecumque immundis fervent allata popinis.
Est operae pretium, duplicis pernoscere iuris
Naturam: simplex e dulci constat olivo;
65 Quod pingui miscere mero, muriaque decebit;
Non alia, quam qua Byzantia putuit orca.
Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis,
Corycioque croco sparsum stetit; insuper addes
Pressa Venafranae quod bacca remisit olivae.
70 Picenis cedunt pomis Tiburtia succo:

Nam facie praestant. Venucula convenit ollis:
Rectius Albanam fumo duraveris uvam.

Hanc ego cum malis; ego faecem primus, et halec Primus et invenior piper album, cum sale nigro 75 Incretum, puris circumposuisse catillis.

Immane est vitium, dare millia terna macello;
Angustoque vagos pisces urgere catino.

Magna movet stomacho fastidia; seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum frusta ligurrit:
Eo Sive gravis veteri craterae limus adhaesit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe, quantus
Consistit sumptus? neglectis, flagitium ingens.
Ten' lapides varios lutulenta radere palma,
Et Tyrias dare circum illota toralia vestes;
85 Oblitum, quanto curam, sumptumque minorem
Haec habeant; tanto reprehendi iustius illis,

Quae nisi divitibus nequeant contingere mensis?
Docte Cati, per amicitiam, Divosque rogatus,
Ducere me auditum, perges quocumque, memento.
Nam, quamvis memori referas mihi pectore cuncta; 90
Non tamen interpres tantumdem iuveris: adde
Vultum, habitumque hominis; quem tu vidisse
beatus

Non magni pendis, quia contigit: at mihi cura
Non mediocris inest, fontes ut adire remotos,
Atque haurire queam vitae praecepta beatae.

SATYRA V.

Hereditatum captatores quibus artibus utantur,
faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.
Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata, petenti
Responde: quibus amissas reparare queam res
Artibus, atque modis. Quid rides? Iamne doloso
Non satis est Ithacam revehi, patriosque Penates
Adspicere? O nulli quidquam mentite! vides ut
Nudus, inopsque domum redeam, te vate; neque
illie

Aut apotheca procis intacta est, aut pecus: atqui«
Et genus, et virtus, nisi cum re, vilior alga est.
Quando pauperiem, missis ambagibus, horres;
Accipe, qua ratione queas ditescere. Turdus,
Sive aliud privum dabitur tibi; devolet illuc,
Res ubi magna nitet, domino sene: dulcia poma,
Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores,
Ante Larem gustet venerabilior Lare dives:
Qui quamvis periurus erit, sine gente, eruentus
Sanguine fraterno, fugitivus; ne tamen illi
Tu comes exterior, si postulet, ire recuses.

5

95

10

15

Utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae Me gessi, certans semper melioribus. Ergo 20 Pauper eris. Fortem hoc animum tolerare iubebo; Et quondam maiora tuli. Tu protinus, unde Divitias, aerisque ruam, dic, augur, acervos. Dixi equidem, et dico: captes astutus ubique Testamenta senum: neu, si vafer unus, et alter 25 Insidiatorem praeroso fugerit hamo;

Aut spem deponas, aut artem illusus omittas. Magna, minorve Foro si res certabitur olim ; Vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro Qui meliorem audax vocet in ius, illius esto 30 Defensor: fama civem, caussaque priorem Sperne; domi si gnatus erit, fecundave coniux. Quincte, puta, aut Publi, (gaudent praenomine molles

Auriculae) tibi me virtus tua fecit amicum: Ius anceps novi, caussas defendere possum; 35 Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te Contemptum quassa nuce pauperet: haec mea cura est,

Ne quid tu perdas; neu sisiocus. Ire domum, atque Pelliculam curare iube: fi cognitor ipse;

Persta, atque obdura, seu rubra Canicula findet 40 Infantes statuas; seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana nive conspuet Alpes. Nonne vides, (aliquis, cubito stantem prope tangens,

Inquiet) ut patiens! ut amicis aptus! ut acer! Plures adnabunt thunni, et cetaria crescent. 45 Si cui praeterea validus male filius in re Praeclara sublatus aletur; ne manifestum Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem Adrepe officiosus; ut et scribare secundus Heres; et, si quis casus puerum egerit Orco, 50 In vacuum venias; perraro haec alea fallit.

« PredošláPokračovať »