Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hic innocentis pocula Lesbii
Duces sub umbra: nec Semeleius
Cum Marte confundet Thyoneus
Proelia; nec metues protervum
Suspecta Cyrum, ne male dispari
Incontinentes iniiciat manus;

Et scindat haerentem coronam
Crinibus, immeritamque vestem.

[ocr errors][merged small]

Vinum moderate sumptum exhilarat animum, et haustum immoderate furorem concitat.

METR. II.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arboreni

Circa mite solum Tiburis, et moenia Catili:
Siccis omnia nam dura Deus proposuit; neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

25

Quis post vina gravem militiam, aut pauperiem 5 crepat?

Quis non te potius, Bacche pater; teque, decens
Venus?

At ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata: monet Sithoniis non levis Evius;
Quum fas, atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam; nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus Amor sui;
Et tollens vacuum plus nimio Gloria verticem,
Arcanique Fides prodiga, perlucidior vitro.

10

15

5

10

ODE XIX.

AD GLYCERAM.

Se illius amore uri.

METR. V.

Mater saeva Cupidinum,

Thebanaeque iubet me Semeles Puer,

Et lasciva Licentia,

Finitis animum reddere amoribus.
Urit me Glycerae nitor

Splendentis Pario marmore purius:

Urit grata protervitas,

Et vultus nimium lubricus adspici.
In me tota ruens Venus

Cyprum deseruit; nec patitur Scythas,
Et versis animosum equis

Parthum dicere; nec quae nihil attinent.
Hic vivum mihi cespitem; hic

Verbenas, pueri, ponite, thuraque,

15

Bimi cum patera meri:

Mactata veniet lenior hostia.

O DE XX.

AD C. CILNIUM MAECENATEM.

Invitat Maecenatem ad convivium minime sum

ptuosum.

METR. XVII.

Vile potabis modicis Sabinum

Cantharis, Graeca quod ego ipse testa

Conditum levi, datus in Theatro
Quum tibi plausus,

Care Maecenas eques, ut paterni
Fluminis ripae, simul et iocosa
Redderet laudes tibi Vaticani
Montis imago.

Caecubam, et praelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae
Temperant vites, neque Formiani
Pocula colles.

ODE

XXI.

HYMNUS AD DIANAM ET APOLLINEM.

Hortatur virgines et pueros ad canendas eorum laudes.

METR. XIX.

Dianam tenerae dicite virgines;
Intonsum, puerí, dicite Cynthium,
Latonamque supremo

Dilectam penitus Iovi.

Vos laetam fluviis, et nemorum coma,
Quaecumque aut gelido prominet Algido,
Nigris aut Erymanthi

Silvis, aut viridis Cragi:

Vos Tempe totidem tollite laudibus;
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetra,

Fraternaque humerum lyra.

5

10

5

10

15

5

15

20

Hic bellum lacrymosum, hic miseram famem,
Pestemque, a populo, et principe Caesare, in
Persas atque Britannos

XXXXXX

Vestra motus aget prece.

ODE XXII.

AD ARISTIUM FUSCÚM.

Vitae integritas ubique tuta est; idque suo exemplo probat.

METR. XVII.

Integer vitae, scelerisque purus

Non eget Mauris iaculis, neque arcu,
Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra:

Sive per Syrtes iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum, vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen, et ultra
Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem:

Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis,
Nec lubae tellus generat, leonum
Arida nutrix.

Pone me, pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura;

Quod latus mundi nebulae, malusque
lupiter urget;

Pone sub curru nimium propinqui
Solis, in terra domibus negata:
Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulce loquentem.

ODE XXIII.

AD CHLOE N.

Non est cur Chloe viros fugiat, quum sit iam aetate matura.

METR. XIX

Vitas hinnuleo me similis, Chloe,
Quaerenti pavidam montibus aviis
Matrem, non sine vano

Aurarum et siluae metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis, seu virides rubum
Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te tigris ut aspera,
Gaetulusve leo, frangere persequor.
Tandem desine matrem
Tempestiva sequi viro.

5

10

« PredošláPokračovať »