Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi, monstrata radice, vel herba,
Non fieret levius; fugeres, radice, vel herba
Proficiente nihil, curarier? Audieras, cui
Rem Di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam; et quum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es; tamen uteris monitoribus isdem?
At si divitiae prudentem reddere possent;

Si cupidum, timidumque minus te; nempe ru

beres,

Viveret in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est, quod quis libra mercatur, et

aere;

Quaedam, si credis consultis, mancipat usus:
Qui te pascit ager, tuus est: et villicus Orbî,
Quum segetes occat, tibi mox frumenta daturus,
Te dominum sentit: das nummos; accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe, modo isto
Paullatim mercaris agrum; fortasse trecentis,
Aut etiam supra, nummorum millibus emptum.
Quid refert, vivas numerato nuper, an olim?
Emptor Aricini quondam, Veientis et arvi,
Emptum cenat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat ahenum;
Sed vocat usque suum, qua populus, adsita
certis

Limitibus, vicina refugit iurgia; tamquam
Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis
horae,

Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte

suprema,

Permutet dominos et cedat in altera iura.
Si, quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius, velut unda supervenit undam:

150

155

160

165

170

175

Quid vici prosunt, aut horrea? quidve Calabris Saltibus adiecti Lucani; si metit Orcus Grandia cum parvis, non exorabilis auro? 180 Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, ta bellas,

Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
Sunt, qui non habeant; est, qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare, et ludere, et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus; alter
185 Dives, et importunus, ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis, et ferro mitiget agrum:
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae Deus humanae, mortalis in unum-
Quodque caput, vultu mutabilis, albus, et ater.
190 Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo
Tollam; nec metuam, quid de me iudicet heres;
Quod non plura datis invenerit: et tamen idem
Scire volam, quantum simplex, hilarisque nepoti
Discrepet; et quantum discordet parcus avaro.
195 Distat enim, spargas tua prodigus; an neque
sumptum

Invitus facias; neque plura parare labores;
Ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
Exiguo, gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit: ego,

utrum

200 Nave ferar magna, an parva; ferar unus, et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo;
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris.
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
205 Non es avarus? abi. Quid? cetera iam simul isto
Cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine, et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos Lemures, portentaque Thessala rides!

Natales grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior, et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis, atque bibisti:
Tempus abire tibi est; ne potum largius aequo
Rideat, et pulset lasciva decentius aetas.

210

215

[ocr errors]
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

1

Humano capiti cervicem pictor equinam lungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris; ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne; 5 Spectatum admissi risum teneatis amici? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae Fingentur species; ut nec pes, nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus, atque poetis, 10 Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus, et hanc veniam petimusque, damusque vicissim ;

Sed non ut placidis coeant immitia; non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque, et magna professis, 15 Purpureus, late qui splendeat, unus, et alter Adsuitur pannus quum lucus, et ara Dianae; Et properantis aquae per amoenos ambitus agros:

25

Aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes 20
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui; currente rota, cur urceus exit?
Denique, sit quidvis simplex dumtaxat, et unum.
Maxima pars vatum, pater, et iuvenes patre digni,
Decipimur specie recti: brevis esse laboro;
Obscurus fio: sectantem levia nervi
Deficiunt, animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam;
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa Ludum faber, unus et ungues
Exprimet, et molles imitabitur aere capillos;
Infelix operis summa, quia ponere totum

50

Nesciet: hunc ego me, si quid componere curem, 55
Non magis esse velim, quam naso vivere pravo;
Spectandum nigris oculis, nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus; et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res; 40
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit, et Venus, haud ego fallor,
Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici;
Pleraque differat, et praesens in tempus omittat:
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. 45
In verbis etiam tenuis, cautusque serendis;
Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit iunctura novum. Si forte necesse est,
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum;
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget; dabiturque licentia sumpta pudenter:
Et nova, fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadant, parce detorta. Quid autem

50

« PredošláPokračovať »