Obrázky na stránke
PDF
ePub

LENOX LIBRAR

YORK

Q. HORATII FLACCI
VITA

C. SUETONIO TRANQUILLO

AUCTORE.

Q. Horatius Flaccus, Venusinus, patre, ut ipse

quidem tradit, libertino, et exauctionum coactore, (ut vero creditum est, salsamentario, cum illi quidam exprobrasset in altercatione: quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem?) bello Philippensi, excitus a M. Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quaestorium comparavit; ac primo Maecenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas, quantopere eum dilexerit, satis testatur illo epigrammate: Ni te visceribus meis', Horati,

Plus iam diligo, tu tuum sodalem

Ninnio videas strigosiorem.

Sed multo magis extremis iudiciis, tali ad Augustum elogio: Horatii Flacci, ut mei, esto

memor.

Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat.

Ante ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum; nunc occupatissimus et infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasiti. ca mensa ad hanc regiam, et nos in epistolis scribendis adiuvabit.

Ac ne recusanti quidem aut succensuit quidquam, aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistolae, e quibus argumenti gratia pauca subieci. Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris: quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri potuisset. Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoς με ανθυπερφρονοῦμεν.

[ocr errors]

Praeterea saepe eum, inter alios iocos, pu tissimum penemet homuncionem lepidissintum appellavit; unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem eius usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est; ut non modo seculare carmen componendum iniunxerit; sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum; eumque coegerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere: post Sermones vero le

ctos quosdam nullam sui mentionem habitam ita sit questus: Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse? Expressitque eclogam, cuius initium est:

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Habitu corporis brevis fuit atque obesus, qualis et a semet ipso in satiris describitur, et ab Augusto hac epistola: Pertulit ad me Diony. sius libellum tuum, quem ego, ne accusem brevitatem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne maiores libelli tui sint, quam tu ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, ut circuitus voluminis tui sit dyzwdéoruros, sicut est ventriculi tui.

Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque eius ostenditur circa Tiburni Luculum. Venerunt in manus meas et elegi sub eius titulo, et epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati. Sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epistola obscura; quo

vitio minime tenebatur. Natus est VI. Idus De cembris, L. Cotta et L. Torquato Coss. Decessit V. Kal. Decemb. C. Marcio Censorino et C Asinio Gallo Coss. post nonum et quinquagesi mum annum, herede Augusto palam nuncupato: cum,urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsi gnaudas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Exquiliis iuxta Maecenatis tumulum.

« PredošláPokračovať »