A Hármaskönyv egyik állítólagos föforrásáról

Predný obal
Franklin-Társulat nyomdája, 1908 - 119 strán (strany)

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Zvolené strany

Obsah

Iné vydania - Zobraziť všetky

Populárne pasáže

Strana 360 - Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. (3)2 lus naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri.
Strana 361 - Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Strana 364 - Romanus senatore magistrate interrogante, veluti consule, constituebat. plebiscitum est, quod plebs plebeio magistratu interrogante, veluti tribuno, constituebat. plebs autem a populo eo differt, quo species a genere : nam appellatione populi universi cives significantur connumeratis etiam patriciis et senatoribus : plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur.
Strana 362 - ... nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis, et deinceps ceteri.
Strana 361 - Ius autem civile vel gentium ita dividitur: omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio. partim communi omnium hominum iure utuntur...
Strana 314 - Thomas, quod lex est ordinatio rationis, ad bonum commune, ab eo, qui curam habet communitatis, promulgata, estque regula, vel mensura actuum agendorum vel omittendorum.
Strana 306 - DICENDUM quod, sicut dictum est [a. 1], iudicium nihil est aliud nisi quaedam definitio vel determinatio eius quod iustum est. Fit autem aliquid iustum dupliciter: uno modo, ex ipsa natura rei, quod dicitur ius naturale ; alio modo, ex quodam condicto inter homines, quod dicitur ius positivum, ut supra [q.
Strana 370 - Ideoque lex proditur, ut appetitus noxius sub iuris regula limitetur, per quam genus humanum, ut honeste vivat, alterum non laedat, ius suum unicuique tribuat, informatur».
Strana 316 - Et dicitur statutum, quasi stabiliter, et firmiter ordinatum,54 vel quasi statum publicum definiens, saepe vero appellatione quoque iuris civilis veniunt statuta. [2] Ubi advertendum quod ius civile duplex reperitur. Quoddam commune, et est illud, quod in libris iuris civilis habetur. Et istud non potest condere, nisi imperator, vel alius supremus princeps.55 Quoddam vero privatum, quod etiam ius Municipale, vel statutarium dicitur. Et illud unaquaeque regio, vel provincia, vel aliquando civitas...
Strana 362 - L 9. 62 lustas vero causas ingratitudinis has esse decernimus. § 1. Si quis parentibus suis manus intulerit. § 2. Si gravem et indignam contumeliam illis intulerit.

Bibliografické informácie