Eclogae ex Q. Horatii Flacci poematibus

Predný obal
Blanchard & Lea, 1854 - 289 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 284 - Orestes. si quid inexpertum scaenae committis et audes 125 personam formare novam, servetur ad imum qualis ab incepto processerit, et sibi constet. difficile est proprie communia dicere ; tuque rectius Iliacum carmen deducis in actus, quam si proferres ignota indictaque primus.
Strana 25 - Spernit ; nunc viridi membra sub arbuto Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae. Multos castra juvant, et lituo tubae Permixtus sonitus, bellaque, matribus Detestata. Manet sub Jove frigido Venator, tenerae conjugis immemor ; Seu visa est catulis cerva fidelibus, Seu rupit teretes Marsus aper plagas. Me doctarum hederae praemia frontium...
Strana 148 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex. Dicar qua violens obstrepit Aufidus Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens, Princeps Aeolium carmen ad Italos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Strana 265 - Nam spirat tragicum satis et feliciter audet, Sed turpem putat inscite metuitque lituram. Creditur ex medio quia res arcessit habere Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto Plus oneris quanto veniae minus.
Strana 203 - ... et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. ergo non satis est risu diducere rictum auditoris...
Strana 156 - Nutrita faustis sub penetralibus, Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus ; et bonis Est in juvencis, est in equis, patrum 30 Virtus : nee imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.
Strana 289 - Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, Pes citus ; unde etiam trimetris accrescere jussit Nomen iambeis, quum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, 255 Spondees stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.
Strana 294 - Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones ; Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet.
Strana 128 - Bandusiae splendidior vitro dulci digne mero non sine floribus, eras donaberis haedo, cui frons turgida cornibus primis et venerem et proelia destinat frustra: nam gelidos inficiet tibi rubro sanguine rivos lascivi suboles gregis. te flagrantis atrox hora Caniculae nescit tangere, tu frigus amabile 10 fessis vomere tauris praebes et pecori vago. fies nobilium tu quoque fontium, me dicente cavis impositam ilicem saxis, unde loquaces lymphae desiliunt tuae.
Strana 290 - At vestri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales, nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto , Legitimumque sonum digitis callemus et aure.

Bibliografické informácie