Obrázky na stránke
PDF
ePub

dixerat, non, Si ederitis, morte moriemini; sed, Quo die ederitis, morte moriemini ( Gen. 11, 17): ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod Apostolus gemit dicens, Condelector legi Der secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vì, 22, 25). Non enim sufficeret ei, si diceret, Quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis hujus. Sicut etiam illud, Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum (1d. vi, 10): nec ibi ait mortale, sed mortuum ; quamvis utique et mortale, quia moriturum. Non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritualia, non tamen mortua, id est, quæ necesse esset ut morerentur: quod eo die factum est, quo lignum contra vetitum tetigerunt.

17. Sicut in ipsis nostris corporibus quædam pro suo modo sanitas dicitur, quæ si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus jam viscera depascatur, quo inspecto, medici mortem imminere pronuntient; mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter quam cum esset sanum, quamvis quandoque sine dubio moriturum : ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam cœlestemque qualitatem, mox ubi præceptum transgressi sunt, corum membris veut aliqua agritudo letalis, mors ipsa concepta est; mutavitque illam qualitatem, qua corpori sic domina bantur, ut non dicerent, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ ; quia etsi nondum spirituale, sed animale corpus erat, nondum tamen erat mortis hujus, de qua et cum qua nati sumus. Quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi ægritudinem quamdam inchoavimus, qua sumus necessario morituri? Neque enim tam necesse est cum ipso morbo mori, qui hydrops, vel dysentericus, vel elephantiosus factus fuerit, quam cum qui hoc corpus habere cœperit, in quo omnes homines natura sunt filii iræ (Ephes. 11, 3), quia hoc non fecit nisi pœna peccati.

18. Quæ cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse, sicut cæteris, quæ in quolibet opere anima sine ulla molestia, et quasi pruritu voluptatis movet? Si enim Creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donavit ut sic operentur generationem filiorum, quemadmodum cera speciem liquoremque mellis; cur incredibile videatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut si non peccassent, et morbum quemdam quo morerentur, continuo non concepissent, eo nutu imperarent membris quibus fetus exoritur, quo pedibus cum ambulatur, ut neque cum ardore seminaretur, neque cum dolore pareretur. Nunc vero transgrediendo præceptum, motum legis illius, quæ repugnat legi mentis, in membris concesic Mss. In editis, quo lignum velitum.

[blocks in formation]

19. Factam itaque feminam viro, de viro, in eo sexu. in ea forma et distinctione membrorum, qua feminæ notæ sunt; quæ peperit Cain et Abel, et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines nascerentur, in quibus peperit etiam Seth (Gen. iv, 1 et 25), per quem ventum est ad Abraham et ad populum Israel, gentemque cmnibus jam notissimam gentibus, et per Noe filios omnes gentes; quisquis dubitaverit, omnia cogit nutare quæ credimus, longeque a fidelium mentibus repellendus est. Cum ergo quaeritur ad quod adjutorium factus sit ille sexus viro, diligenter, quantum valeo, cuncta consideranti, nonnisi causa prolis occurrit, ut per eorum stirpem terra impleretur; sed non eo modo procreatam, quo nunc procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi mentis, etiamsi per Dei gratiam virtute superatur: hoc enim esse non potuisse credendum est, nisi in corpore mortis hujus, quod corpus mortuum est propter peccatum. Et quid hac pœna justius, quam ut non ad omnem nutum serviat corpus, id est, suus famulus animæ, sicut Domino suo detrectavit ipsa servire; sive utrumque ex parentibus creet Deus, corpus ex corpore, animam ex anima; sive alio modo faciat animas: non utique ad opus impossibile nec mercede parva, ut cum anima pietate Deo subdita legem istam peccati, quæ est in membris corporis mortis hujus, quam primus homo accepit in pœnam, vicerit ipsa per gratiam, præmium cœleste percipiat majore gloria, demonstrans quanta sit laus obedientiæ, quæ alienæ inobedientiæ pœnam potuit virtute superare? CAPUT XII. - Animalia vere adducta esse ad Adam, ut iis nomina imponeret: sed hac re gesta aliquid figurari.

20. Sed quoniam cui adjutorio femina facta sit viro, satis, quantum existimo, requisitum est; illud jam videamus quare sit factum, quod adducta sunt ad Adam omnes bestia agri, et omnia volatilia cœli, ut eis nomina imponeret; atque ita velut nccessitas oriretur creandi ei feminam ex ejus latere, cum inter illa animalia simile illi adjutorium non fuisset inventum. Videtur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gestà confirmata figura interpretatio libera relinquatur. Quid est enim hoc ipsum quod volatilibus terrestribusque animantibus, non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina imposuit? Si enim linguæ humanæ consulantur, sic ap¡ ellantur hæc omnia, quemadmodum eis homines loquendo nomina imposuerunt. Non solum hæc quæ sunt in aquis et terris, verum etiam ipsa terra, et aqua, et cœlum, et quæ videntur in cœlo, et quæ non videntur, sed creduntur, pro diversitate linguarum gentilium, diversis nominibus ap

CAPUT XIII. · Formatio mulieris eo modo quo nar

pellantur. Unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluvium fabricate, in diversos signorum sonos humanam divideret societatem ( Gen. xi, 1-8 ). Quæcumque autem illa lingua fuerit, quid attinet quærere? Illa certe tunc loquebatur Adam, et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istæ voces articulatæ, quibus primus homo animalibus terrestribus et volatilibus nomina imposuit. Numm igitur ullo modo credibile est, in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed divinitus instituta, quæ Deo docente homo postea disceret? Quod si ita ctiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. Sed credendum est, paulatim cognitis piscium generibus nomina imposita: tunc autem cum pecora, et bestix, et volatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis, generatimque distinctis, nomina imponeret, quibus etiam ipsis pauatim, et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina imponere; quid fuit causæ, nisi ratio aliquid significandi, quod ad prænuntiationem futurorum valeret? Cui rei maxime ordo narrationis hujus invigilat.

21. Deinde, numquid ignorabat Deus, nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adjutorium posset esse homini? An opus erat ut hoc etiam ipse homo cognosceret, et eo commendatiorem haberet uxorem suam, quod in omni carne creata sub colo, et de hoc acre sicut ipse vivente, nihil ejus simile invemerit? Mirum si hoc scire non posset, nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. Si enim Deo credebat, posset hoc illi co modo dicere, quomodo et præceptum dedit, quomodo et peccantem interrogavit, atque judicavit. Si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad cum omnia ille, cui non credebat, adduxerit; an forte in aliquibus ab illo remotioribus terræ partibus aliqua ei similia, quæ non demonstrasset, absconderit. Non itaque arbitror dubitandum hoc alicujus propheticæ significationis gratia factum, sed tamen factum.

22. Neque hoc opere suscepimus prophetica ænigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiæ commendare, ut quod impossibile videri vanis atque incredulis potest, aut ipsi auctorilati sanctæ Scripturæ velut testificatione contraria repugnare, id pro meis viribus, quantum Deus adjuval, disserendo demonstrem, neque impossibile esse, нeque contrarium; quod autem possibile quidem apparet, nec habet ullam speciem repugnantix, sed tamen quasi superfluum, vel etiam stultum quibusdam videri potest, hoc ipsum disput ndo demonstrem, quod ideo non tanquam rerum gestarum naturali vel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum Scripturarum auctoritate pralata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamvis ejus expositionem vel inquisitionem aut alibi jam exhibuerimus, aut in tempus aliud diffe

ranius.

1

Negationem hic restituimus ex Mss.; quae quidem in exSusts merito rejecta fuerat ad marginem.

ratur facta est, ut quidpiam prænuntiaretur. 23. Quid ergo sibi vult etiam illud, quod mulier viro de latere facta est? Verum esto propter ipsius conjunctionis vim commendandam hoc ita fieri oportuisse credamus; numquid etiam ut dormicnti fieret, eadem ratio vel necessitas flagitabat ; ut denique osse de racto, in cujus locum caro suppleretur? Num entin non potuit ipsa caro detrahi, ut inde congruentius, quod sit sexus infirmior, mulier formaretur? An vero tam multis additis, costam Deus ædificare potuit in mulicrem, et carnem pulpamve non potuit, qui de pulvere ipsum hominem fecit? Aut si jam costa fuerat detrahenda, cur non altera pro ea costa reposita est? Cur etiam non dictum est, Finxit, aut, fecit sicut in omnibus supra operibus; sed, ædificavit, inquit, Dominus Deus illam costam, non tanquam corpus humanum, sed tanquam domum? Non est itaque dubitandum, quoniam hæc facta sunt et stulta esse non possunt, ob aliquid significandum esse facta, fructum futuri sæculi ab ipso jam primordio generis humani Deo præscio in ipsis suis operibus misericorditer prædicante; ut certo tempore servis suis, sive per hominum successiones, sive per suum Spiritum vel Angelorum ministerium revelata atque conscripta, et promittendis rebus futuris et recognoscendis impletis testimonium perliberent: quod magis magisque in consequentibus apparebit. CAPUT XIV. Quomodo animalia adducta ad Adam. 24. Videamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum præfigurationem rerum futurarum, se secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem, quemadmodum hæc accipi possint: Et finxit Deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coli; unde jam quod visum est, et quantum visum est, disseruimus. Et adduxit omnia ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret. Quomodo hæc adduxerit Deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adjuvare nos debet quod de bipartito opere divinæ providentiæ in libro superiore tractavimus (Cap. 9, 19-26). Neque enim sicut indagant atque adigunt venantes vel aucupantes ad retia, quæcumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est; aut vox aliqua jussionis de nube facia est eis verbis, quæ rationales animæ audientes, intelligere, atque obedire assolent. Non enim hoc acceperunt ut possint bestiæ, vel aves in suo tamen gencre obtemperant Deo; non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quæ capiunt in verbo ejus quid quo tempore fieri debeat et illo non temporaliter moto, moventur ipsa temporaliter ut in iis quæ sibi subjecta sunt, jussa ejus efficiant.

25. Omnis enim anima viva, non solum rationalis, sicut in hominibus, verum etiam irrationalis, sicut in pecoribus, et volatilibus, et piscibus, visis movetur. Sed anima rationalis voluntatis arbitrio vel consentig visis, vel non consentit irrationalis autem non ha

bet hoc judicium; pro suo tamen genere atque natura viso aliquo tacta propellitur. Nec in potestate ullius ' animæ est, quæ illi visa veniant, sive in sensum corporis, sive in ipsum spiritum interius : quibus, visis appetitus moveatur cujuslibet animantis. Ac sic cum ea visa per Angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit jussio Dei non solum ad homines, nec solum ad aves et pecora, verum etiam ad ea quae sub aquis latent, sicut ad cetum qui glutivit Jonam (Jonæ 11, 1): ncc solum ad ista majora, verum etiam ad vermiculum; nam et huic legimus divinitus jussum, ut radicem cucurbitæ roderet, sub cujus umbraculo Propheta requieverat (Id. iv, 6, 7). Si enim homini donavit Deus, sic eum institucns, ut etiam carnem peccati portans, possit non solum pccora et jumenta suis usibus subdita, nec tantum domesticas aves, sed etiam libere volitantes quaslibet etiam sævas feras et capere, et mansuetas facere, ct eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis; cum earum appetitus et dolores captans, paulatimque illectando, premendo, laxandoque moderans, agresti eas exuit consuetudine, et tanquam humanis moribus induit: quanto magis Angeli hoc possunt, qui jussione Dei in ipsa ejus, quam sempiterne intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus, et corpora sibi subdita per tempus et locum, agilitate mirabili, et visa quibus moveatur, et appetitum carnalis indigentiæ, valent efficere omni animæ vivæ, ut quo eam venire opus est, nesciens adducatur ?

[ocr errors]

CAPUT XV. Formatio mulieris non per alium quam

Deum.

26. Jam ergo videamus, ipsa mulieris formatio, que mystice etiam ædificatio dicta est, quemadmodum facta sit. Natura quippe mulieris creata est, quamvis ex virili, quæ jam crat, non aliquo motu jam existentium naturarum. Angeli autem nullam omnino possunt creare naturam: solus enim unus cujuslibet naturæ, seu magnæ seu minimæ, creator est Deus, id est ipsa Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliter ergo quæritur, quemadmodum sit soporatus Adam, costaque ejus sine ullo doloris sensu a corporis compage detracta sit. Hæc enim fortasse dicantur potuisse per Angelos fieri; formare autem vel ædificare costam, ut mulier esset, usque adco non potuit nisi Deus, a quo universa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis supplementum in corpore viri, quod in illius costa successit locum, ab Angelis factum esse crediderim, sicut nec ipsum homincm de terræ pulvere: non quod nulla sit Angelorum opera, ut aliquid crcetur, sed non ideo creatores sunt; quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. Non enim qui plantat est aliquid, nc

1 Sic Mss. In editis, illius..

Sic Mss. At editi, liberæ voluntatis.

Apud Lov. desunt hæc verba, et corpora sibi subdita per Lempus, quæ exstant in cæteris codicibus.

Editi, et jussa quibus moveantur. Mss. non omnes, visa; sed omnes, moveatur, scilicet anima viva.

Hic Mss. magno consensu ferunt, non aliqui motus. An forte subintelligendum est, erant?

que qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cer. I, 7). Ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse dempto, locus carne suppletus est, illo scilicet opere Dei, quo naturas substituit ut sint, quo ipsos quoque Angelos creavit.

27. Opus itaque agricolæ est ut aquam ducat cura rigat: non autem opus ejus est ut aqua pcr declivia prolabatur; sed illius qui omnia in mensura, et numerc, et pondere disposuit (Sap. x1, 21). Item opus agricolæ est ut surculus avellatur ex arbore, terræque mandetur at nou opus ejus est ut succum imbibat, ut germen emittat, ut aliud cjus solo figa., quo radicem stabiliat, aliud in auras promovat, quo robur nutriat, ramosque diffundat; sed illius qui dat inere. mentum. Medicus etiam ægro corpori alimentum aditibet, et vulnerato medicamentum : primum non de rebus quas creavit, sed quas creatas opere Creatoris invenit deinde cibum vel potum præparare potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento illitum apponere; num etiam ex iis quæ adhibet, operari et creare vires vel carnem potest? Natura id agit interiore motu, nobisque occultissimo. Cui tamen si Deus subtrahat operationem intimam, qua cam substituit et facit, continuo tanquam exstincta, nulla remanebit.

1

28. Quapropter cum Deus universam creaturam suam bipartito quodammodo opere providentia, de quo in superiore libro locuti sumus (Cap. 9, 19 26), et in naturalibus et in voluntariis motibus administret, creare naturam tam nullus angelus potest, quam nec seipsum. Voluntas vero angelica obedienter Deo subdita, ejusque cxsecuta jussionem, naturalibus motibus de rebus subjectis tanquam materiam ministrare, ut secundum illas principales in Verbo Dei non creatas, vel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid in tempore creetur, more agricolandi vel medendi potest. Quale itaque ministerium Deo exhibuerint Angeli in illa mulieris formatione, quis audeat affirmare? Certissime tamen dixerim, supplementum illud carnis in costa locum, ipsiusque feminæ corpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, sensus omnes, et quidquid erat quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi in illo opere Dei factum, quod Deus non per Angelos, sed per semetipsum, non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura subsistat, si non operetur.

CAPUT XVI. — Tarditas ingenii humani non assequitur

opera Dei.

29. Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non novimus nasci, nisi aut ex istis tanquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus vel lignorum fructibus, vel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera vermium sive reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus er Editi, medicamenta ilico. At Mss., medicamento illitum.

ct

fieri; an hoc tantum habebat ut fleri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi jam conditum, sed in Deo erat absconditum: si hoc ergo quæritur, dicam quid mihi vidcatur sine affirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos jam christiana fides imbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, non esse dubitandum judicabunt.

carne cujuslibet animantis, quæ tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur; quærimus in rebus creationis hujus similitudinem, qua mulier de viri latere facta est, nec possumus invenire: non ob aliud,. nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra novimus; quemadmodum autem Angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique novimus. Nam profecto si remota hominum industria fruticum genus nature cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas, ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus: numquid innotesceret nobis quid valeret insitio, ut alterius generis lignum radice propria, poma portaret aliena, et, coalescente unitate, jam sua? Hæc per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturæ cursum Deo creanti suum quoddam officium ministeriumque præberent. Nequaquam enim quidquam per eorum opera existerci, si hoc in Dei opere intima naturae ratio non haberet. Quid ergo mirum si hominem ex osse hominis factam non novimus, quando creanti Deo quemadmodum Angeli serviant ignoramus; qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno faclam nosse possemus, si et ista Deo creanti quemadmɔdum agricolæ serviant, similiter nesciremus?

30. Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi Deum esse creatorem, fideliterque credimus factam feminam ex viro, nullo interveniente concubitu, etiamsi forte costa hominis ministrata sit per Angelos in opere Creatoris : sicut fideliter credimus etiam virum factum ex femina nullo interveniente concubitu, cum semen Abrahæ dispositum est (a) per Angelos in manu mediatoris (Galat mı, 19). Utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestæ proprictatem quod de Christo factum est, et tantum ad figuratam significationem quod de Eva scriptum est, credibile videatur 1? An vero sine cujusquam concubitu vir ex femina fieri potuit, femina ex viro non potuit? et virginalis uterus unde vir fieret habebat, virile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic Dominus de famula nasceretur, ibi de servo famula formaretur? Poterat et Dominus carnem suam de costa vel de aliquo membro Virginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod

castum est.

[ocr errors]

CAPUT XVII. Mulieris formandæ ratio an in hominis causali conditione ad sextum diem pertinere præexstabat.

31. Quod si quæritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum hominem Deus fecit ad imaginem ac similitudinem suam (ibi quippe et hoc dictum est, Masculum et feminam fecit eos [Gen. 1, 27)]: ntrum jam illa ratio, quam mundi primis operibus concreavit, atque concrevit Deus, id habebat, ut secundum eam jam necesse esset ex viri latere feminam

1 in editis, non videatur. Abest non a Mss. (a) Il Retract. c. 24, n. 2,

32. Omnis iste naturæ usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus vitæ, qui creatura est, habet quosdam appetitus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala voluntas non possit excedere. Et elementa mundi hujus corporei habent definitam vim qualitâtemque suam, quid unumquodque valeat vel non valeat, quid de quo fieri possit vel non possit. Ex his velut primordiis. rerum, omnia quæ gignuntur, suo quoque tempore exortus processusque sumunt, finesque et decessiones sui cujusque generis. Unde fit ut de grano tritici non nascatur faba, vel de faba triticum, vel de pecore homo, vel de homine pecus. Super hunc autem motum cursumque rerum naturalem, potestas Creatoris. habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id quod non in eis posuit ut de his fieri vel ab ipso possit. Neque enim potentia temeraria, sed sapientiæ virtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod ante in ea fecit ut possit.. Alius ergo est rerum modus quo illa herba sic germinat, illa sic; illa ætas parit, illa non parit; homo loqui potest, pecus non potest. Horum et talium modorum rationes non tantum in Deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditæ atque concreatæ 3. Ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum,. sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat, et. fructum gignat (Num. xvII, 8), ut per juventam sterilis femina in senccta pariat (Gen. xvш, †1, et xxi, 2), ut asina loquatur (Num. XXII, 28), et si quid ejusmodi est, dedit quidem naturis, quas creavit, ut ex eis et hæc fieri possent (neque enim ex eis vel ille faceret quod ex eis fieri non posse ipse præfigeret, quoniam seipso non est nec ipse potentior)` : verumtamen alio modo dedit, ut non hæc haberent in motu naturali, sed in eo quo ita creata essent, ut eorum natura voluntati potentiori amplius subjaceret. CAPUT XVIII. — Mulieris formandæ ratio sic præexistebat uti erat Mysterio conveniens.

33. Ilabet ergo Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit; easque implet non illo opere providentiæ, quo naturas substituit ut sint, sed illo quo eas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Ibi est et gratia, per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad naturam iniqua sua voluntate depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam, qua 1 Mss. sex, modum.

Sic Mss. omnes. At excusi sublata negatione perperam ferebant: Quod in eis posuit, ut de his fieri vel absque ipso possit.

2.

2 Mss., concretœ.

adjuvatur et instauratur. Neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur (Prov. n, 19). Dictum est enim secundum pondus iniquitatis suæ, ut quod revertitur, qui revertitur, non sibi tribuat, sed gratiæ Dei, non ex operibus, ne forte extollatur (Ephes. n, 9).

34. Propterea mysterium gratiæ hujus Apostolus absconditum dixit, non in mundo, in quo sunt absconditæ causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahæ, quando et ipse decimatus est (Hebr. vu, 9, 10); sed in Deo, qui universa creavit. Quamobrem omnia etiam quæ ad hanc gratiam significandam, non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam absconditæ causæ in Deo fuerant : quorum etiam si unum erat 1, quod ita mulier facta est de latere viri, et hoc dormientis, quæ per ipsum firma facta est, tanquam ejus osse firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costaæ non co.sta sed caro suppleta est; non habuit hoc prima rerum conditio, quando sexto die dictum est, Masculum et feminam fecit cos, ut femina omnino sic fieret ; sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra causas quas voluntate instituit, mutabili voluntate aliquid fieret. Quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in Deo, qui universa creavit.

35. Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus et potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei (Ephes. 1, 9, 10); probabiliter creditur, sicut illud semen cui promissum est, dispositum est per Angelos in manu mediatoris, sic omnia quæ ad ipsius seminis adventum vel prænuntiandum vel annuntiandum in rerum natura, 'Sic Mss. Editi vero habent, etiam summum erat.

præter usitatum naturæ cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus Angelis esse facta: ut tamen ubique creator vel reparator creaturarum non sit, nisi qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat Deus (I Cor. 1, 7).

CAPUT XIX. Ecstasis Adæ.

36. Ac per hoc etiam illa ecstasis quam Deus immisit in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intelligitur ad hoc immissa, ut et ipsius mens per ecstasim particeps fieret tanquam angelica curiæ, et intrans in sanctuarium Dei intelligeret in novissima 1 („Psat. LXXII, 17). Denique evigilans tanquam prophetiæ plenus, cum ad se adductam costam 1, mulierem suam videret, eructavit continuo, quod magnum sacramentum commendat Apostolus (Ephes. v, 31, 32): Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Hæc vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est : et propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne una. Qux verba cum primi hominis fuisse Scriptura ipsa testetur, Dominus tamen in Evangelio Deum dixisse deckravit. Ait enim, Non legistis quia qui fecit 3 ab initio, masculum et feminam fecit eos: et dixit, Propter hoc dimittet homo patrem el matrem, et adhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne una (Matth. xix, 4)? ut hine intelligeremus propter eestasim quæ præcesserat in Adam, hoc eum divinitus tanquam prophetam dicere potuisse. Sed jam iste hujus libri terminus placet, ut ea quæ sequuntur, ab alio exordio renovent intentionem legentium.

Editi, intelligeret novissima. At Mss., in novissima : uti rassim Augustinus in Psal. LXXI, 17, juxta græc. interpr. LXX, sunô eis ta eschata.

Nonnulli codices omittunt, costam. Et paulo post Mss. pervetusti scriptum habent, eructuavit.

3 Vulgata versio in Evangelio addit hic, hominem : quæ vox abest a græco textu, imo et a latino in Germanensibus Bibliis Mss., necnon ab omnibus hbris in hoc opere Auguslini.

LIBER DECIMUS.

In quo tractatur de animarum origine.

CAPUT PRIMUM. — Animam mulieris ex anima virs faclam esse quorumdam opinio.

1. Jam quidem ordo ipse videtur exposcere ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, Scriptura narravit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quon m modo refelli possint, sive non possint, qui credunt animam de anima hominis, sicut carnem de carne fieri, a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. Hinc enim primitus ad hoc moventur, ut dicant quod unam animam Deus fecerit, sufflando in faciem hominis, quem de pulvere finxerat, ut ex illa jam cæteræ crearentur animæ hominum, sicut ex ilfius carne oninis etiam caro hominum. Quoniam primo Adam formatus est, deinde Eva: et ille quidem

unde habuerit corpus, unde animam, dictum est; corpus videlicet pulverem terræ, animam vero flatum Dei at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod cam Deus flando similiter animaverit, tanquam utrumque de illo ductum sit, qui jam fuerat animatus. Aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima viri, ut eam, sicut possemus, datam divinitus vel intelligeremus, vel certe crederemus : aut si hoc propterea Scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut carnem hominis de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima nou taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc verum non est. Quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in ejus facien flaverit Deus, quia illud verum est, quod et anima ex homine propagata est.

2. Huic suspicioni facile occurritur. Si enim "ro

« PredošláPokračovať »