Obrázky na stránke
PDF
ePub

TETOX LIBRARE

NEW YORK

SANCTI AURELII

AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

OPERA OMNIA,

POST LOVANIENSIUM THEOLOGORUM RECENSIONEM,

CASTIGATA DENUO AD MANUSCRIPTOS CODICES GALLICOS, VATICANOS, BELGICOS, ETC.,

[blocks in formation]

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

IN TERTIUM TOMUM

Præfatio.

Cum scientiam sanctarum Scripturarum, ceu castas animæ suæ delicias (Confess. lib. 11, c. 2), ab inito maxime sacerdotio unam excoluerit Augustinus; operæ pretium erat, ut ab ipso statim limine primis ejus scriptis et epistolis succederent sacræ ipsius commentationes, et recto quidem ac naturali ordine disponerentur. Nam, si libros polemicos, qui adversus Manichæos, Donatistas, Pelagianos, aliosque hæreticos ab eo conscripti sunt, in unam classem cditores studiosorum gratia digesserunt; idem sane in Exegeticis præstandum erat, quod in recensendis Patribus, Ambrosio, Gregorio, aliisque nuper factum est. Id enim non modo argamenti dignitas, sed etiam piorum lectorum causa, qui Augustinum de sanctis Litteris disserentem auscultare amant, postulare videbatur; ut dispositis ex ordine Scripturis, continuas sancti Doctoris expositiones in promptu haberent. Hinc est quod cum istæ antehac in quasdam veluti lacinias inconcinne divulsa, ac disperse extarent per varios hinc inde tomos; eas in unum demum adducere visum est, ne illa pars quæ potiores sibi curas, majoremque religionem merito vindicabat, tanquam minus a nobis curata haberetur, si perturbatum et confusum superiorum editionum ordinem retineremus.

Quapropter, quæ Augustini in sacras Litteras lucubrationes in tertio, quarto ac nono tomo distracte crant, eas in hoc volumen pro serie Veteris ac Novi Testamenti ordinate conjecimus; præmissis in fronte libris de Doctrina Christiana, quæ veluti clavis atque ars est recte interpretandi rationis, quam adhibuit Augustinus, et post eum catholici commentatores. Hunc autem ordinem nulla sane singularitatis affectatione instituimus, sed virorum eruditorum consilio, atque animo juvandi lectores christianos, qui reconditos Scripturarum sensus ex Patrum traditione depromere ac discere malunt, quam cx libris recentiorum auctorum, rati plus latentis efficacia cœlestisque virtutis illis inesse, qui ad ipsos fontes propius accedunt, non solum tempore, sed etiam sanctitate.

Cum enim Scripturæ sacræ expositio in duabus maxime partibus consistat, nimirum in vero germanoque sensu eliciendo, et in excitandis ad pietatem lectorum animis; ita comparati sunt piorum doctorumque simul hominum plerique, ut non solum plus valeat apud eos veterum quam recentiorum auctoritas, sed etiam longe amplius in Dei cultum et amorein ex illorum lectione accendantur: sive id oriatur ex insita vencratione majorum, sive ex cœlesti quadam virtute corum libris infusa, atque ex quodam genuine sanctitatis succo et gustu, qui ex corum scriptis percipitur. Etsi porro in explicando sensu litterali seu grammaticali nonnulla felicius assecuti sint recentiores quidam, quam veteres; magis tamen ad roborandam fidem conducunt hi quam illi at si reconditæ pietatis sensum in utrisque compares, in novis pene emarcida et languens jacet intelligentia Scripturarum ; in antiquis sacro charitatis igne succensa animos legentium fovet ac recrea!. Id sane experiri licet præcipue in Augustino, imo experti sunt quicumque sedulam ejus commentariis ac scriptis navarunt operam. Nam, si docendi sunt lectores, sicut sol in lumine excedit omnes planetas, ila Augustinus omnes excessit in exponendo sacras Scripturas, inquit Remigius Autissio lorensis (Comment. in 11 Cor.). Si commovendi et excitandi sunt legentium affectus, nullus id suavius et efficacius præstat quam Augustinus. Probavit hoc jam olim Fulgentius tanti Magistri discipulus, qui ubi omnia quæ sibi dura videbantur expertus, adjutorio gratiæ spiritualis volunta!i suæ sensit suppetere facultatem; beati Augustini exponentis trigesimum sertum Psalmum disputatione commonitus et compunctus, publicare suum statuit votum (In vita S. Fulg. cap. 3) quod de monastico instituto conceperat.

lias autem sancti Doctoris in exponendis Scripturis dotes ita suspexere non modo posteri, verum etiam ejus aquales, ut ad ipsum in obscuris ac dubiis locis, tanquam ad cœleste oraculum, missis epistolis confugerint Simplicianus Mediolanensis, Paulinus Nolensis, Evodius Uzalensis antistites : imo ad eumdem Orosius presbyter, ab ultima Hispania, solo sanctarum Scripturarum ardore inflammatus advenerit (August. epist. 169, a. 13). Ilinc Augustinum Audax Oraculum legis appellat (Epist. inter August. 260); asseritque Volusianus legi deesse, quidquid contigerit ab eo ignorari (Ibid. 155, n. 2). Sed illud in primis commendatione dignum, quod non tantum privati doctissimi quique homines, sed ipsa Concilia, scilicet Numidia et Carthaginis, sanctissimo Doctori, tanquam canonico interpreti, sacras Scripturas exponendi curam et provinciam commiserint (Epist. 213, n. 4), ut quod jam divina providentia ipsi creditum fuerat, etiam suffragante ac postulante Ecclesia exsequeretur.

Ad eaLa vero sacrorum Librorum intelligentiam pervenerat Vir sanctissimus imprimis vitæ integritate ac puritate. Unde Paulinus ad ipsum: Lucere non dubito sanctæ animæ tuæ, quæ de interioris oculi puritate meruit illuminationem Spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit alla Dei. (Epist. inter Aug. 121, n. 18). Deinde quæ ipsius erat in sacram Scripturam religio et reverentia, tantum eius animo venerationis incusSANCT. AUGUST. III. (Une.)

serat, ut perpetuo miraretur profunditatem eloquiorum divinorum, et ipsi horror esset intendere in cam (Confess. lib. 12, c. 14). Unde, quemadmodum temerarius Scripturarum scrutator opprimitur a gloria (Prov. xxv, 27); sic e contrario ejus splendore ipse religiosus admirator totus illustrabatur. His accessin fervens et indefessum Augustini in easdem Scripturas studium, adeo ut totus inardesceret med tari in lege Dei, nolletque in aliud horas diffluere, quas a vitæ necessitatibus liberas inveniebat (Confess. lib. 2, c. 2). Ideo cum ad extremam vitæ periodum pervenisset, successorem sibi substitui curavit, quo pastoralibus curis expeditus, totus in eam meditationem intenderet animum (Epist. 213, n. 4); quasi non aliaın, universæ Ecclesiæ magis utilem necessariamque operam navare posset.

Sed huic intelligentie cumulum imposuisse videntur ejus charitas et modestia. Modestia quippe modo imperitiam atque inscitiam suam profitetur, modo expositiones suas timide pro conjecturis proponit: tum alios ad meliores inveniendas hortatur ; et si quid ipse profecerit, non suæ ipsius industriæ, sed aliorum meriti, et orationibus ascribit. Denique charitas efficit, ut in varias sese formas componat, et ad res minutissima. demittat, qualis est numerorum expositio, ut sæculi sui genio ac studiis sese accommodet. Quæ res tantum abest ut minorem de ejus commentariis opinionem generare, quin ex adverso majorem eis gratiam conciliare debeat; quo magis accedit ad illam sapientiæ divinæ formam, quæ rudium et imperitorum hominum causa quodammodo puerascere non erubuit. Non ergo audiendi sunt quidam minus religiosi censores, qui in sacris Libris nonnisi grammaticalia fere elementa pensitantes, in sanctissimo Doctore carpere ausi sunt humilem interpretandi modum, qui ad regulas artis divinæ totus compositus est, non ad humanæ illius, quam isti tam studiose consectantur, humanæ eloquentiæ pompam.

Neque quemquam offendere debent allegoriæ, quibus aliquando Vir sanctus usus est in explanando præcipue Veteri Testamento. Hac enim religione in ejusmodi rebus agere solebat, ut illum cæteris expositorem præferret, qui omnia quæ dicta sunt, secundum litteram acciperet, dummodo posset evitare blasphemias (Dɩ Genesi contra Manich. lib. 2, c. 2); id est indignum Deo sensum. Sin minus, ad allegoricum sensum confu giendum esse docebat exemplo Apostolorum, qui eo sensu non semel usi sunt. Et certe quoniam Scriptura vetus rationem habet historiæ, prophetiæ atque legis; pro triplici ista ratione triplex sensus a sacris interpre tibus merito usurpatus est; litteralis qui historia, allegoricus qui prophetiæ, moralis qui legi respondet. Itaque, etsi sensus ille mysticus ad finienda et stabilienda Ecclesiæ dogmata solus non sufficiat, nisi in sacris Litteris contineatur; utilissimus tamen est, ubi promovendæ legis perfectioni inservit, scilicet charitati; et ubi ducit ad Christuin, qui finis est legis ac charitatis. Duplicem hunc scopum, ceu duplicem regulam, sibi proponit Augustinus in commentariis suis: unde fit ut nihil spirare videantur, nisi Christum ; nihil inspirare, nisi charitatem. Accedit quod prudenter admodum hunc sensum inducit, euinque plurimum elicit ex litterali; nec ad eum facilius confugit, etiam in illis libris quos edidit adversus Manichæos (præterquam in primo suo super Genesim opere), tametsi opportuna cjus scopo hæc ratio videretur ad explicanda quædam veterum Patruzi facta, quibus hæretici illi abutebantur. Sicubi vero Doctor sapientissimus unicum profert allegoricum, sensum ; id facit vel quia litteralem sibi obscurum ignotumve confitetur; vel quia litteralis ipse per sese ita dilucidus est, ut explicatione non egeat; vel denique quod aliis in locis eum exposuerit. Hoc enim pertinet ad prudentiam catholici Doctoris, ut non quavis occasione litteralem, ne vilescat, inculcet; sed aliquando præferat mysticum ac spiritualem, ubi auditorum studia et affectus id postulare videbuntur; imo etiam ipsa res, cum sensus allegoricus litteralis gerit vicem.

Ilic fortasse occurrendum esset censuræ quorumdam hominum levis auctoritatis, qui verbis inverecundis Augustino exprobrare ausi sunt imperitiam linguarum, ex quarum ignoratione lapsus sit aliquando, ut mollius reddamus cujusdam neoterici dictum, quod atroci et impudenti vocabulo expressit. Sed ejusmodi convicia in auctorem ipsum recidunt, constatque apud æquos rerum æstimatores, Augustinum ad intelligentiam Novi Testamenti subsidio græcæ linguæ, ad quam omnes latinæ editiones conditæ sunt, satis instructum fuisse, ut probant varix Lectiones ex græcis fontibus deductæ, quas Vir sanctus in locis dubiis aut mendosis adhibuit. Fatetur quidem in Confessionibus suis Vir modestissimus se, cum puerulus latinas litteras adamaret, græcas odisse (Confess. lib. 1, c. 13); sed jam episcopus, jam senex, ait Erasmus, ad puero sibi fastiditas græcas litte ras reversus est. Qua in re egregium dedit specimen suæ in sacras Scripturas sedulitatis et reverentiæ, qui jam senex tot negotiis distractus, ad elementa græca descendere non gravatus est, ut ad sacrarum Litterarum ́intelligendum textum esset instructior.

Quod attinet ad Vetus Testamentum, in eo exponendo Vir sanctus præ oculis habuit versionem Septuaginta interpretum, quæ sola tunc in auctoritate erat jam inde ab Apostolorum temporibus: sed eam ita secutus est, ut in nullum inductus sit grave erratum; tametsi uberiores fortasse et locupletiores fuissent ipsius commentarii, si in hebraicas litteras penetrasset. Porro græcus contextus Septuaginta ab eo receptus, ille ipse est quem recensuit Nobilius; cujus pleræque variantes ex Augustino lectiones oriuntur ex editionum vitiis, quæ subsidio veterum librorum in hac editione sustulimus. Ean, autem interpretationem credimus illam esse, quam ipse Usitatam appellat (De Consensu Evang. lib. 2, c. 66), Ilieronymus Veterem et Vulgatam ( Lib. de Optimo genere interpret. et in Eccle. 1, 7, ssq.), eamdem fortasse quam cæteris prafert Augustinus, nempe Italam, ab ipso laudatam in libro secundo de Doctrina Christiana, capite decimo quinto, tanquam verborum tenaciorem

« PredošláPokračovať »