Obrázky na stránke
PDF
ePub

CARMEN VI.

AD AGRIPPAM.

¡SCRIBERIS Vario fortis et hostium
Victor, Mæonii carminis aliti,

Quam rem cumque ferox navibus aut equis
Miles te duce gesserit.

5 Nos, Agrippa, neque hæc dicere, nec gravem
Pelidæ stomachum cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Ulixei,
Nec sævam Pelopis domum

Neptuno (potenti maris Deo, cf. sup. ad
3,1,) suspendisse, id testatur sacer in ejus
templo paries per votivam tabulam, sive,
id docet, quam vovi, affixa in ejus templo
tabula; exprimere autem his voluit poeta
fere hoc ego perspecta tua perfidia ex
laqueis quibus in amorem tuum me irre-
tiveras, deorum, quos grato animo veneror,
beneficio feliciter expeditus sum. De ritu,
quem Horatius tangit, ex quo, qui salvi ex
naufragio enataverant, votas vestes cum
tabula, in qua scripta vel picta fuit res
quæ acciderat, in templo dei salutiferi
(ornpos) tanquam ávánμa suspendere
solebant; cf. Virg. Æn. xii, 766 sqq. et
Juvenal. xii, 27.

CARMEN VI.

M. Vipsanius Agrippa, dux ille egregius, et insignium victoriarum gloria conspicuus, haud immerito carmen ab Horatio in ejus laudes bellicas compositum exspectare poterat. Nec hæc eum fefellit exspectatio. Nam quamvis Horatius Agrippæ in hoc carmine significat, se grandioris illius spiritus, quo poetæ epici assurgunt, expertem, et proinde ejus laudibus canendis plane imparem esse; tamen mira quadam arte et spiritu, quem dissimulat, altissimo Agrippam, cum ipso Marte et clarissimis antiquitatis heroibus comparatum, summis in hoc ipso carmine extollit laudibus. Comparanda sunt omnino cum hoc carmine inf. lib. ii, 12, et iv, 15, ubi per eandem artem et dissimulationem, quod se præstare posse negat poeta, vel maxime præstat. Non opus est, ut cum quibusdam interpretibus statuamus Horatium se excusandi causa apud Agrippam, qui ei, quod nullo adhuc carmine res ejus gestas celebrasset, exprobraverit, hoc carmen scripsisse; quidni enim, quod scripsit in hoc carmine, Non ego, Agrippa, id

mihi sumam, ut laudes tuas canam, hoc enim epicis et sublimioris spiritus poetis, qualis est Varius, relinquendum est; ego lyra mea non gravioris, sed levioris tantum argumenti res tractare possum, sponte scribere potuit? Ceterum Agrippa, qui cum multarum aliarum, tum Actiacæ inprimis victoriæ non solum particeps, sed præcipuus ejus auctor fuisse perhibetur, Augusto tam gratus fuit, ut ei filiam suam Juliam in matrimonium daret.

1, 2. Scriberis Vario: non a me, sed a Vario carmine celebraberis. Vario est casus tertius. Varii, ut insignis tum temporis poetæ epici, tam Noster Sat. i, 10, 4, Epist. ad Pis. 55, quam Virgilius Ecl. ix, 35, honorificam mentionem faciunt. Eundem nobilem fuisse poetam tragicum testatur Quintilianus, qui ejus Thyesten cuilibet Græcorum comparari posse judicat x, 1, 98. Mæonii, h. e. Homeri, a patria Homeri Smyrna, Mæoniæ sive Lydia urbe. Mæonii carminis uliti, h. e. canenti et in altum evolanti, ut cecinit et in altum evolavit Homerus, h. e. poetæ epico, qualis fuit Homerus. Ales, pro cycno, ut albus ales inf. ii, 20, 10; cycnus autem pro poeta, ut inf. iv, 2, 25, cycnus Dircæus. Ales carminis lyrica audacia, pro poeta, qui canit carmen.

3. Quam rem cumque cett. supple, scribenti, h. e, canenti. Navibus aut equis,

h. e. aut mari aut terra.

5, 6. Nos, Agrippa, neque cett. sensus : ego non magis res tuas gestas canere quam Iliadem, aut Odysseam, aut tragœdiam aliquam scribere audeo; sum enim poeta tenuis, et illa carmina sunt grandioris spiritus. Gravem Pelida stomachum, h. e. Achillis (Pelei filii) iram, (μñviv IIŋλŋïάδεω ̓Αχιλῆος), quam cecinit Homerus in Iliade. Cedere nescii, qui a se impetrare non poterat, ut Agamemnoni ob ereptam

Conamur, tenues grandia: dum pudor 10 Imbellisque lyræ Musa potens vetat Laudes egregii Cæsaris et tuas Culpa deterere ingenî.

Quis Martem tunica tectum adamantina Digne scripserit? aut pulvere Troio 15 Nigrum Merionem? aut ope Palladis Tydiden superis parem?

[blocks in formation]

sibi ab eo Briseidem cederet; inexorabilis, pervicacis.

7. Cursus Ulixei, errores Ulyssis, quos cecinit Homerus in Odyssea. Ulixeus vetus forma pro, Ulysses, ut inf. 15, 34. Achilleus pro, Achilles. Duplicis. Duplex (dinλove) qui simulando et fictam speciem præ se ferendo fallit, vafer, dolosus, versipellis (πоλúτρожоç), homini simplici, (qui Græcis est àλouç) h. e. candido vel sincero opponitur.

8, 9. Nec savam Pelopis domum, h. e. nec savas a Pelopis familia perpetratas cædes, quæ Sophocli inprimis largissimam ad tragoedias scribendas suppeditarunt materiem. Enomaus enim a genero Pelope, Thyestæ liberi ab ejus fratre Atreo, Atreus ab gistho, Agamemnon a Clytemnestra, hæc et gisthus ab Oreste illius filio occisi sunt, Orestes ipse furiis agitatus. Tenues refer ad nos, grandia ad grandioris spiritus carmina.

10. Imbellisque lyra Musa potens, h. e. et ingenium non epicis, sed jocosis et amatoriis carminibus canendis aptum. Potens alicujus rei dicitur, qui rei alicui suscipiendæ, tractandæ, et moderandæ par est, qui pollet aliquid in aliqua re. Imbellis, h. e. a rebus bellicis abhorrentis, ludicræ, jocosa.

13-16. Martem tunica tectum adamantina. Ducta hæc Martis imago ab Homero, ubi ille dicitur xalkoxirov,

xaλкco0wpně, xáλкεoç "Apng. Cl. Mitsch. comparat Claud. in Cons. Prob. et Olyb. 99, Mavors adamante coruscat. Adamas de ferro durissimo præstantissimoque. Nigrum significanter pro, obductum, conspersum. Merionem nobilissimum apud Homerum Idomenei aurigam. Tydiden Diomedem, Tydei filium.

18. Pro vulgari lectione, sectis, dedi, strictis, quod eleganter reposuit Bentleius, qui locutionem, ungues vel manus stringere, idoneis exemplis illustravit, Ovid. Am. i, 6. 14, Stat. Theb. iii, 536. Nam primum vix dici potest, ungues secare in (contra) aliquem; deinde ridiculum fere est, si virgines acres, h. e. iratæ, unguibus sectis, tanquam armis, in juvenes usa dicuntur. Quis enim accedat interpretibus, qui ad defendendam lectionem sectis, addunt: "ne nimis lædantur vel fœdentur ora juvenum?" Ceterum adumbratam virginum, unguibus præ ira in amatorum vultum involantium, imaginem haud Romanorum urbanitatem offendisse, ex multis aliis poetarum, qui ejusmodi prœlia amatoria describunt, locis satis apparet.

19, 20. Vacui, sive quid urimur: sive liberi sumus ab amore, sive puellæ vel pueri cujusdam amore urimur: sive, pro, vel si, ut inf. Sat. ii, 5, 11. Non prater solitum, haud præter consuetudinem nostram, ex more nobis proprio leves, ad levitatem et protervitatem proclives.

CARMEN VII.

AD MUNATIUM PLANCUM.

LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mitylenen, Aut Epheson, bimarisve Corinthi

Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos Insignes, aut Thessala Tempe.

5 Sunt quibus unum opus est, intactæ Palladis arces Carmine perpetuo celebrare,

Indeque decerptam fronti præponere olivam.
Plurimus in Junonis honorem

CARMEN VII.

L. Munatius Plancus, cum ob contractam sibi apud Augustum dubiæ fidei et inconstantiæ suspicionem non parum de salutis suæ securitate esset sollicitus, sponte solum vertendi et in Græcam aliquam civitatem secedendi, quantum ex hoc carmine nobis colligere licet, cepisse et cum amico suo Horatio communicasse videtur consilium. Poeta igitur, quid sibi videatur de hoc consilio, per ambages et paulo tectius in hoc carmine declarat. Ut ex urbe discedat Plancus, haud quidem improbare videtur; sed, dum præ Græcis civitatibus (quo tum migrare solebant securitati suæ timentes) Tiburtinæ regionis amoenitatem commendat, quasi aliud agens, locum, ubi Plancus Bacchi, lætitiæ datoris, munere tristitiam et dolorem abstergere, et ad quævis toleranda animum confirmare possit, longe opportuniorem innuit. Nexus sententiarum, de quo adeo laborarunt nonnulli interpretes, ut hoc carmen ex duobus diversis conflatum esse opinarentur, est fere hic: "clarissimas Græciæ civitates aliis laudandas relinquo; me præcipue delectat amoenissima Tiburni regio; tu quoque, Plance, in ea potissimum regione animi tui dolorem deponere poteris, (supplendum enim est, quod consulto prætermisit poeta) eo te confer, et cogita, non semper mala durare, sed post illa, sicut tempestatem excipere solet serenitas, lætiorem sortem redire. Ubicunque es, vel futurus es, vino curas dilue, et animum tuum exhilara. Exemplo in hac re tibi esse potest Teucer, qui, quamvis patriam suam fugere debebat, tamen animum haud despondebat, imo ad vinum se sociosque suos ad melioris sortis exspectationem excitabat." Quam varius et inconstans fuerit Plancus, tam ex diversis, quas in republica secutus est, partibus,

quam ex mutuis ejus et Ciceronis epistolis, qua exstant in Cic. Ep. ad Div. 1, x intelligi potest. Cf. de eo Cl. Wetzelii Ind. Nom. p. 69.

1,2. Laudabunt alii: non deerunt alii qui laudent, commendent. Cl. Mitsch. ad formam Græcam explicat: laudent licet, celebrent per me, extollant. Rhodon, claram, mercatura, artibus, et philosophia puta. Mitylenen, hanc Lesbi urbem Cicero quoque, in Orat. c. Rull. c. 14, et natura, et descriptione ædificiorum, et pulchritudine inprimis nobilem vocat. Ephesum, urbem Ioniæ maritimam, Dianæ inprimis templo claram. Bimaris, ob duo maria, Ionium et Egæum, quibus Corinthus, ad Isthmum in Achaia sita, alluitur; epitheton bimaris factum est ad Græc. diáλaoooç, àμpiláλaroog. Opulentia inprimis et multarum rerum abundantia hanc urbem floruisse constat; Græciæ decus vocat Corinthum Flor. ii, 16.

3, 4. Baccho: Bacchi origine, educatione, et cultu. Apolline: Apollinis templo et oraculo. Thessala Tempe: harum amoenissimarum inter Ossam et Olympum Thessaliæ convallium, præter Ovid. Met. i, 569 sqq. uberiorem descriptionem dedit Elian. V. H. iii, 1.

5, 6. Intactæ, h. e. indelibatæ, castæ. Arces Athenarum nempe, quibus præfuit Minerva, unde dicta illa est moiouxoç: vid. Cuper. Observ. iii, 16, et Spanhem. ad Callim. in Pall. v. 53, Arces Palladis autem pro ipsis Athenis. Perpetuo, quod uno tenore omnes Athenarum laudes conjunctim tractat, cyclico.

7. Pro undique, quod inde ab Erasmo plurimas editiones obsidet, Cl. Mitsch. recte in textum recepit, quod jam Schraderus conjecerat, indeque; sic enim omnis difficultas, qua in hoc loco explicando misere se torserunt interpretes, remota est.

10

Aptum dicit equis Argos ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedæmon,
Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,

Quam domus Albuneæ resonantis,

Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.

15 Albus ut obscuro deterget nubila cœlo
Sæpe Notus, neque parturit imbres
Perpetuos: sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitæque labores

20

Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
Quum fugeret, tamen uda Lyæo

Tempora populea fertur vinxisse corona,

Sic tristes adfatus amicos:

25 Quo nos cumque feret melior Fortuna parente, Ibimus, o socii comitesque.

Indeque decerptam―olivam, h. e. et quæsitam sibi ex hoc (inde) Athenas carminibus celebrandi studio laudem (fronti præponere) publice præ se ferre; sive, in canendis Athenis laudem et famam sibi quærere: nam qui in honorem Minervæ canunt, eorum fronti præponitur, h. e. præfigitur corona oleagina, quia oliva Minerva sacra est; sicut proprie lauro, qui Apollinem, hedera, qui Bacchum, myrto, qui res Veneris vel amatorias canunt, coronantur. Olea quoque fuit præmium victorum in certaminibus illis poeticis, (TETpaλoyiaus) quæ in Panathenæis, ludis Minervæ, instituebantur.

9. Argos aptum equis (inπоrρópov, inTóẞOTOV) ob egregia, quæ ibi fuere, pascua. Argos autem sedes Junoni fuit gratissima, unde Pindaro Nem. ix, 3, dicitur "Ηρας δῶμα θεοπρεπές.

10, 11. Patiens, ob magnam laborum, quibus Spartani a teneris exercebantur, patientiam. In hoc sensu inf. Epist. i, 7, 40, Ulysses dicitur patiens. Larissa opima campus: ager circa Larissam, Thessaliæ oppidum, fertilissimus. Percussit, gravius pro vulgari, movit, cepit; nam qui vehementius aliqua re afficiuntur, ea percuti vel ici dicuntur.

12, 13. Domus Albunea: jam Tiburtini agri amoenitatem luculenta ejus descriptione commendat; transit eum fluvius Albula, qui in fonte Albunea oritur, ubi ejusdem nominis Nympha sedem vel do

mum suam habet. Resonantis : dulcis cum murmure prosilientis aquæ sonitus suaviter ipsi Nymphæ tribuitur. Præceps Anio. Anio (nunc Teverone), qui per agros Tiburtinos in Tiberim decurrit, ideo dicitur præceps, quod prope Tibur de scopulo triginta circiter cubítos se præcipitans cataractam (nunc la cascata dictam) efficit. Tiburni lucus: memoriæ vel cultui Tiburni, qui cum fratribus suis, Catillo et Cora, Tiburis conditor fuisse dicitur, haud dubie sacer.

15, 16. Albus Notus (λευκόνοτος) cœlum album sive serenum reddens ; sic nigri venti sup. 5, 7, ubi cf. not.; niger Eurus inf. Epod. 10, 5; clarus Aquilo Virg. Geo. i, 460; candidi Favonii inf. iii, 7, 1. Deterget a detergeo. Neque parturit imbres Perpetuos: inf. Od. ii, 9, 1, Non semper imbres nubibus hispidos Manant in agros.

19, 20. Molli: vinum vetustum dicitur molle, ut inf. Epist. i, 15, 18, lene: Ad mare cum veni, generosum et lene requiro. Seu densa tenebit Tiburis umbra tui: sive potius Tibur rusticatum ibis; hoc enim, ut diximus in argumento, Planco suadere videtur Horatius. Tui vel quod Tibur in deliciis fuit Planco, vel quod villam ibi habuit.

21 sqq. Teucer Salamina, cett. Telamon, Salamine regnans, duos filios, Teucrum et Ajacem, ea conditione in bellum Trojanum proficisci passus erat, ut neuter sine altero

30

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro ;
Certus enim promisit Apollo,

Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

O fortes, pejoraque passi

Mecum sæpe viri, nunc vino pellite curas:

Cras ingens iterabimus æquor.

CARMEN VIII.

AD LYDIAM.

LYDIA, dic, per omnes

Te Deos oro, Sybarin cur properas amando
Perdere? cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis?

5 Cur neque militaris

Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis

rediret. Teucer igitur, cum, sine Ajace redux, pulsus esset a patre ex patria, ab Apolline monitus, in Cypro, quo exsulatum iverat, novam Salamina condidit: vid. Vell. Pat. i, 1; Soph. Aj. 1036; Eurip. Hel. 91; et Heynii Excurs. xxiii ad Virg. Æn.i. Uda (ßɛßpɛyμéva), madida vino. Populea corona, vel tanquam heros, vel quod sacrificabat Herculi, cui populus sacra est. Tristes adfatus amicos. Orationem Teucri ad socios habitam hausisse Nostrum vel ex Græco aliquo poeta, vel ex Pacuvii tragoedia, quæ tum exstabat, Teucer inscripta (cf. Cic. Orat. ii, 46), vix dubites. Quo nos cumque feret: cf. in hanc sententiam Virg. Æn. v, 709. Melior, h. e. benignior. 27-29. Teucro duce et auspice Teucro, h. e. ubi et dux est Teucer, et bonis ipsius Teucri auspiciis res geritur. Ad bona illa auspicia pertinet Apollinis oraculum. Certus, haud dubiæ fidei. Ambiguam tellure nova Salamina futuram, h. e.. nova Salamine condita veteris Salaminis gloriam ambiguam fore, s. obscuratum iri.

30. O fortes: inf. Sat. ii, 2, 135, quocirca vivite fortes, Fortiaque adversis opponite pectora rebus. Pejoraque passi: Virg. Æn. i, 203, O passi graviora, dabit deus his quoque finem.

carmine repræsentat, Sybaris exemplo proposito. Is enim, cum Lydia amore, in cujus illecebras se irretiri passus fuerat, ita detineretur, ut, neglectis plane, quibus ante magna cum laude interfuerat, exercitationibus gymnasticis, molliter apud solam Lydiam lateret, quid sit morbi amor, et quantum ille homines immutet, satis ostendebat. Videtur autem poeta eo consilio hoc carmen scripsisse ad Lydiam, ut, dum miseri illius, quo nunc Sybaris peribat, amoris culpam ad eam transfert, inhonestam simul ei juvenes in amorem pelliciendi artem exprobraret; quæ quidem eo magis urere debebat Horatium, cum ipse Lydia (quæcunque demum sub ejus nomine puella latet) amator esset. Obtrectationis igitur stimulo poeta ad hoc carmen scribendum incitatus fuisse videtur.

1-4. Sybarin adolescentem ingenuum fuisse, ex gymnasticis exercitationibus, quibus ille ante deditus fuisse dicitur in campo Martio, apparet. Sybarin cur properas amando perdere? h. e. cur Sybarin amore, quo eum captum tenes, is perditum? cur tanto studio Sybarin per amoris tui nequitiam corrumpis? Cur apricum cett. cur ille, (patiens pulveris atque solis) qui ferre ante poterat pulverem atque solem, nunc campum Martium aversatur atque vitat? sive: cur strenuus ante ille juvenis nunc præ mollitie fugit gymnasticas exercitationes in campo Martio? Studia autem illa, quibus pueri ingenui Perdite amantis imaginem poeta in hoc equitando, natando, luctando, discum et

32. Cras ingens iterabimus æquor: ergo, ut bene observat Cl. Mitsch. ad litus appulerant, sacra Herculi facturi.

CARMEN VIII.

C

« PredošláPokračovať »