Obrázky na stránke
PDF
ePub

455 Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,

Qui sapiunt; agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si, veluti, merulis intentus, decidit, auceps,
In puteum foveamve, licet, Succurrite, longum
460 Clamet, Io cives! non sit qui tollere curet.

Si quis curet opem ferre, et demittere funem,
Qui scis, an prudens huc se dejecerit, atque
Servari nolit? dicam, Siculique poetæ

Narrabo interitum: Deus immortalis haberi
465 Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam
Insiluit. Sit jus, liceatque perire poetis:
Invitum qui servat, idem facit occidenti.

Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, jam
Fiet homo, et ponet famosæ mortis amorem.

que. Mala, abominalis. Morbus regius, arquatus, aurugo (a colore auri), KTEρOS (ab ave lutei vel flavi coloris), nos, Gelbsucht. Varro apud Plinium xxii, 24, s. 53, regium cognominatum morbum arquatum tradit, quoniam mulso curetur. Scilicet mulsum (vinum melle conditum) pertinet ad delicias, quas reges inprimis et beatiores appetunt et facile sibi comparare possunt. Celsus quoque lib. iii, c. 24, s. f. nomen regii morbi repetit a remediis, quorum usus regum inprimis et ditiorum opibus patet.

454. Fanaticus error, insania, furor, quo aliquis correptus huc illuc agitur. Diana dicitur iracunda, aut quia, violata furorem immittit, aut quia, cum simul sit Luna in cœlo, tam crescens quam decrescens, magnam vim in furiosos habet, unde illi dicuntur lunatici, oɛλŋviakoì, σεληνόβλητοι.

456. Agitant pueri, sc. vesanum poetam incauti, parum sibi caventes ab impetu quem furiosus in se facere possit.

457-459. Sublimis, erecto in altum capite. Ructatur, egregie ad rem, aiunt quidem interpretes; equidem hoc non magis honeste dictum esse puto, quam apud Cic. in Cat. ii, 5, cædem eructare sermonibus. Errat, foras in campo vel silvis huc illuc vertitur et ruit, bacchatur, et circumvagatur; hanc explicationem postulant sequentia. Longum, non ad tempus, sed ad voces in longum ductas refero. Virg. Æn. iv, 463, de bubone, longas in fletum ducere voces. Longum clamare dictum, ut apud Græcos, paкpò ἀντεῖν.

460. Non sit qui tollere curet: tum neminem adesse velim, qui eum extrahendum curet.

463-466. Siculique poeta. Empedocles, philosophus et physicus Agrigentinus, egregium carmen de rebus physicis scripsit, Cic. de Orat. i, 50, unde jam dicitur poeta Siculus. De ceteris ejus scriptis vid. Fabric. Bibl. Græc. ii, 12. Fabula de ejus interitu circumferebatur hæc : cum immortalis haberi cuperet, eum, aiunt, clam in montem Ætnam enixum eo consilio ibi in ardentem craterem se præcipitem dedisse, ut, si repente evanuisset, ex homine deus factus esse crederetur; rem autem ferreis ejus crepidis ex cratere cum massa ardente ejectis patefactam esse. Ostendere igitur vult Horatius hac narratione, magnum adeo illum poetam Empedoclem eo consilio in craterem Ætnæ desiluisse, ne a quoquam inde posset extrahi. Ceterum diversas de Empedoclis morte narrationes, hac ipsa de mortali illo ad immortalitatem saltu haud prætermissa, refert Diog. Laert. viii, 79.

465. Frigidus facete opponitur ardenti Ætnæ.

466. Sit jus, liceatque, cett. detur poetis venia et potestas pro lubitu pereundi. Jus, potestas, ut sup. v. 284 sublato jure nocendi.

467. Idem facit occidenti, idem facit quod occidens, idem ac si eum occidat (rò avrò noieï työ kteivovr1): Lucret. iv, 11, 68, Nempe eadem facit, et scimus facere omnia, turpi: eadem turpi, pro, eadem ac turpis, ut explicat ibi Creech. Redit Horatius ad insanum poetam

470 Nec satis apparet cur versus factitet; utrum Minxerit in patrios cineres, an triste bidental Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus, Objectos caveæ valuit si frangere clathros, Indoctum doctumque fugat recitator acerbus; 475 Quem vero arripuit, tenet occiditque, legendo, Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

(v. 462), qui prudens volensque fortasse in puteum dejectus servari nolit.

468. Nec semel hoc fecit, sed idem facit iterum.

469. Fiet homo, ad sanam mentem redibit. Famosa, memorabilis et sermonibus hominum celebrandæ.

470-473. Utrum Minxerit in patrios cineres, utrum ob scelus quoddam gravius in furorem conjectus sit, nec ne; certe furit. Locutio in patrios cineres mingere, pro, patrios cineres impio pectore turbare, vel protervius iis insultare, æque ac sup. v. 457 versus ructari, displicet.

471. Bidental, locus fulmine tactus ideoque solemni more expiatus atque consecratus. Ad hunc locum, sepimenti quodam genere clausum, nemini patebat aditus ; et qui ullo modo eum profanaverat, grave scelus commisisse putabatur. Dictus autem ille est a mactata hostia, bidente, qua expiabatur, bidental.

472. Moverit, violaverit, irritaverit : sup. Epod. 17, 3, Per et Dianæ non movenda numina.

473. Clathros, cancellos, sive virgas ligneas vel ferreas, in cratis modum dispositas, quibus objectis intra caveam continentur feræ bestiæ.

474. Acerbus, acerbe molestus.

475. Tenet, tanquam vinctum retinet: occiditque legendo; hinc sup. Sat. i, 3, 89, qui, ut captivus, amaras historias audire cogitur, lepide jugulum porrigere dicitur.

476. Non missuru, cett. sicut hirudo, quæ tenaciter inhæret cuti, nec eam, nisi plena exsucti cruoris, ex ore dimittit. Theocrit. ii, 55, 56, de amore tenaciter inhærente animo,-rí μev péλav ik xoods αἷμα Εμφὺς ὡς λιμνᾶτις ἅπαν ἐκ βδέλλα TÉTOкαç; De omissa particula comparationis sicut ad hirudo vid. sup. ad Epist. i, 2, 42.

INDEX VERBORUM.

A.

A, ah, abs. 1, de loco unde aliquid exit: risus ab angulo Od. i, 9, 22. Hesperia sospes ab ultima Od. i, 36, 4. Hispana repetit Penates ab ora Od. iii, 14, 4. ab Africa rediit Od. iv, 8, 18. redeuntes a furno Sat. i, 4, 37. a Fabricio ponte reverti Sat. ii, 3, 36. ab officiis redit Ep. i, 7, 47. ordiri ab interitu Meleagri Ep. ad Pis. 146. Trojanum bellum orditur ab ovo Ep. ad Pis. 147. surgente a sole Sat. i, 4, 29. solis ab ortu Od. iii, 27, 12. solis ab Hesperio cubili Od. iv, 15, 16. ab agro decurrens lupa Od. iii, 27, 2. migravit ab aure voluptas Ep. ii, 1, 187. porrectus ab inguine palus Sat. i, 8, 5. provoces ab inguine fascinum Epod. 8, 19. ab imo ad summum Sat. ii, 3, 308. Janus summus ab imo Ep. i, 1, 54. ab infimis eripiunt æquoribus rates Od. iv, 8, 31. a rostris manat rumor Sat. ii, 6, 50. ab orno pendulum collum Od. iii, 27, 58. ab ovo usque ad mala Sat. i, 3, 6. merces tibi defluat ab Jove Od. i, 28, 29. ilex ab ipso ducit opes ferro Od. iv, 4, 59. duxit ab oppressa Carthagine nomen Sat. ii, 1, 66. a te deposco cunnum Sat. i, 2, 69.

removere

ab aliqua re Od. iii, 5, 43; Sat. i, 6, 18; Sat. ii, 1, 71; Sat. ii, 5, 52; Ep. ad Pis. 384. a corio absterrebitur Sat. ii, 5, 83. matris ab ubere depulsus Od. iv, 4, 14. a populo in Persas aget pestem Od. i, 21, 14. vertit iram ab Ilio in Ajacis ratem Epod. 10, 13. a labris fugientia flumina Sat. i, 1, 68. nullum a labore me reclinat otium Epod. 17, 24. victor discessit ab hoste Ep. i, 10, 37. torquet ab obscœnis sermonibus aurem Ep. ii, 1, 127. raptus ab Ida Od. iii, 20, 16. ossa ab ore rapta canis Epod. 5, 23. distinet a domo Od. iv, 5, 12. sordidus a tenui victus distabit Sat. ii, 2, 53. a te abludit imago Sat. ii, 3, 320. 2, de tempore: a puero (pueritia) Sat. i, 4, 97. a certis annis Sat. i, 6, 94. ad umbram lucis ab ortu Ep. ii, 2, 185. scriptoris ab ævo Ep. ii, 1, 62. qualis ab incepto processerit Ep. ad Pis. 127. 3, post: ab Achille secundus Sat. ii, 3, 193. 4, de actione natus ab Inacho Od. ii, 3, 21. ab

his majoribus orti Sat. i, 5, 55. laudatur ab his, culpatur ab illis Sat. i, 2, 11. mos traditus ab antiquis Sat. i, 4, 117. locus a Diomede conditus Sat. i, 5, 92. a me gratia major debetur Sat. i, 6, 88. ridetur ab omni Sat. i, 7, 22. a prætore datus Ep. i, 1, 103. ab Jove donari possit Ep. i, 12, 3. lassus ab equo Sat. ii, 2, 10. ab ipso audieris melius Sat. ii, 8, 32. 5, de disjunctione: sospes ab ignibus Od. i, 37, 13. mentem ab insolenti temperatam lætitia Od. ii, 3, 3. sanus ab illis Sat. i, 4, 129. se pudicum servavit ab omni facto Sat. i, 6, 83. tutus ab latronibus Sat. ii, 1, 42.

abdere (e conspectu removere): lupi barbam abdiderint furtim terris Sat. i, 8, 43. argento abdito terris Od. ii, 2, 2. latet abditus agro Ep. i, 1, 5. (turri) abdita virgo Od. iii, 16, 5. abdita rerum Ep. ad Pis. 49. de exauctoratis militibus: cohortes abdidit oppidis Od. iii, 4, 38.

abesse. abes jam nimium diu Od. iv, 5, 2. funere absint næniæ Od. ii, 20, 21. canities Od. i, 9, 17. pauperies Od. iii, 16, 37; Ep. ii, 2, 199. vitium procul abfore chartis Sat. i. 4, 101. abest virtute diserti Ep. ad Pis. 370. uncus Od. i, 35, 20. quid abest rei Od. iii, 24. 64. si quid abest, Italis adjudicat armis Ep, i, 18, 57.

abfore: cf. abesse.

abigere. nives abigunt mercatorem Od. iii, 24, 40. abacta nulla conscientia Epod. 5, 29. curas Ep. i, 15, 19. pauperies abacta epulis regum Sat. ii, 2, 44.

abjicere. instrumento artis abjecto Sat. i, 3, 131. si te uret sarcina chartæ, abjicito Ep. i, 13, 7. omittere: abjectis nugis Ep. ii, 2, 141.

abire. abeo Sat. i, 6, 61. cupis abire Sat. i, 9, 14. si per janitorem mora fiet, abito Od. iii, 14, 24. abi Ep. i, 7, 53; Od. iv, 1, 7. domum Epod. 11, 20. abeas æquus alumnis Od. iii, 18, 3. abeunte curru (sc. solis, de vespera ) Od. iii, 6, 44. discedere: quorsum (in quam partem) abeant? Sat. ii, 3, 246. missus abibis Sat. ii, 1, 86. excusatus abirem Ep. i, 9, 7. in dicendo, a proposito discedere: illuc, unde abii, redeo Sat. i, 1, 108.

inde simpliciter de excusatis: abeat fortuna superbis Ep. ad Pis. 201. de iis quæ traduntur aliis ad sanos abeat tutela propinquos Sat. ii, 3, 218. rem omittere: tempus abire tibi est Ep. ii, 2, 215. aberrare: ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit Sat. ii, 3, 50. de tempore: tota abit hora Sat. i, 5, 14.

abludere. hæc a te non multum abludit imago Sat. ii, 3, 320.

abnegare. nec comitem abnegat Od. i, 35, 22.

abominatus (passive): Hannibal parentibus abominatus Epod. 16, 8.

abnormis. sapiens Sat. ii, 2, 3. abortivus. ut abortivus fuit olim Sisyphus Sat. i, 3, 46.

abrotonum, rarius abrotonus (Linn. Stabwurz) ægro dare Ep. ii, 1, 114.

abrumpere. nec valet Theseus abrumpere vincula Pirithoo Od. iv, 7, 27.

abscindere. 1, amputare: abscissum caput Sat. ii, 3, 303. 2, separare: Deus abscidit Oceano terras Od. i, 3, 21. inane abscindere soldo Sat. i, 2, 113. intercludere: reditus Epod. 16, 35.

abscondere. abscondere cavis Sat. ii, 3,

173.

absens (de hominibus): Od. iii, 27, 57; Sat. ì, 3, 21. absentem qui rodit amicum Sat. i, 4, 81. absentem ut cantat amicam Sat. i, 5, 15. ranæ absentis Sat. ii, 3, 314. absentes Epod. 1, 18. vellicet absentem Sat. i, 10, 79. lauderis ut absens Sat. ii, 5, 72. de rebus: urbem absentem Sat. ii, 7, 28. laudetur Rhodos absens Ep. i, 11, 21.

absistere. bello Sat. i, 3, 104. absolvere. commotæ crimine mentis absolves hominem Sat. ii, 3, 279. absonus, (discrepans): fortunis absona dicta Ep. ad Pis. 112.

absorbere. ridiculus totas simul absorbere placentas, Sat. ii, 8, 24. absumere: ut decies solidum absorberet Sat. ii, 3, 240.

abstare (recedere): si longius abstes Ep. ad Pis. 362. ne te retrahas et inexcusabilis abstes Ep. i, 18, 58.

abstemius (abstinens): in medio positorum abstemius Ep. i, 12, 7.

absterrere, canis a corio nunquam absterrebitur Sat. ii, 5, 83. aliena opprobria absterrent vitiis Sat. i, 4, 129.

abstinens (c. genit.): abstinens ducentis ad se cuncta pecuniæ Od. iv, 9, 37. simplic. dum fugit abstinens Od. iii, 7,

18.

:

abstinere. 1, transit.: abstinuit vim uxore et gnato Sat. ii, 3, 203. 2, intrans.: inventis miser abstinet Ep. ad Pis. 170.

abstinet armis ibid. 379. abstinuit Ve

nere et vino ibid. 414. c. gen.: abstineto irarum et rixæ Od. iii, 27, 69.

absumere. absumet hæres Cæcuba Od. ii, 14, 25. rebus paternis fortiter absumtis Ep. i, 15, 27.

abundare (nimium esse in aliqua re, e. c. in opera sua): neu desis operæ, neve immoderatus abundes Sat. ii, 5, 89.

abunde. abunde satis est Sat. i, 2, 59. valetudo contingat abunde Ep. i, 4, 10.

ac et atque. 1, copulative, sexcenties: ac neque Od, i, 4, 3; Od. i, 14, 6; Sat. i, 2, 82; Sat. i, 3, 78; Ep. ii, 1, 208; Ep. ii, 2, 197. 2, in comparatione: pulla magis atque myrto Od. i, 25, 18. (in) Inachia langues minus ac me Epod. 12, 14. tuus capiet venter plus ac meus Sat. i, 1, 46. non se pejus cruciaverit atque hic Sat. i, 2, 22. ego ac tu Ep. i, 16, 32. non secus ac Ep. ad Pis. 149. simul ac Sat. i, 1, 67; Sat. i, 2, 18, 39; Sat. i, 4, 119; Sat. i, 8, 21; Sat. i, 9, 34; Ep. i, 13, 11; Ep. i, 16, 78; Ep. ii, 1, 226. nihilo plus explicet ac si Sat. ii, 3, 270.

accedere. ne nunc, cum me vocat, ultro accedam Sat. ii, 3, 263. accedes siccus ad unctum Ep. i, 17, 12. accedere plures ad numerandum Sat. ii, 3, 149. illis accedas socius Sat. ii, 5, 72. ingens accedit stomacho fultura ruenti Sat. ii, 3, 154. opera accedes agro nona Sabino Sat. ii, 7, 118. o, si angulus ille accedat Sat. ii, 6, 9. meæ vocis accedet bona pars Od. iv, 2, 46. accessit fervor capiti numerusque lucernis Sat. ii, 1, 25. accessit numerisque modisque licentia major Ep. ad Pis. 211. tantum de medio sumtis accedit honoris ibid. 243. ubive accedent anni Sat. ii, 2, 85. accedente senecta Ep. ii, 2, 211.

accendere. ignis accendit Ilion Epod. 14, 14. de animo, incitare: accendis, quare cupiam magis Sat. i, 9, 53.

accersere: vid. arcessere.

accidere. quid accidit Epod. 5, 61. quin etiam illud accidit, ut Sat. i, 2, 45. accidere (sensim imminuere): opes accisæ Sat. ii, 2, 114.

acceptus (gratus): Camoenis Phoebus Carm. Sæc. 62. libertas accepta per annos Ep. ii, 1, 147.

accipere. 1, nihilo plus accipias Sat. i, 1, 48. " accipe quod nunquam reddas mihi," si tibi dicam; tune insanus eris, si acceperis? Sat. ii, 3, 66, 67. simul accepit mille talenta Sat. ii, 3, 226. jus imperiumque Phraates accepit Ep. i, 12, 28. retulit acceptos Philippos Ep. ii, 1, 234. accipit bis dena sestertia Ep. ii, 2, 33. das nummos, accipis uvam Ep. ii, 2, 162. certius accipiet damnum Ep. i, 10, 28. 2, excipere: quum semel accepit (leo) solem Ep. i, 10, 17. mensæ aliquem: murem mus paupere fertur accepisse cavo Sat. ii, 6, 81. ut ego accipiar laute Sat. ii, 8, 67. 3, auribus, audire: pauca ac

« PredošláPokračovať »