Obrázky na stránke
PDF
ePub

crem in verbis scite inter se conciliandis et apte distinguendis curam posui, quia non raro loci obscuri mutatis et rectius constitutis distinctionibus lucem accipiunt.-Quod ad conjecturas attinet, quas passim æquis arbitris dijudicandas in notis proposui, earum tres, quas in textum reciperem, haud indignas habui, rationes, ex quibus hoc factum est, neminem facile improbaturum esse confisus; scilicet Epist. i, 10, 47, pro, aut servit, dedi, haud servit; Epist. i, 20, versu ultimo, pro inepta lectione, duxit, exhibui dixit; Epist. ad Pis. 245, pro, ac pene forenses, excudendum curavi, aut pene forenses.—Eodem fortasse jure Sat. i, 10, 59, pro, ac si in textu legi possit, an si, quod totius loci sensus et nexus postulare videtur; et Sat. ii, 4, 18, parum pro, malum, nam exemplum ubi malum pro, male positum sit, vix reperias: sed has et alias conjecturas doctiorum judicio relinquere malui.

Deinde, cum Horatius ab una sententia ad alteram repente et пaρà прoσdoklav transire soleat, id præcipue mihi agendum esse putavi, ut lectores ad sententiarum nexum adverterem ; quomodo altera alteri respondeat, docerem; et quid ad sententias inter se consociandas supplendum et animo tenendum sit, monerem. Quodsi tamen fortasse sint, quibus in hac re paulo verbosior fuisse videar, illi uberiorem sententiarum invicem se excipientium expositionem a tironum rationibus haud alienam esse cogitent.

Denique in verborum interpretatione ita versatus sum, ut, quicquid ad ea recte explicanda, illustranda, et idoneis exemplis confirmanda spectat, diligenter observarem, exponerem, et sensum rei cuique aptum inde elicerem. Non compilavi aliorum scrinia, sed quæ cuique debentur, nominatim doctissimo Horatii interpreti Lambino (ex cujus ubertate plures irrigarunt suos hortulos), bona fide indicavi.

Ad Horatii Satiras recte, scite, et accurate explicandas nostra ætate multa, immo plura fortasse quam opus erat, contulit Vir Eruditissimus, Heindorfius; a cujus viri tamen auc

toritate me non serviliter stetisse et pependisse, haud pauca, ubi ab eo dissentio, satis declarant.-Multum præsidii ad Horatii interpretationem editione Roma (a. 1811) a Fea evulgata et multis præconiis commendata me nacturum esse speraveram; sed hæc spes me fefellit. Nam, præter ingentem lectionum e multis Codicibus descriptarum et congestarum farraginem, pauca, quæ Horatii editorem juvare possint, habet illa editio. Nec parum in ea offendit acerbitas et petulantia qua Fea insultat fere Bentleio, quem tamen longe illum tam doctrinæ copia quam accuratiore Latinæ linguæ scientia superare, quis est qui non intelligat?

Indices Nominum et Verborum magna diligentia me moderatore confecerunt tres ad laudem doctrinæ efflorescentes juvenes, Classi Selectæ in Gymnasio nostro adscripti, Carolus Matthæus Bamberg, Eduardus Reibstein, et Julius Franck; prior quidem Nominum, posteriores Verborum Indicem. Fecerunt autem dicti juvenes jam ejusmodi in bonarum litterarum studiis progressus, ut eos, suo tempore merita laude ornatos et rude donatos, e ludo nostro discessuros esse non tam speremus quam confidamus.

Ceterum noli, quæso, Humanissime Lector, peccata, quibus obnoxia est humana imbecillitas, oculis Lynceis rimari, speculari, investigare, et investigata mente iniqua exagitare! Peccatis veniam poscenti te dare fas est.

Gothæ, mense Januar. MDCCCxxiv.

DOERING.

PRÆFATIO

EDITIONIS SECUNDÆ.

CUM secundus tomus Horatii, quem ante quatuor abhinc annos edendum curavi, in tabernis librariis prostare desierit; ejus redemtor Hahnius, Vir Honestissimus, ut illum, de integro typis describendum, recognoscerem, et, quantum fieri posset, emendatiorem et limatiorem redderem, me rogavit et impulit. Quam quidem demandatam provinciam suscepi ego promtissimo paratissimoque animo. Sic enim ea, in quibus me errasse et ipse intellexeram et alii monuerant, aut tollendi aut diffingendi occasio mihi oblata est exoptatissima.

Hic autem non possum, quin ante omnia gratissimum animum testificer iis Viris Doctis, qui, ubi a me dissentiunt, vel ubi errores, quibus nemo non obnoxius est, deprehendebant, non feroce aliqua confidentia, non superba arrogantia, sed amabili modestia et insigni humanitate, quæ decet liberalium artium professores, dissensum suum vel errorum animadversiones proposuerunt. In his est Vir Clarissimus Obbarius, qui in dijudicando hoc tomo Horatii secundo non solum doctrinæ, qua excellit, copias in medium protulit lautissimas, sed etiam animum, quo regitur, probavit liberalissimum et in alios æquissimum. Eundem igitur, ubi in hac nova tomi secundi recensione a me impetrare non potui, ut ejus in nonnullis locis tam explicandi quam veteres lectiones defendendi rationi suffragarer, id haud iniquo laturum esse animo, persuasum habeo. Sic ille in Epist. i, 10, 47, Imperat, haud servit collecta

pecunia cuique, veterem lectionem aut (pro haud, quod ex conjectura dedi) defendit et servandam esse contendit. Sed vetus lectio aut non solum omnem hujus loci elegantiam tollit et disturbat, sed etiam adumbratam in versu sequente imaginem, Tortum digna sequi potius quam ducere funem (pecunia, quæ potius divitibus, ut jumenta ductori suo, servire et parere, quam (funem ducere) imperare debebat), plane obscurat et deformat. Horatius, qui quavis arrepta occasione hominum avarorum stultitiam ridet, eosque ut homines inter opes inopes vel semper egentes exagitat, idem fecit hoc loco. Pecunia haud servit, non servam quasi se præstat hominibus avaris, non subjecta est eorum imperio, sed ipsa est imperatrix, ipsa imperium in homines avaros sibi subjectos exercet, ipsa avaros ducit quo vult. Rem conficit versus sequens, ubi pecunia lepide et apposite comparatur cum ductore jumentorum, quæ funi torto annexa patienter sequuntur eo quo a ductore flectuntur et ire jubentur; pecuniæ vero possessores suaviter comparantur cum jumentis, quæ fune ducuntur. Pecunia igitur non, ut debebat, servit, sed imperat. Facile quidem concedo, non temere sollicitandas esse veteres lectiones, e quibus sensus commodus elici possit; sed ubi deprehenditur vetus lectio, sensui rei, de qua sermo est, plane repugnans, quis non æquo animo ferat eum qui illi emendandæ operam det, præcipue si tam leni ratione fieri potest, ut hoc loco, una tantum littera h voci aut adjecta? Verum enim vero non pauci nostra ætate inveniuntur, qui, superstitiosa vetustatis religione ducti actique, omnium locorum, quæ ingenio tententur, vindices exsurgant, et pro quavis vetere, quantumvis inepta, lectione acriter pugnent; vel qui (ut verbis Magni Ruhnkenii in Elog. Hemsterhusii utar) obtrectandi studio se ad criticorum inventa ratiunculis quibusdam convellenda parent, moliantur, sudent, et, ut loco depravato qualemcunque sensum affingant, misere se torqueant. Sic non desunt qui ineptam lectionem Epist. ii, 2, 70, humane, ex qua nulla opera extundi potest sensus tolerabilis, patrocinio suo tegant,

et ab omni emendatione salvam et integram præstare studeant.

Equidem, quamvis ab obtrectatione, arrogantia, et rixis istis, quæ non raro inter viros doctos, præcipue inter criticos, humanitatis sæpe, ad quam conformari debent bonarum litterarum cultores, plane expertes, misceri solent, sum alienissimus; tamen inepta et vere ridicula videri, quæ de commentariorum, qualis hic meus in Horatium est, generibus feruntur, judicia, dissimulare non possum. Sunt enim qui veterum scriptorum editiones in usum tironum adornatas noxias et perniciosas (his enim vocibus illi mentem suam exprimunt) esse statuant. Profecto, scribit aliquis, si ha editiones omnia ipsæ explanant, quæ explanare magistrorum est, scholis plane carere possunt discipuli, et fieri avtodidakto.. Non nisi in schola puer docendus est, quidquid ipsi obscurum ac difficile intellectu fuerit. Qui hoc scripsit-(scripsit autem vir qui in publico aliquo Gymnasio doctoris munere fungitur); qui veterum scriptorum lectionem tam angustis coercet et circumscribit finibus; qui non extra sed intra tantum scholarum limina veteres scriptores legi et exponi jubet; qui hac arcta disciplinæ scholastica circumscriptione fomenta parat tironum ignaviæ et socordiæ: næ ille signum quasi ad barbariem revocandam extollit! Omnis enim, quæ in scholis colligi debet, doctrinæ scientia, quam maxime, ut sciunt omnes, pendet a privata discipulorum diligentia. In scholis quædam tantum veterum scriptorum particulæ explicantur, h. e. gustus tantum dulcedinis, quæ ex eorum lectione capi et hauriri possit, excitatur, eo quidem consilio, ut discipuli hac quasi gustatione et promulside suaviter affecti ad justam cœnam properent, et lautissimis epulis privatim animum pascant et exsaturent. Quicunque igitur privatam discipulorum, præcipue eorum qui nondum sine cortice natare didicerunt, diligentiam veterum scriptorum editionibus, commentario instructis, juvare et sustentare student, profecto non rem noxiam et perniciosam (ut vir bonus ille autumat) suscipere,

« PredošláPokračovať »