Obrázky na stránke
PDF

'HYMNI LATINI

MEDII AEVI.

E CODD. MSS. EDIDIT ET ADNOTATIONIBUS

ILLUSTRAVIT

FRANC. JOS. MONE

ARCHIVII CARLSRUHENSIS PRAEFECTUS.

TOMUS PRIMUS.
HYMNI AD DEUM ET ANGELOS.

FRIBURGI BRISGOVIAE
SU M P T I BUSH E R D E R.

1853.

Si quis collectionem hymnorum instituit, eum præcipue spectare oportet, utrum id faciat pro usu ecclesiastico, nec ne; quod si illam rationem sequitur, textum hymnorum e libris ecclesiasticis colligat, quemadmodum præscriptus est, nihilque vel immutare vel corrigere audeat, cum textus legitimus religiose servandus sit: si vero genuinam lectionem hymnorum investigare et restituere studet, regulas criticas et historicas adhibeat, quibus illam eruat et tueatur. Utraque collectio, tam ecclesiastica quam historica, suis regulis circumscribitur, ideoque neutram cum altera confundere vel interpolare licet.

Quæ in hac editione historica hymnorum mihi præcipue advertenda duxerim, breviter exponam. Ac primo quidem accurata recensione textuum opus esse quisque videt, quam nonnisi ope codicum manuscriptorum institui posse æque conceditur. Omnes itaque hymni in hanc collectionem recepti e codicibus mss. depromti sunt, quare illos prætermisi, quorum textum e fontibus restituere non potui, vel ad quos emendandos mihi mss. defuerunt. Quicumque enim maximam discrepantiam lectionis in editis hymnis animadvertit, nullo modo infitias ibit, nos huic malo nonnisi auctoritate manuscriptorum mederi posse, cum emendationes illo fundamento destitutae rem pejorem reddant atque conjecturis temere admissis textus corrumpatur potius quam corrigatur. Nam cum in his rebus ratio historica sequenda sit, temporum vicissitudines discernere oportet, ut textum cujuscunque hymni suo nativo, ut ita dicam, colore exprimamus et genuinum suæ ætatis exemplum exhibeamus. Quodsi multos codices eosque vetustissimos et optimos habueris, rem faciliori negotio exsequaris, si vero paucos, prudentia et temperantia opus est, ne quid nimis agas, sed aliis, qui copia manuscriptorum gaudeant, plura et meliora proferre relinquas.

At codicum mss. conditio varia deprehenditur. Cum enim lingua latina in provinciis dispersa et rusticitate corrupta paulatim emortua sit, vestigia hujus ruinæ haud pauca in libris manuscriptis remanserunt, quæ subtiliori judicio discutienda sunt, ut et regulis linguæ satisfacias et temporum indolem conserves. Inde mirum non est, vetustissimos hymnos plerumque et corruptos esse, cum in plurima apographa et sermonis vitia aliique errores irrepserint et a librariis longo tempore repetiti sint, ut vel multorum codicum auxilio fultus locos depravatos ægre emendare possis.

Venio ad interpretationem hymnorum, quam æque necessariam esse non est, quod dubitemus. Jam enim medio ævo multos scriptores tam latinos quam græcos huic rei operam dedisse commentariosque hymnorum confecisse constat, cum ea tempestate hymnorum explicatio in scholis traderetur, ut pueri intelligerent, quid canerent atque doctrinam christianam perpetua repetitione sacrorum altius imbiberent. Qui scriptores ex instituti sui ratione id potissimum spectarunt, ut pueros in grammaticæ et bibliorum sacrorum cognitione probe exercerent, quo factum est, ut commentarii interpretatione grammatica et biblica absolverentur, adnotationes autem criticæ et excerpta sanctorum patrum rarissime adderentur. Cum vero hymnis in scholis non amplius utamur, illud genus commentariorum nostro ævo parum convenire videtur, atque quæri potest, num explicatione hymnorum indigeamus ? Quod si affirmaveris, altera quæstio oritur utrum commentarius e libris recentiorum scriptorum conficiendus sit, an potius testimoniis veterum patrum innitatur? Equidem, quin hoo præferendum sit, nullus dubito, quum et ipsi hymnographi e fontibus patrum hauserint, quos ut interpres sequatur, ambiguum esse non potest. Veteres enim scriptores christiani de rebus, quæ in hymnis tanguntur, tam bene senserunt, ut operæ pretium videatur, eorum sententias colligere, quibus quasi chrestomathiam egregie dictorum habeas atque cognoscas, quam apte hymnologia et scripta veterum christianorum inter se cohæreant et invicem illustrentur. . Addidi

« PredošláPokračovať »