Obrázky na stránke
PDF
ePub

in hoc tabernáculo, ingemíscimus graváti, eò quòd nólumus expoliári, sed supervestiri ; ut absorbeátur quod mortále est, à vitâ.

IN II. NOCTURNO. Ps. 16. Exaudi, Dómine, cum sua divisione. 155.

Ps. 20. Dómine, in virtúte

tuâ. 82.

hómines per orbem terrárum prædicáre hóminem mórtuum resurrexisse, in cœlum ascendisse, et pro istâ prædicatione perpeti ómnia quæ insaniens mundus inferret, damna, exília, vincula tormenta, flammas, bestias, cruces, mortes.

LECTIO vj.

Ps. 50. Miserére meî, De- ALIUS moriebátur, ut álius

us, secundùm. 150,

LECTIO iv.

Sermo sancti Augustini Epíscopi, 311.

ISTUM nobis festum diem Pássio beatissimi Mártyris fecit, cujus nos victoriæ celébritas in istum locum devotíssimos congregávit. Sed celebrátio solemnitátis Mártyrum imitátio debet esse virtútum, Fácile est honórem Mártyris celebráre ; magnum est fidem atque patientiam Mártyris imitári. Hoc sic agámus, ut illud optémus; hoc sic celebrémus, ut illud pótius diligámus. Quid laudámus in fide Mártyris ? Quia usquè ad mortem pro veritáte certávit, et ideò vicit. Blandientem mundum contempşit, sævienti non cessit ; ideò victor ad Deum accessit.

LECTIO V.

ABUNDANT in isto século

errores et terrores: beatíssimus Martyr errores sapiéntiâ, terrores patiéntiâ superávit. Magnum est quod fecit: se

cútus Agnum, leónem vicit. Quandò persecutor sæviébat, leo fremebat; sed quia Agnus sursum attendebátur deorsum calcabátur. Cogitáte, fratres, quale fuit mitti

leo

de

cons

[ocr errors]

honorarétur; álius occidebátur, ut álius colerétur. Nunquid hoc facerent, nisi flagrantiâ caritátis, cientiâ veritátis ? prædicavérunt mortuum quem scie bant vivum. Sciebant pro quâ vitâ contémnerent vitam; sciébant pro quâ felici táte ferrent transitóriam infelicitátem, pro quibus præ miis ista damna contémne rent. Fides eórum cum toto mundo non appenderetur, Audierant Quid prodest hómini, si totum mundum lucrétur, ánimæ autem suæ detrimentum patiatur?

IN III. NOCTURNO.

Ps. 55. Miserére meî,. quóniam. 129.

Ps. 61. Nonne Deo. 152. Ps. 63. Exaudi, Deus,.... cùm déprecor. 153.

LECTIO Vij

Léctio sancti Evangelii s cundum Matthæum. Cap. 10.

In illo tempore; Dixit Jesus discípulis suis: Non est dis cipulus super magistrum, pec servus super dóminum suum. Et réliqua,

Homilia sancti Cypriáni Epíscopi et Mártyris. Epist. 56. ad Thib. GAUDERE nos in persecu

tiónibus vóluit Dóminus quia tunc dantur corónæ fídei, tunc probantur milites Dei, tunc Martyribus patent coeli. Neque enim sic nomen militiæ dédimus, ut pacem tantúmmodò cogitáre, et recusáre militiam debeamus, quandò in ipsâ militiâ primus ambuláverit Dóminus humilitátis et tolerantiæ et

passiónis magister; ut quod fieri dócuit, prior fáceret; et quod pati hortátur, prior pro nobis ipse paterétur. Sit ante óculos, fratres dilectissimi, quòd qui omne judicium à Patre solus accépit, et qui ventúrus est et judicatúrus, jam judícii sui et cognitiónis futúræ sententiam protúlerit, prænuntians et contestans confessúrum se coram Patre suo confitentes, et negatúrum negantes. LECTIO viij. NEQUE EQUE áliquis persecutiónis metu sic terreátur, ut non ¿vangélicis exhortatiónibus et præceptis, ac mónitis cœlésibus, ad ómnia inveniátur irmátus. Iráscitur adversáius èt minátur; sed est qui Dossit de ejus mánibus libeáre. Ille metuendus est ujus iram nemo potest eválere, ipso præmonente et licente Ne timuéritis eos qui occidunt corpus, nam autem non possunt ocídere; magis autem metúite um qui potest et corpus et inimam occidere in gehen

áni

[blocks in formation]

LECTIO ix.

ARMEMUR viribus totis, et parémur ad agónem mente incorruptâ, fide integrâ, virtúte devótâ. Armat nos Apóstolus, dicens: Indúite arma Dei, ut possítis resístere in die nequíssimo. Induámus lorícam justitiæ, ut contra inimíci jácula munítum sit pectus et tutum. Calceáti sint evangélico magistério et armati pedes; ut cùm serpens calcári à nobis cœperit, mordére et supplantáre non possit. Portémus scutum fidei, quo protegente, quidquid jaculátur inimicus possit extingui. Accipiámus ad tegumentum cápitis gáleam salutárem, ut muniantur aures, ne áudiant edicta ferália muniantur óculi, ne videant detestanda simulácra muniátur frons, ut signum Dei incólume servétur: muniátur os, ut Dóminum suum Christum victrix lingua fateátur. Armémus et dexteram gládio spiritáli, ut sacrificia funesta fórtiter réspuat, et Eucharístiæ memor, quæ Dómini

corpus accepit, ipsum com- sumptúra præmium cœléstiplectatur, pósteà à Domino

DIE

IN II. NOCTURNO.

um coronárum.

OCTAVA.

LECTIO iv. Sermo sancti Augustíni Epíscopi. 283.

FOR ORTITUDINEM sanctórum Mártyrum sic in eórum passióne mirémur, ut grátiam Dómini prædicémus. Neque enim et illi in seipsis laudári voluérunt, sed in illo cui dicitur In Dómino laudábitur ánima mea. Hoc qui intélligunt non supérbiunt. Cum tremóre petunt, cum gáudio acc piunt. Persevérant, jàm non amittunt. Quia enim non supérbiunt, mites sunt. Et ideò cùm dixisset : In Dómino laudabitur ánima mea; áddidit: Audiant

mansuéti, et jucundentur.

Quid caro infirma, quid vermis et putrédo esset, nisi quod cantavimus verum esset Deo subjiciétur ánima mea, quóniam ab ipso est patiéntia mea? Etenim, ut mala ómnia pro fide Mártyres tolerárenť, virtus eórum patiéntia nominátur.

LECTIO V.

DEUS EUS adjútor est. Hunc adjutórem, ut vinceret, beátus Martyr hábuit, quem mirámur, cujus solemnitátem hodie celebrámus. Sine illo non vinceret. Et si dolóres vinceret, diábolum non vinceret. Aliquandò enim victi à diabolo, vincunt dolores; non habentes patiéntiam, sed duritiam. Ille er

gò adjútor áffuit, ut donáret ei veram fidem, fáceret ei bonam causam, et pro bonâ causâ donáret patiéntiam. Tunc enim est patientia, quandò præcédit bona causa. Non enim et ipsam fidem álius quàm Deus donat. Bréviter utrumque commendávit Apóstolus; et causam pro quâ patiámur, et patiéntiam qua mala perferámus, à Deo nobis esse. Exhortans enim Mártyres, ait, Quia vobis donátum est pro Christo, eccè bona causa, non solùm ut credátis in eum, sed étiam ut patiámini pro hæc est vera patientia. LECTIO vj. Serm. 327.

eo,

MULTI patiuntur tribulatio

nes; parem habent pœnam : sed parem non habent causam. Multa mala patiuntur adúlteri, multa mala patiuntur maléfici, multa mala patiuntur latrones et homicídæ, multa mala patiuntur sceleráti omnes. Multa mala et ego, inquit Martyr, pátior; sed discerne causam meam de gente non sanctâ, latrónum, homicidárum, scelestórum ómnium. Pati talia, quália ego, possunt; habére talem causam non possunt. Ego in fornace purgor, illi cinerescunt. Non facit Mártyrem pœna, sed causa. Omnes, qui vivimus in hoc século laborėmus, ut bonam causam habeamus; ut, si

quid nobis acciderit in hoc século, cum bonâ causâ hinc

exeámus.

IN III. NOCTURNO.

LECTIO Vij. Lectio sancti Evangélii secundum Matthæum. Cap. 16.

illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis Si quis vult post me veníre, ábneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam. Et réliqua. Homília sancti Augustíni Epíscopi. Serm. 351.

ILLA Evangélica tubâ, quan

[ocr errors]

dò ait Dóminus : Qui amat ánimam suam, perdet illam et qui perdiderit illam propter me, invéniet eam, accensi sunt Mártyres, et vicérunt; quia non de se, sed de Dómino præsumpserunt. Duóbus modis intélligi potest quod dictum est: Qui amat ánimam suam, perdet illam. Si amas illam, perdis eam. Et álio modo: Noli amáre, ne perdas. Prior modus istum habet sensum: Si amas, perde illam. Hic sémina illam, et in cœlo metes illam. Agrícola si non tríticum pérdidit in sémine, non amat in messe. Alius modus sic habet : Noli amáre illam, ne perdas illam. Videntur sibi amáre ánimas qui timent mori. Animas suas Mártyres si sic amassent, procul dúbio perdidissent. Quid enim prodesset tenére ánimam in hâc vitâ, et pérdere in futúrâ ?

suas,

LECTIO viij. SED quia Christum non negavérunt, transiérunt de hoc mundo ad Patrem. Quæsiérunt Christum, confitendo tenuérunt, moriendo magno lucro perdidérunt ánimas suas foenum perdentes, corónam promerentes, et vitam sine fine tenentes. Fit déniquè, imò factum est in eis quod Dóminus subsequenter adjunxit: Et qui perdiderit ánimam suam propter me invéniet eam. Qui perdiderit, inquit, propter me; tota causa ibi est. Qui perdiderit, non quomodocunque

[ocr errors]

non quâlibet causâ, sed propter me. Illi enim in prophetiâ jàm dixérunt Martyres : Propter te mortificámur totâ die. Proptéreà Mártyrem non facit pœna, sed causa.

LECTIO ix.

QUANDO Dóminus passus

est, tres cruces causa discrévit. Inter duos latrónes crucifixus erat. Si pœna interrogarétur, símilis erat Christus latronibus. Sed si intérroget quis crucem, quarè crucifixus est Christus; respondet nobis: Propter vos. Dicant ergò illi et Mártyres : Et nos mortui sumus propter te. Ipse propter nos, nos autem propter illum: sed ipse propter nos ut conferret nobis be neficium; nos autem propter illum, non ad impertiendum illi beneficium. Proindè nobis in utróque consultum est. Et quod manat ex illo, venit ad nos; et quod fit propter illum, redit ad nos. Ipse est enim de quo dicit ánima quæ

lætátur in Dómino: Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonorum meórum non eges. Quid enim est, bonó

rum meórum, nisi à te datórum ? Et quomodò eget áliquo bono, à quo datur omne bonum?

PRO PLURIBUS MARTYRIBUS.
DIE FESTO.

IN I. NOCTURNO.
Ps. 5. Verba mea. 75.
Ps. 31. Beáti quorum. 67.
Ps. 32. Exultáte, justi. 9o.

LECTIO j.
De Epistolâ beáti Pauli Após-
toli ad Romános.

Cap. 8. FRATRES; Debitores sumus

non carni, ut secundùm carnem vivámus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriémini : si autem spíritu facta carnis mortificaveritis, vivėtis. Quicunque enim Spirítu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non enim accepistis spíritum servitútis íterùm in timore; sed accepistis spíritum adoptionis filiórum, in quo clamámus : Abba, Pater. Ipse enim Spíritus testimónium reddit spiritui nostro, quòd sumus filii Dei. Si autem filii, et hærédes: hærédes quidem Dei, cohærédes autem Christi; si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Existimo enim quòd non sunt condigna passiónes hujus témporis ad futúram glóriam quæ revelábitur in nobis. Nam expectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei expectat.

LECTIO ij.

SCIMUS CIMUS autem quóniam diligéntibus Deum ómnia coo

perantur in bonum, iis qui secundùm propósitum vocáti sunt sancti. Nam quos præs civit, et prædestinávit conformes fieri imáginis Filii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus. Quos autem prædestinávit, hoset vocávit et quos vocávit, hos et justificávit; quos autem justificávit, illos et glorificávit. Quid ergò dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui étiam próprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum: quomodò non étiam cum illo ómnia nobis donávit? Quisaccusábit adversùs electos Dei' Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus Jeimo sus, qui mortuus est, qui et resurrexit, qui est ad déxteram Dei, qui étiam interpellat pro nobis.

QUIS

[ocr errors]

LECTIO iij. UIS ergò nos separábit à caritáte Christi? Tribulatio, an angústia, an sames, núditas, an perículum, an persecutio, an gládius ? Sicut scriptum est : Quia propter

te

mortificámur totâ die, æs timáti sumus sicut oves occisiónis. Sed in his ómnibus superámus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita,

« PredošláPokračovať »