Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,
Quàm domus Albuneæ resonantis, Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis. Albus ut obscuro deterget nubila cælo
Sæpè Notus, neque parturit imbres Perpetuos; sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitæque labores Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis
Castra tenent, seu densa tenebit Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
Quum fugeret, tamen uda Lyæo Tempora populeå fertur vinxisse coronâ,
Sic tristes affatus amicos : “Quò nos cunque feret melior fortuna parente,
Ibimus, o socii comitesque! Nil desperandum Teucro duce, et auspice Teucro;
Certus enim promisit Apollo Ambiguam tellure novâ Salamina futuram.
O fortes pejoraque passi Mecum sæpè viri! nunc vino pellite curas:
Cras ingens iterabimus æquor.”
Lydia, dic, per omnes Te deos oro : Sybarin cur properas amando
Perdere ? cur apricum Oderit campum, patiens pulveris atque solis ?
Cur neque militaris Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frænis ? Cur timet flavum Tiberim tangere ? cur olivum
Sanguine viperino Cautiùs vitat? neque jam livida gestat armis
Brachia, sæpè disco, Sæpè trans finem jaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinæ Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Trojæ
Funera, ne virilis Cultus in cædem et Lycias proriperet catervas?
VIDEs ut altâ stet nive candidum Soracte, nec jam sustineant onus Silvæ laborantės, geluque
Flumina constiterint acuto. Dissolve frigus, ligna super foco Largè reponens; atque benigniùs Deprome quadrimum Sabina,
O Thaliarche, merum diotâ. Permitte divis cætera : qui simul Stravêre ventos æquore fervido Depræliantes, nec cupressi,
Nec veteres agitantur orni. Quid sit futurum cras, fuge quærere; et Quem sors dierum cunque dabit, lucro Appone : nec dulces Camænas
Sperne puer, neque tu choreas; Donec virenti canities abest Morosa. Nunc et campus, et areæ, Lenesque sub noctem susurri,
Compositâ repetantur hora
MERCURI, facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentûm Voce formâsti catus, et decoræ
* More palæstræ ; Te canam, magni Jovis et deorum Nuntium, curvæque lyræ parentem; Callidum, quidquid placuit, jocoso
Condere furto. Te, boves olim nisi reddidisses Per dolum amotas, puerum minaci Voce dum terret, viduus pharetra
Risit Apollo. Quin et Atridas, duce te, superbos, Ilio dives Priamus relicto,
Thessalosque ignes et iniqua Trojæ
Castra fefellit. Tu pias lætis animas reponis Sedibus, virgâque levem coërces Aureâ turbam, superis deorum
Gratus et imis.
AD LEUCONOËN. Tu ne quæsieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoë; nec Babylonios Tentâris numeros. Ut meliùs, quidquid erit, pati! Seu plures hiemes, seu tribuit Jupiter ultimam, Quæ nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida Ætas. Carpe diem, quàm minimùm credula postero.
AD AUGUSTUM. Quem virum aut heroa lyrâ vel acri Tibiâ sumis celebrare, Clio ? Quem deum, cujus recinet jocosa
Nomen imago, Aut in umbrosis Heliconis oris, Aut super Pindo, gelidove in Hæmo, Unde vocalem temerè insecutæ
Orphea silvæ, Arte maternâ rapidos morantem Fluminum lapsus, celeresque ventos, Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus ? Quid priùs dicam solitis Parentis Laudibus, qui res hominum ac deorum, Qui mare ac terras, variisque mundum
Temperat horis? Unde nil majus generatur ipso, Nec viget quidquam simile aut secundum :
Proximos illi tamen occupavit
Pallas honores. Præliis audax, neque te silebo, Liber, et sævis inimica virgo Belluis; nec te metuende certâ
Phæbe sagittà. Dicam et Alciden; puerosque Ledæ, Hunc equis, illum superare pugnis Nobilem : quorum simul alba nautis
Stella refulsit, Defluit saxis agitatus humor; Concidunt venti, fugiuntque nubes ; Et minax, nam sic voluêre, ponto
'Unda recumbit. Romulum post hos priùs, an quietum Pompilî regnum memorem, an superbos Tarquinî fasces, dubito, an Catonis
Nobile letum. Regulum, et Scauros, animæque magnæ Prodigum Paulum, superante Pæno, Gratus insigni referam Camænâ,
Fabriciumque. Hunc, et incomptis Curium capillis, Utilem bello tulit, et Camillum, Sæva paupertas, et avitus apto
Cum lare fundus. Crescit occulto velut arbor ævo Fama Marcelli: micat inter omnes Julium sidus, velut inter ignes
Luna minores. Gentis humanæ pater atque custos, Orte Saturno, tibi cura magni Cæsaris fatis data; tu secundo
Cæsare regnes. Ille, seu Parthos Latio imminentes Egerit justo domitos triumpho, Sive subjectos Orientis oræ
Seras et Indos, Te minor latum reget æquus orbem : Tu gravi curru quaties Olympum; Tu parùm castis inimica mittes
Fulmina lucis.
O NAVIS, referent in mare te novi Fluctus! O quid agis ? Fortiter occupa
Portum. Nonne vides ut
Nudum remigio latus, Et malus celeri saucius Africo, Antennæque gemant, ac sine funibus
Vix durare carinæ
Possint imperiosius Æquor? Non tibi sunt integra lintea, Non dî quos iterum pressa voces malo:
Quamvis Pontica pinus,
Silvæ filia nobilis, Jactes et genus et nomen inutile. Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis
Debes ludibrium, cave. Nuper sollicitum quæ mihi tædium, Nunc desiderium, curaque non levis,
Interfusa nitentes Vites æquora Cycladas.
NEREI VATICINIUM DE EXCIDIO TROJE.
Pastor quum traheret per
freta navibus İdæis Helenen perfidus hospitam, Ingrato celeres obruit otio
Ventos, ut cáneret fera Nereus fata : “ Malâ ducis avi domum, Quam multo repetet Græcia milite, Conjurata tuas rumpere nuptias,
Et regnum Priami vetus. Eheu! quantus equis, quantus adest viris Sudor ! quanta moves funera Dardanæ Genti! Jam galeam Pallas, et ægida,
Currusque, et rabiem, parat. Nequidquam, Veneris præsidio ferox, Pectes cæsariem, grataque feminis
« PredošláPokračovať » |