Obrázky na stránke
PDF
ePub

Saltantem spectes, et chironomonta volanti
Cultello, donec peragat dictata magistri
Omnia: nec minimo sanè discrimine refert,
Quo gestu lepores, et quo gallina secetur.
Duceris plantâ, velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponêre forìs, si quid tentaveris unquam
Hiscere, tanquam habeas tria nomina.
Virro tibi, sumitque tuis contacta labellis
Pocula? quis vestrûm temerarius usque adeò, quis
Perditus, ut dicat regi, Bibe? Plurima sunt, quæ
Non audent homines pertusâ dicere lænâ.

Quando propinat

Quadringenta tibi si quis deus, aut similis dîs,

125

130

Et melior fatis donaret; homuncio, quantus

Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus!

Da Trebio pone ad Trebium! Vis, frater, ab ipsis

135

Ilibus? O nummi, vobis hunc præstat honorem,

Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex
Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aulâ
Luserit Æneas, nec filia dulcior illo.

Jucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
Sed tua nunc Mycale pariat licet, et pueros tres
In gremium patris fundat simul: ipse loquaci
Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit
Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum,
Ad mensam quoties parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino; sed qualem Claudius edit
Ante illum uxoris, post quem nil ampliùs edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa jubebit
Poma dari, quorum solo pascaris odore;
Qualia perpetuus Phæacum autumnus habebat,
Credere quæ possis subrepta sororibus Afris.
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit,
Qui tegitur parmâ et galeâ, metuensque flagelli
Discit ab hirsutâ jaculum torquere capellâ.

Forsitan impensæ Virronem parcere credas.
Hoc agit, ut doleas : nam quæ comœdia, mimus
Quis melior plorante gulâ? Ergò omnia fiunt,
Si nescis, ut per lacrymas effundere bilem
Cogaris, pressoque diù stridere molari.
Tu tibi liber homo et regis conviva videris :
Captum te nidore suæ putat ille culinæ :

140

145

150

155

160

Nec malè conjectat. Quis enim tam nudus, ut illum
Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum

Vel nodus tantùm, et signum de paupere loro?
Spes bene cœnandi vos decipit. Ecce dabit jam
Semesum leporem, atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos jam veniet minor altilis. Indè parato,
Intactoque omnes, et stricto pane tacetis.
Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes. Pulsandum vertice raso
Præbebis quandoque caput, nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

165

170

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA VI.

CREDO pudicitiam Saturno rege moratam
In terris, visamque diù, quum frigida parvas
Præberet spelunca domos, ignemque, laremque,
Et pecus, et dominos communi clauderet umbrâ;
Silvestrem montana torum quum sterneret uxor
Frondibus et culmo, vicinarumque ferarum

5

Pellibus; haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos;
Sed potanda ferens infantibus ubera magnis,
Et sæpè horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo cœloque recenti
Vivebant homines, qui rupto robore nati,
Compositive luto, nullos habuêre parentes.

10

Multa pudicitiæ veteris vestigia forsan,

Aut aliqua exstiterint, et sub Jove; sed Jove nondum

15

Barbato, nondum Græcis jurare paratis

Per caput alterius, quum furem nemo timeret

Caulibus, aut pomis, et aperto viveret horto.
Paulatim deinde ad superos Astræa recessit
Hâc comite, atque duæ pariter fugêre sorores.
Antiquum et vetus est, alienum, Postume, lectum
Concutere, atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit ætas :
Viderunt primos argentea sæcula mœchos.

20

Conventum tamen, et pactum, et sponsalia, nostrâ
Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
Pecteris, et digito pignus fortasse dedisti.
Certè sanus eras! Uxorem, Postume, ducis?
Dic, quâ Tisiphone, quibus exagitâre colubris?
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
Quum pateant altæ caligantesque fenestræ,
Quum tibi vicinum se præbeat Æmilius pons?-
Sed placet Ursidio lex Julia: tollere dulcem
Cogitat hæredem cariturus turture magno,
Mullorumque jubis, et captatore macello.
Quid fieri non posse putes, si jungitur ulla
Ursidio si mochorum notissimus olim
Stulta maritali jam porrigit ora capistro,
Quem toties texit perituri cista Latini?

25

30

335

Quid? quòd et antiquis uxor de moribus illi

40

Quæritur. O medici, mediam pertundite venam!
Delicias hominis! Tarpeium limen adora

Pronus, et auratam Junoni cæde juvencam,
Si tibi contigerit capitis matrona pudici.
Pauca adeò Cereris vittas contingere dignæ,

45

Quarum non timeat pater oscula. Necte coronam
Postibus, et densos per limina tende corymbos.
Unus Iberinæ vir sufficit? Ociùs illud

Extorquebis, ut hæc oculo contenta sit uno.

Magna tamen fama est cujusdam rure paterno

50

Viventis. Vivat Gabiis, ut vixit in agro;

Vivat Fidenis! Et agello cedo paterno :

Quis tamen affirmat, nil actum in montibus, aut in

Speluncis? Adeò senuerunt Jupiter et Mars?
Porticibusne tibi monstratur fœmina voto

55

Digna tuo? Cuneis an habent spectacula totis,

Quod securus ames, quodque inde excerpere possis ?—

Accipis uxorem, de quâ citharœdus Echion

Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.

Longa per angustos figamus pulpita vicos:
Ornentur postes, et grandi janua lauro,
Ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
Nobilis Euryalum mirmillonem exprimat infans.
Nupta senatori comitata est Hippia ludium
Ad Pharon, et Nilum, famosaque moenia Lagi,
Prodigia et mores Urbis damnante Canopo.
Immemor illa domûs, et conjugis, atque sororis,
Nil patriæ indulsit; plorantesque improba natos,

60

65

Utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit.
Sed quanquam in magnis opibus, plumâque paternâ,
Et segmentatis dormîsset parvula cunis,

Contempsit pelagus: famam contempserat olim,
Cujus apud molles minima est jactura cathedras.
Tyrrhenos igitur fluctus latèque sonantem
Pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
Mutandum toties esset mare. Justa pericli

[blocks in formation]

Si ratio est et honesta; timent, pavidoque gelantur
Pectore, nec tremulis possunt insistere plantis:
Fortem animum præstant rebus, quas turpiter audent.
Si jubeat conjux, durum est conscendere navim;
Tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aër.
Quæ machum sequitur, stomacho valet. Illa maritum
Convomit hæc inter nautas et prandet, et errat
Per puppem, et duros gaudet tractare rudentes.

80

Quâ tamen exarsit formâ, quâ capta juventâ est
Hippia? quid vidit, propter quod ludia dici
Sustinuit? nam Sergiolus jam radere guttur
Cœperat, et secto requiem sperare lacerto.
Præterea multa in facie deformia; sicut
Attritus galeâ, mediisque in naribus ingens
Gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli.

85

90

Sed gladiator erat: facit hoc illos Hyacinthos;
Hoc pueris, patriæque, hoc prætulit illa sorori

Atque viro. Ferrum est, quod amant. Hic Sergius idem
Acceptâ rude cœpisset Veiento videri.-

95

Hippomanes carmenque loquar, coctumque venenum

Privignoque datum? Faciunt graviora coactæ

Imperio sexûs, minimùmque libidine peccant.
Optima sed quare Cesennia, teste marito?

Bis quingenta dedit; tanti vocat ille pudicam,

100

Nec Veneris pharetris macer est, aut lampade fervet :

Indè faces ardent; veniunt a dote sagittæ.
Libertas emitur: coràm licet innuat atque

Rescribat, vidua est, locuples quæ nupsit avaro.
Cur desiderio Bibulæ Sertorius ardet?

105

Si verum excutias, facies, non uxor amatur.
Tres rugæ subeant, et se cutis arida laxet,
Fiant obscuri dentes, oculique minores;
Collige sarcinulas, dicet libertus, et exi :
Jam gravis es nobis, et sæpè emungeris, exi
Ociùs, et propera: sicco venit altera naso.
Interea calet, et regnat, poscitque maritum

110

« PredošláPokračovať »