Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat; Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas, Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum, Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ: Difficile est Satiram non scribere. Nam quis iniquæ Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, Causidici nova quum veniat lectica Mathonis Plena ipso? post hunc magni delator amici, Et citò rapturus de nobilitate comesâ,
Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat Carus, et a trepido Thymele submissa Latino?—
Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ, Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator Pupilli prostantis? et hic damnatus inani Judicio (quid enim salvis infamia nummis ?) Exsul ab octavâ Marius bibit, et fruitur dîs Iratis; at tu, victrix provincia, ploras?
Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ? Hæc ego non agitem? Sed quid magis Heracleas, Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi, Et mare percussum puero, fabrumque volantem? Quum leno accipiat mochi bona, si capiendi Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar, Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso; Quum fas esse putet curam sperare cohortis Qui bona donavit præsepibus, et caret omni Majorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam; (puer Automedon nam lora tenebat, Ipse lacernatæ quum se jactaret amica) Nonne libet medio ceras implere capaces Quadrivio? quum jam sextâ cervice feratur Hinc atque inde patens, ac nudâ pænè cathedrâ, Et niultùm referens de Mæcenate supino Signator, falso qui se lautum, atque beatum Exiguis tabulis, et gemmâ fecerat udâ? Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum Porrectura, viro miscet sitiente rubetam, Instituitque rudes melior Locusta propinquas Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, Si vis esse aliquis: probitas laudatur et alget. Criminibus debent hortos, prætoria, mensas, Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurûs corruptor avaræ, Quem sponsæ turpes, et prætextatus adulter? Si natura negat, facit indignatio versum, Qualemcunque potest, quales ego, vel Cluvienus. Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor, Navigio montem ascendit, sortesque poposcit, Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa, Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas: Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli. Et quando uberior vitiorum copia? quando Major avaritiæ patuit sinus? alea quando Hos animos? Neque enim loculis comitantibus itur Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ. Prælia quanta illîc dispensatore videbis Armigero! Simplexne furor sestertia centum Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo? Quis totidem erexit villas? quis fercula septem Secreto cœnavit avus? Nunc sportula primo Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ. Ille tamen faciem priùs inspicit, et trepidat, ne Suppositus venias, ac falso nomine poscas. Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari Ipsos Trojugenas: nam vexant limen et ipsi Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno! Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum. Cur timeam, dubitemve locum defendere, quamvis Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ Arguerint, licèt ipse negem? Sed quinque tabernæ Quadringenta parant. Quid confert purpura major Optandum, si Laurenti custodit in agro Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni : Vincant divitiæ: sacro nec cedat honori, Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis ; Quandoquidem inter nos sanctissima Divitiarum Majestas; etsi, funesta Pecunia, templo Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus, Quæque salutato crepitat Concordia nido.
Sed quum summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantum rationibus addat; Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est, Et panis, fumusque domi? Densissima centum
Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum Languida, vel prægnans, et circumducitur uxor. Hic petit absenti, notâ jam callidus arte, Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam. Galla mea est, inquit. Citiùs dimitte. Moraris ? Profer, Galla, caput. Noli vexare; quiescit. Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum : Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo, Atque triumphales, inter quas ausus habere Nescio quis titulos Ægyptius atque Arabarches.— Vestibulis abeunt veteres lassique clientes, Votaque deponunt, quanquam longissima cœnæ Spes homini. Caules miseris atque ignis emendus. Optima silvarum interea pelagique vorabit Rex horum, vacuisque toris tantùm ipse jacebit. Nam de tot pulchris, et latis orbibus, et tam Antiquis, unâ comedunt patrimonia mensâ. Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas Luxuriæ sordes? Quanta est gula, quæ sibi totos Ponit apros, animal propter convivia natum! Pœna tamen præsens, quum tu deponis amictus Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus. It nova, nec tristis, per cunctas fabula cœnas: Ducitur iratis plaudendum funus amicis.
Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat Posteritas: cadem cupient facientque minores. Omne in præcipiti vitium stetit. Útere velis; Totos pande sinus. Dicas hîc forsitan, unde Ingenium par materiæ ? unde illa priorum Scribendi quodcunque animo flagrante liberet Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen? Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non? Pone Tigellinum: tædâ lucebis in illâ, Quâ stantes ardent, qui fixo gutture fumant, Et latum mediâ sulcum diducis arenâ. Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos? Quum veniet contrà, digito compesce labellum Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est. Securus licet nean Rutulumque ferocem Committas nulli gravis est percussus Achilles, Aut multùm quæsitus Hylas urnamque secutus. Ense velut stricto quoties Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est Criminibus, tacitâ sudant præcordia culpâ. Indè iræ, et lacrymæ. Tecum priùs ergò voluta Hæc animo ante tubas: galeatum serò duelli Pœnitet. Experiar, quid concedatur in illos, Quorum Flaminiâ tegitur cinis atque Latinâ.
SATIRA II.
ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem Oceanum, quoties aliquid de moribus audent, Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt. Indocti primùm ; quanquam plena omnia gypso Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est, Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit, Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas. Fronti nulla fides. Quis enim non vicus abundat Tristibus obscœnis? Castigas turpia?- Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus. Quis tulerit Gracchos de seditione querentes ? Quis cœlum terris non misceat, et mare cœlo, Si fur displiceat Verri? homicida Miloni? Clodius accuset machos? Catilina Cethegum? In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres? Qualis erat nuper tragico pollutus adulter Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras Omnibus, atque ipsis Veneri Martique timendas.- Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos Contemnunt Scauros, et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Lauronia quendam Clamantem toties: Ubi nunc lex Julia? dormis? Ad quem subridens: Felicia tempora, quæ te Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem! Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo Quæ tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernæ. Quòd si vexantur leges ac jura, citari Ante omnes debet Scatinia. Respice primùm, Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos Defendit numerus, junctæque umbone phalanges. Magna inter molles concordia. Non erit ullum Exemplum in nostro tam detestabile sexu.——
Nunquid nos agimus causas? civilia jura Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus? Luctantur pauca; comedunt coliphia paucæ. Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis Vellera vos tenui prægnantem stamine fusum Penelope meliùs, leviùs torquetis Arachne, Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister Liberto; dederit vivus cur multa puellæ. Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto. Tu nube, atque tace: donant arcana cylindros. De nobis post hæc tristis sententia fertur: Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem Stoïcidæ. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid Non facient alii, quum tu multicia sumas, Cretice, et hanc vestem populo mirante perores In Proculas, et Pollitas? Est mocha Labulla: Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet, Estuo. Nudus agas! Minùs est insania turpis. En habitum, quo te leges ac jura ferentem Vulneribus crudis populus modò victor, et illud Montanum positis audiret vulgus aratris. Quid non proclames, in corpore judicis ista Si videas? Quæro, an deceant multicia testem? Acer, et indomitus, libertatisque magister, Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem, Et dabit in plures; sicut grex totus in agris Unius scabie cadit et porrigine porci, Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.
Fodius hoc aliquid quandoque audebis amictu. Nemo repentè fuit turpi.simus. Accipient te Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt Frontibus, et toto posuêre monilia collo, Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ Et magno cratere, Deam. Sed more sinistro Exagitata procul non intrat fœmina limen. Solis ara Deæ maribus patet. Ite profana! Clamatur nullo gemit hîc tibicina cornu. Talia secretâ coluerunt Orgia tædâ Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto. Ille supercilium madidâ fuligine tactum Obliquâ producit acu, pingitque trementes
![[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]](https://books.google.sk/books/content?id=9uEAAAAAYAAJ&hl=sk&output=html_text&pg=PA6&img=1&zoom=3&q=%22sonat+vitium+percussa,+maligne+Respondet+viridi+non+cocta+fidelia+limo.+Udum+et+molle%22&cds=1&sig=ACfU3U1Lr0NVqB3JFxPZPfKGDZoH_H1ZRQ&edge=0&edge=stretch&ci=811,173,183,1253)
« PredošláPokračovať » |