Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quum Gætula ducem portaret bellua luscum!

4

Exitus ergò quis est? O gloria! vincitur idem

Nempe, et in exsilium præceps fugit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis,

Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, nec tela; sed ille
Cannarum vindex, ac tanti sanguinis ultor,
Annulus. I, demens, et sævas curre per Alpes,
Ut pueris placeas, et declamatio fias!
Unus Pellæo juveni non sufficit orbis :
Estuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyaræ clausus scopulis, parvâque Seripho.
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,

Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim
Velificatus Athos, et quidquid Græcia mendax
Audet in historiâ: constratum classibus îsdem,
Suppositumque rotis solidum mare: credimus altos
Defecisse amnes, epotaque flumina Medo
Prandente, et madidis cantat quæ Sostratus alis.
Ille tamen qualis rediit Salamine relictâ,
In Corum atque Eurum solitus sævire flagellis
Barbarus, Æolio nunquam hoc in carcere passos,
Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigæum ?
Mitius id sanè, quòd non et stigmate dignum
Credidit. Huic quisquam vellet servire deorum?
Sed qualis rediit? nempe unâ nave, cruentis
Fluctibus, ac tardâ per densa cadavera prorâ.
Has toties optata exegit gloria pœnas.

Da spatium vitæ, multos da, Jupiter, annos!

160

165

170

175

180

185

Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas.

Sed quàm continuis et quantis longa senectus

190

Plena malis? Deformem et tetrum ante omnia vultum,

Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem,

Pendentesque genas, et tales adspice rugas,

Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,
In vetulâ scalpit jam mater simia buccâ.

195

Plurima sunt juvenum discrimina: pulchrior ille
Hoc, atque ille alio; multùm hic robustior illo.
Una senum facies, cum voce trementia membra
Et jam leve caput, madidique infantia nasi.
Frangendus misero gingivâ panis inermi ;
Usque adeò gravis uxori, natisque, sibique,

200

Ut captatori moveat fastidia Cosso.

Non eadem vini atque cibi, torpente palato,
Gaudia.-

nam quæ cantante voluptas,
Sit licèt eximius citharœdus, sitve Seleucus,
Et quibus auratâ mos est fulgere lacernâ ?
Quid refert, magni sedeat quâ parte theatri,
Qui vix cornicines exaudiat atque tubarum
Concentus? clamore opus est, ut sentiat auris,
Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
Præterea minimus gelido jam corpore sanguis
Febre calet solâ ; circumsilit agmine facto

205

210

Morborum omne genus: quorum si nomina quæras,

Promptiùs expediam, quot amaverit Hippia machos
Quot Themison ægros autumno occiderit uno,
Quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
Pupillos;-

215

citiùs, quot villas possideat nunc, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat. Ille humero, hic lumbis, his coxâ debilis, ambos Perdidit ille oculos, et luscis invidet: hujus Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis. Ipse ad conspectum cœnæ diducere rictum 1

220

225

Suetus, hiat tantùm, ceu pullus hirundinis, ad quem
Ore volat pleno mater jejuna. Sed omni
Membrorum damno major dementia, quæ nec
Nomina servorum, nec vultum agnoscit amici,
Cum quo præteritâ cœnavit nocte; nec illos,
Quos genuit, quos eduxit. Nam codice sævo
Hæredes vetat esse suos; bona tota feruntur
Ad Phialen tantùm artificis valet halitus oris,
Quod steterat multis in carcere fornicis annis.
Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
Funera natorum, rogus adspiciendus amateu
Conjugis et fratris, plenæque sororibus urnæ.
Hæc data pœna diù viventibus, ut, renovatâ
Semper clade domûs, multis in luctibus, inque
Perpetuo morore, et nigrâ veste senescant.
Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero,

230

235

240

Exemplum vitæ fuit a cornice secundæ,

Felix nimirum, qui tot per sæcula mortem

Distulit, atque suos jam dextrâ computat annos,

Quique novum toties mustum bibit. Oro, parumper
Attendas, quantùm de legibus ipse queratur

245

Fatorum, et nimio de stamine, quum videt acris
Antilochi barbam ardentem, quum quærit ab omni,
Quisquis adest socius, cur hæc in tempora duret,
Quod facinus dignum tam longo admiserit ævo?
Hæc eadem Peleus, raptum quum luget Achillem,
Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
Incolumi Trojâ Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis solennibus, Hectore funus
Portante, ac reliquis fratrum cervicibus, inter
Iliadum lacrymas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet, scissâque Polyxena pallâ,
Si foret exstinctus diverso tempore, quo non
Cœperat audaces Paris ædificare carinas.
Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
Eversa, et flammis Asiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus positâ tult arma tiarâ,
Et ruit ante aram summi Jovis, ut vetulus bos,
Qui domini cultris tenue et miserabile collum
Præbet, ab ingrato jam fastiditus aratro.
Exitus ille utcunque hominis: sed torva canino
Latravit rictu, quæ post hunc vixerat, uxor.
Festino ad nostros, et regem transeo Ponti,
Et Cræsum, quem vox justi facunda Solonis
Respicere ad longæ jussit spatia ultima vitæ.
Exsilium, et carcer, Minturnarumque paludes,
Et mendicatus victâ Carthagine panis,

Hinc causas habuêre. Quid illo cive tulisset
Natura in terris, quid Roma beatius unquam,
Si circumducto captivorum agmine, et omni
Bellorum pompâ, animam exhalâsset opimam,
Quum de Teutonico vellet descendere curru ?
Provida Pompeio dederat Campania febres
Optandas: sed multæ urbes et publica vota
Vicerunt. Igitur Fortuna ipsius et Urbis
Servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu
Lentulus, hâc pœnâ caruit ceciditque Cethegus
Integer, et jacuit Catilina cadavere toto.

Formam optat modico pueris, majore puellis

Murmure, quum Veneris fanum videt anxia mater,
Usque ad delicias votorum. Cur tamen, inquit,
Corripias? Pulchrâ gaudet Latona Dianâ.
Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem
Ipsa habuit: cuperet Rutile Virginia gibbum
Accipere, atque suam Rutile dare.

Filius autem

250

255

260

265

270

275

280

285

Corporis egregii miseros trepidosque parentes
Semper habet. Rara est adeò concordia formæ
Atque pudicitiæ. Sanctos licèt horrida mores
Tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinos,
Præterea castum ingenium vultumque modesto
Sanguine ferventem tribuat natura benignâ

290

295

Larga manu; (quid enim puero conferre potest plus

Custode et curâ natura potentior omni?)

Non licet esse viris: nam prodiga corruptoris

Improbitas ipsos audet tentare parentes.—

Sed casto quid forma nocet? quid profuit immo

300

Hippolyto grave propositum ? quid Bellerophonti?

Erubuit nempe hæc, ceu fastidita, repulsa.

Nec Sthenebœa minùs, quàm Cressa, excanduit, et se

Concussêre ambæ. Mulier sævissima tunc est,

Quum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam
Suadendum esse putes, cui nubere Cæsaris uxor
Destinat? Optimus hic et formosissimus idem
Gentis patricia rapitur miser exstinguendus
Messalinæ oculis: dudum sedet illa parato
Flammeolo, Tyriusque palàm genialis in hortis
Sternitur, et ritu decies centena dabuntur
Antiquo; veniet cum signatoribus auspex.
Hæc tu secreta et paucis commissa putabas?

305

310

Non, nisi legitimè, vult nubere. Quid placeat, dic:
Ni parere velis, pereundum erit ante lucernas :
Si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res
Nota Urbi et populo contingat Principis aures.
Dedecus ille domûs sciet ultimus: interea tu
Obsequere imperio, sit tanti vita dierum
Paucorum. Quidquid melius leviusque putâris,
Præbenda est gladio pulchra hæc et candida cervix.
Nil ergò optabunt homines?

Si consilium vis,

Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quæque dabunt dî
Carior est illis homo, quàm sibi. Nos animorum
Impulsu, et cæcâ magnâque cupidine ducti
Conjugium petimus, partumque uxoris at illis
Notum, qui pueri, qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis
Exta, et candiduli divina tomacula porci ;
Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,

315

320

325

330

Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ, qui ferre queat quoscunque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis ærumnas credat sævosque labores
Et Venere, et cœnis, et plumâ Sardanapali.
Monstro, quod ipse tibi possis dare: semita certè
Tranquillæ per virtutem patet unica vitæ.
Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam, cœloque locamus.

335

340

SATIRA XI.

ATTICUS eximiè si cœnat, lautus habetur ;
Si Rutilus, demens. Quid enim majore cachinno
Excipitur vulgi, quàm pauper Apicius? Omnis
Convictus, thermæ, stationes, omne theatrum

De Rutilo. Nam dum valida ac juvenilia membra
Sufficiunt galeæ, dumque ardent sanguine, fertur,
Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno,
Scripturus leges, et regia verba lanistæ.

Multos porrò vides, quos sæpè elusus ad ipsum
Creditor introitum solet exspectare macelli,
Et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregiùs cœnat, meliùsque miserrimus horum,
Et citò casurus jam perlucente ruinâ.
Interea gustus elementa per omnia quærunt,
Nunquam animo pretiis obstantibus. Interiùs si
Attendas, magis illa juvant, quæ pluris emuntur.
Ergò haud difficile est, perituram arcessere summam
Lancibus oppositis, vel matris imagine fractâ,
Et quadringentis nummis condire gulosum
Fictile: sic veniunt ad miscellanea ludî.

Refert ergò, quis hæc eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est; in Ventidio laudabile nomen
Sumit, et a censu famam trahit. Illum ego jure
Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas

Omnibus in Libyâ sit montibus; hic tamen idem
Ignoret, quantùm ferratâ distet ab arcâ
Sacculus. E cœlo descendit Tv deaurov,
Figendum et memori tractandum pectore, sive
Conjugium quæras, vel sacri in parte senatûs

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »