Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quàm si nos Veneris commendet epistola Martı,
Et Samiâ genitrix quæ delectatur arenâ.

Commoda tractemus primùm communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat; immo, etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos Prætori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaïcus judex datur hæc punire volenti
Calceus, et grandes magna ad subsellia suræ,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra

Et procul a signis. Justissima Centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si justæ defertur causa querelæ.

5

10

15

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

20

Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

Vindicta et gravior, quàm injuria. Dignum erit ergò
Declamatoris mulino corde Vagellî,

Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot

Millia clavorum. Quis tam procul absit ab Urbe ?
Præterea quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? lacrymæ siccentur protenus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testem, judex quum dixerit: audeat ille,
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi?
Et credam dignum barbâ, dignumque capillis
Majorum. Citiùs falsum producere testem
Contra paganum possis, quàm vera loquentem
Contra fortunam armati, contraque pudorem.
Præmia nunc alia, atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti

Improbus, aut campum mihi si vicinus ademit
Et sacrum effodit medio de limite saxum,

Quod mea cum vetulo coluit puls annua libo;
Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni :
Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus
Totius populi: sed tunc quoque mille ferenda
Tædia, mille moræ ; toties subsellia tantùm
Sternuntur ; jam facundo ponente lacernas
Cædicio, et Fusco jam micturiente, parati
Digredimur, lentâque fori pugnamus arenâ.

25

30

35

40

45

Ast illis, quos arma tegunt, et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis, præstatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo sufflamine litis.

Solis præterea testandi militibus jus,

Vivo patre, datur: nam, quæ sunt parta labore
Militiæ, placuit non esse in corpore censûs,
Omne tenet cujus regimen pater. Ergò Coranum,
Signorum comitem, castrorumque æra merentem,
Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc labor æquus
Provehit, et pulchro reddit sua dona labori.
Ipsius certè ducis hoc referre videtur,
Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
Ut læti phaleris omnes, et torquibus omnes.

50

55

60

A. PERSII FLACCI

SATIRE.

[blocks in formation]

'O CURAS hominum! O quantum est in rebus inane!

Quis leget hæc?' Min' tu istud ais? Nemo hercule.' Nemo?

[ocr errors]

• Vel duo, vel nemo: turpe et miserabile.' Quare?

Ne mihi Pulydamas et Troïades Labeonem

Prætulerint? nugæ : non, si quid turbida Roma

5

Elevet, accedas, examenve improbum in illâ

Castiges trutinâ nec te quæsiveris extrà.

Nam Romæ quis non? ah, si fas dicere! sed fas

Tunc, quum ad canitiem et nostrum istud vivere triste
Aspexi, et nucibus facimus quæcunque relictis,

10

Quum sapimus patruos: tunc, tunc, ignoscite. 'Nolo.'
Quid faciam ? sed sum petulanti splene cachinno.

« PredošláPokračovať »