Thirteen Satires of Juvenal, Zväzok 1

Predný obal
Macmillan and Company, 1880 - 451 strán (strany)

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 164 - Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri adsolet, commutata Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo ut quisquis eum hominem fuisse dixisset capitalem penderet poenam. Et quoniam fere in omnibus templis ubi colebantur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum quod digito labiis inpresso admonere videretur ut silentium fieret, hoc significare idem Varro existimat ut homines eos fuisse taceretur.
Strana 158 - Studiosi tres, in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. Dubii sermonis octo; scripsit sub Nerone novissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum servitus fecisset. A fine Aufidi Bassi triginta unus.
Strana 298 - ... invideas quod multa fidelia putet in locuplete penu, defensis pinguibus Umbris, et piper et pernae, Marsi monumenta clientis, 75 maenaque quod prima nondum defecerit orca.
Strana 36 - Incertaeque rei, Phalaris licet imperet, ut sis - Falsus, et admoto dictet periuria tauro, Summum crede nefas animam praeferre pudori Et propter vitam vivendi perdere causas.
Strana 8 - Dum nova canities, dum prima et recta senectus, Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Strana 176 - ... tu nihil invita dices faciesve Minerva : 385 id tibi iudicium est, ea mens. si quid tamen olim scripseris, in Maeci descendat iudicis auris et patris et nostras, nonumque prematur in annum, membranis intus positis : delere licebit quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Strana 184 - Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. Quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent.
Strana 97 - Ille velut fidis arcana sodalibus olim Credebat libris, neque si male cesserat usquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis.
Strana 166 - Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus LUCILIUS quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non 84 dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid quod tollere possis, putat.
Strana 42 - Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula.

Bibliografické informácie