Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

cum veniet contra, digito compesce labellum. accusator erit qui verbum dixerit "hic est." securus licet Aenean Rutulumque ferocem. committas, nulli gravis est percussus Achilles aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus: ense velut stricto quotiens Lucilius ardens infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa. inde irae et lacrimae. tecum prius ergo voluta haec animo ante tubas. galeatum sero duelli paenitet.' experiar, quid concedatur in illos, quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.

160

165

170

III

Quamvis digressu veteris confusus amici,
laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae.

5

nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus

tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas ?
sed dum tota domus reda componitur una,
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex-
omnis enim populo mercedem pendere iussa est
arbor, et eiectis mendicat silva Camenis-
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris. quanto praesentius esset

10

15

numen aquae, viridi si margine cluderet undas 20 herba nec ingenuum violarent marmora tofum ! hic tunc Umbricius 'quando artibus,' inquit, 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

25 ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

dum nova canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria. vivant Artorius istic

30 et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta. quondam hi cornicines et municipalis harenae 35 perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt, et verso pollice vulgus quem iubet occidunt populariter, inde reversi conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint, quales ex humili magna ad fastigia rerum 40 extollit, quotiens voluit Fortuna iocari. quid Romae faciam ? mentiri nescio, librum, si malus est, nequeo laudare et poscere, motus astrorum ignoro, funus promittere patris

nec volo nec possum, ranarum viscera numquam 45 inspexi, ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii, me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tamquam mancus et exstinctae corpus non utile dextrae. quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens 50 aestuat occultis animus semperque tacendis? nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti;

.

carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult

accusare potest. tanti tibi non sit opaci

omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,

ut somno careas ponendaque praemia sumas tristis et a magno semper timearis amico.

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris

et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

55

nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,

бо

Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei?

iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,

et linguam et mores et cum tibicine chordas
obliquas nec non gentilia tympana secum
vexit et ad circum iussas prostare puellas:
ite quibus grata est picta lupa barbara mitra!
'rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

et ceromatico fert niceteria collo !

65

hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,

70

Esquilias dictumque petunt a vimine collem,

viscera magnarum domuum dominique futuri.

ingenium velox, audacia perdita, sermo

promptus et Isaeo torrentior. ede, quid illum

esse putes? quem vis hominem secum attulit ad nos:

75

grammaticus rhetor geometres pictor aliptes

augur schoenobates medicus magus, omnia novit

Graeculus esuriens: in caelum, iusseris, ibit.

in summa, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,

qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.

80

horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
signabit fultusque toro meliore recumbet,
advectus Romam quo pruna et cottona vento?
usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
hausit Aventini baca nutrita Sabina?
quid quod adulandi gens prudentissima laudat

85

sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, 90 miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat, quo mordetur gallina marito?

haec eadem licet et nobis laudare; sed illis creditur. an melior, cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit vel Dorida nullo 95 cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur, non persona loqui, vacua et plana omnia dicas infra ventriculum et tenui distantia rima. nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: 100 natio comoeda est. rides, maiore cachinno concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, accipit endromidem; si dixeris “aestuo,” sudat. [non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni] 105 nocte dieque potest aliena sumere vultum

a facie, iactare manus, laudare paratus, si bene ructavit, si rectum minxit amicus, si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo. praeterea sanctum nihil est nec ab inguine tutum, 110 non matrona laris, non filia virgo, neque ipse sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus; horum si nihil est, aviam resupinat amici. [scire volunt secreta domus atque inde timeri.] et quoniam coepit Graecorum mentio, transi 115 gymnasia atque audi facinus maioris abollae. stoicus occidit Baream delator, amicum discipulumque senex, ripa nutritus in illa, ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat 120 Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,

qui gentis vitio numquam partitur amicum,
solus habet; nam cum facilem stillavit in aurem
exiguum de naturae patriaeque veneno,
limine summoveor, perierunt tempora longi
servitii; nusquam minor est iactura clientis.

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, cum praetor lictorem impellat et ire
praecipitem iubeat, dudum vigilantibus orbis,
ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
divitis hic servi cludit latus ingenuorum
filius; alter enim quantum in legione tribuni
accipiunt donat Calvinae vel Catienae,

125

130

ut semel aut iterum super illam palpitet, at tu, cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres

135

et dubitas alta Chionen deducere sella.

.

da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
servavit trepidam flagranti ex aede Minervam :
protinus ad censum, de moribus ultima fiet
quaestio "quot pascit servos? quot possidet agri
iugera? quam multa magnaque paropside cenat?"
quantum quisque sua nummorum servat in arca,
tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum

et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
quid quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
si toga sordidula est et rupta calceus alter
pelle patet, vel si consuto vulnere crassum
atque recens linum ostendit non una cicatrix ?
nil habet infelix paupertas durius in se,

140

145

150

quam quod ridiculos homines facit. "exeat," inquit, "si pudor est, et de pulvino surgat equestri,

« PredošláPokračovať »