The Works of Horace, with English Notes, Critical and Explanatory

Predný obal
Harper & brothers, 1843 - 681 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 209 - ... nunc itaque et versus et cetera ludicra pono ; 10 quid verum atque decens euro et rogo et omnis in hoc sum : condo et compono quae mox depromere possim. ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Strana 29 - Parcus deorum cultor et infrequens insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor relictos: namque Diespiter, igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantis egit equos volucremque currum quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari 10 sedes Atlanteusque finis concutitur.
Strana 268 - Tu nihil invita dices faciesve Minerva ; 385 Id tibi judicium est, ea mens ; si quid tamen olim Scripseris, in Maeci descendat judicis aures Et patris et nostras, nonumque prematur in annum : Membranis intus positis delere licebit, Quod non edideris ; nescit vox missa reverti.
Strana 199 - Larem proprium vescor vernasque procaces pasco libatis dapibus. prout cuique libido est siccat inaequalis calices conviva, solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis pocula seu modicis uvescit laetius. ergo 70 sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nee male necne Lepos saltet ; sed quod magis ad nos pertinet et nescire malum est agitamus : utrumne divitiis homines an sint virtute bead ; quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos ; 75 et quae sit natura boni summumque quid eius.
Strana 34 - Motum ex Metello consule civicum bellique causas et vitia et modos ludumque Fortunae gravesque principum amicitias et arma nondum expiatis uncta cruoribus, periculosae plenum opus aleae, tractas et incedis per ignes suppositos cineri doloso.
Strana 241 - Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM LIBER II. EPIST. I. AD AUGUSTUM. Сим tot sustineas et tanta negotia solus, Res ítalas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes ; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Strana 268 - ... qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino ; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. nunc satis est dixisse ' ego mira poemata pango ; occupet extremum scabies ; mihi turpe relinqui est, et quod non didici sane nescire fateri.
Strana 261 - Imberbus juvenis tandem custode remoto Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor...
Strana 197 - Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus, Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons Et paulum silvae super his foret. Auctius atque Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Strana 265 - Munus et officium, nil scribens ipse, docebo ; Unde parentur opes ; quid alat formetque poetam ; Quid deceat, quid non ; quo virtus, quo ferat error.

Bibliografické informácie