Obrázky na stránke
PDF
ePub

rissent, ut in quoquam templo caedem vel captivitatem fieri prohiberent?

СА Р. VII.

Quod in eversione Vrbis quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli; quae vero clementer, de potentia provenerint nominis Christi.

Quicquid igitur vastationis, trucidationis, depraedationis, concremationis, afflictionis, in ista recentissima Romana clade commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum. Quod autem more novo factum est, quod inusitata rerum facie immanitas barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae implendae populo cui parceretur, eligerentur et decernerentur, ubi nemo feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a miserantibus hostibus ducerentur, unde captivandi ulli nec a crudelibus hostibus abducerentur; hoc Christi nomini, hoc Christiano tempori tribuendum quisquis non videt, coecus; quisquis videt, nec laudat, ingratus; quisquis laudanti reluctatur, insanus est. Absit, ut prudens quisquam Truculentissimas et saehoc feritati imputet Barbarorum.

vissimas mentes ille terruit, ille fraenavit, ille mirabiliter temperavit, qui per Prophetam tanto ante praedixit: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis.

CAP. VIII.

De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.

Dicet aliquis: Cur ergo ista divina misericordia etiam ad impios ingratosque pervenit? Cur putamus, nisi quia eam ille praebuit, qui quotidie facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos? Quamvis enim quidam corum ista cogitantes, poenitendo ab impietate se corrigant; quidam vero (sicut Apostolus dicit) divitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes, secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizent sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: Tamen patientia Dei ad poenitentiam invitat malos, sicut flagellum Dei ad patientiam erudit bonos. Itemque misericordia Dei fovendos amplectitur bonos, sicut severitas Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe divinae providentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti; et mala impiis, quibus non excruciabuntur boni. vero temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia : mali habere ut nec bona cupidius appetantur, quae

quoque

Ista

cernuntur; nec mala turpiter evitentur, quibus et boni plerumque afficiuntur.

Interest autem plurimum, qualis sit usus, vel earum rerum quae prosperae, vel earum quae dicuntur adversae. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur: malus autem ideo huiuscemodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Ostendit tamen Deus saepe etiam in his distribuendis evidentius operationem suam. Nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio reservari putaretur: rursus si nullum peccatum nunc puniret aperte Divinitas, nulla esse providentia divina crederetur. Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam petentibus evidentissima largitate concederet, non ad eum ista pertinere diceremus: itemque si omnibus eas petentibus daret, nonnisi propter talia praemia serviendum illi esse arbitraremur; nec pios nos faceret talis servitus, sed potius cupidos et et avaros. Haec quum ita sint, quicunque boni et mali pariter afflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum; et licet sub eodem tormento, non est idem virtus et vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat, et sub eadem tribula stipulae comminuuntur, frumenta purgantur; nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitur: ita una eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat; malos damnat, vastat, exterminat. Vnde in eadem afflictione mali Deum detestantur atque blasphemant; boni autem precantur et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque patiatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter coenum, et suaviter fragrat unguentum.

CAP. IX.

De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.

Quid igitur in illa rerum vastitate Christiani passi sunt, quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad profectum valeret? Primo, quod ipsa peccata, quibus Deus indignatus implevit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, quamvis longe absint a facinorosis, flagitiosis atque impiis, tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec temporalia pro eis mala perpeti se iudicent indignos. Excepto enim quod unusquisque, quamlibet laudabiliter vivens, cedit in quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad fa

einorum immanitatem et gurgitem flagitiorum atque impietatis abominationem, ad aliqua tamen peccata vel rara vel tanto crebriora, quanto minora: hoc ergo excepto, quis tandem facile reperitur, qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam, luxuriam et avaritiam, atque exsecrabiles iniquitates et impietates, Deus, sicut minando praedixit, conterit terras, sic habeat, ut habendi sunt? sic cum eis vivat, ut cum talibus est vivendum? Plerumque enim ab eis docendis, admonendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur; vel cum laboris piget, vel cum corum os verecundamur offendere; vel cum coram inimicitias devitamus, ne impediant et noceant in istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc appetit nostra cupiditas, sive quas amittere formidat infirmitas: ita ut, quamvis bonis vita malorum displiceat, et ideo cum eis non incidant in illam damnationem, quae post hanc vitam talibus praeparatur, tamen quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt, dum eos in suis licet levibus et venialibus metuunt iure cum eis temporaliter flagellentur, quamvis in aeternum minime puniantur. Iure istam vitam, quando divinitus affliguntur cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt.

Nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit, vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos impediant alios infirmos, et premant atque avertant a fide; non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Illud est culpabile, quod hi, qui dissimiliter vivunt, ct a malorum factis abhorrent, parcunt tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, dum eorum offensiones cavent, ne sibi noceant in his rebus, quibus licite boni atque innocentes utuntur; sed cupidius, quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur, et spem supernae patriae prae se gerunt. Non solum quippe infirmiores vitam ducentes coniugalem, filios habentes vel habere quaerentes, domos ac familias possidentes, (quos Apostolus in Ecclesiis alloquitur, docens et monens quemadmodum vivere debeant et uxores cum maritis, et mariti cum uxoribus, et filii cum parentibus, et parentes cum filiis, et servi cum dominis, et domini cum servis,) multa temporalia, multa terrena libenter adipiscuntur, et moleste amittunt; propter quae non audent offendere homines, quorum sibi vita contaminatissima et conscelcratissima displicet: verum etiam hi, qui

Et

superiorem vitae gradum tenent, nec coniugalibus vinculis irretiti sunt, et victu parvo ac tegumento utuntur, plerumque suae famae ac saluti consulentes, dum insidias atque impetus malorum timent, ab eorum reprehensione sese abstinent. quamvis non in tantum eos metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus atque improbitatibus cedant: ea ipsa tamen, quae cum eis non perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint aliquos corripiendo corrigere; ne, si non potuerint, sua salus ac fama in periculum exitiumque perveniat: nec ea consideratione, qua suam famam ac salutem vident esse necessariam utilitati erudiendorum hominum; sed ea potius infirmitate, qua delectat lingua blandiens et humanus dies, et conformidatur vulgi iudicium et carnis excruciatio vel peremtio; hoc est, propter quaedam cupiditatis vincula, non propter officia caritatis

Non mihi itaque videtur haec parva esse causa, quare cum malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores etiam temporalium poenarum afflictione punire. Flagellantur enim simul, non quia simul agunt malam vitam, sed quia simul amant temporalem vitam; non quidem aequaliter, sed tamen simul: quam boni contemnere deberent, ut illi correpti atque correcti consequerentur aeternam: ad quam consequendam si noflent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici: quia donec vivunt, semper incertum est, utrum voluntatem sint in melius mutaturi. Qua in re non utique parem, sed longe graviorem habent causam quibus per Prophetam dicitur: Ille quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. Ad hoc enim speculatores, hoc est, populorum praepositi constituti sunt in Ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen ab huiuscemodi culpa penitus alienus est, qui licet praepositus non sit, in eis tamen quibus vitae huius necessitate coniungitur, multa monenda vel arguenda novit, et negligit, devitans eorum offensiones, propter illa quibus in hac vita non indebitis utitur, sed plus quam debuit delectatur. Deinde habent aliam causam boni, quare temporalibus affligantur malis; qualem habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus, quanta virtute pietatis gratis Deum diligat

СА Р. Х.

Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat. Quibus recte consideratis atque perspectis, attende utrum aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum verteretur: nisi forte putandum est, Apostolicam illam vacare sententiam, ubi ait: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum. * Amiserunt omnia quae habebant? Numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris hominis bona, qui est ante Deum dives? Hae sunt opes Christianorum, quibus opulentus dicebat Apostolus: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: habentes autem victum et tegumentum, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia, quam quidam appetentes a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis.

( * al. CAPVT X.)

Quibus ergo terrenae divitiae illa vastatione perierunt, si eas sic habebant, quemadmodum ab isto foris paupere, intus divite audierant; id est, si mundo utebantur tanquam non utentes, potuerunt dicere, quod ille graviter tentatus et minime superatus: Nudus exii de utero matris meae, nudus in terram revertar. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum : ut bonus servus magnas facultates haberet ipsam sui domini voluntatem, cui pedissequus mente ditesceret, nec contrista- . retur eis rebus vivens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. Illi autem infirmiores, qui terrenis his bonis, quamvis ea non praeponerent Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum haec amando peccaverint, perdendo senserunt. Tantum quippe doluerunt, quantum se doloribus inserverant: sicut Apostolum dixisse supra commemoravi. Oportebat enim, ut eis adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus fuerat tamdiu neglecta verborum. Nam cum dixit Apostolus, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, etc. profecto in divitiis cupiditatem reprehendit, non facultatem: qui praecepit alibi, dicens, Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi funda

« PredošláPokračovať »