Obrázky na stránke
PDF
ePub

CA P. XIV.

Meliorem fuisse Platonem, qui poetis locum in bene morata urbe non dederit, quam hos deos, qui se ludis scenicis voluerint honorari.

Deinde quaerimus, ipsi poctae talium fabularum compositores, qui duodecim Tabularum lege prohibentur famam laedere civium, tam probrosa in deos convicia iaculantes, cur non ut scenici habeantur inhonesti? Qua ratione rectum est, ut poeticorum figmentorum et ignominiosorum deorum infamentur actores, honorentur auctores? An forte Graeco Platoni potius palma danda est, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tanquam adversarios civitatis poetas censuit urbe pellendos? Iste vero et deorum iniurias indigne tulit, et fucari corrumpique figmentis animos civium noluit. Confer nunc Platonis humanitatem a civibus decipiendis poetas urbe pellentem, cum deorum divinitate honori suo ludos scenicos expetente. Ille, ne talia vel scriberentur, etsi non persuasit disputando, tamen suasit levitati lasciviaeque Graecorum: isti, ut talia etiam agerentur, iubendo extorserunt gravitati et modestiae Romanorum. Nec tantum haec agi voluerunt, sed sibi dicari, sibi sacrari, sibi solenniter exhiberi. Cui tandem honestius divinos honores decerneret civitas, utrum Platoni haec turpia et nefanda prohibenti, an daemonibns hac hominum deceptione gaudentibus, quibus ille vera persuadere non potuit?

Hunc Platonem Labeo inter semideos commemorandum putavit, sicut Herculem, sicut Romulum. Semideos autem heroibus anteponit: sed utrosque inter numina collocat. Verumtamen istum quem appellat semideum, non heroibus tantum, sed etiam diis ipsis praeferendum esse non dubito. Propinquant autem Romanorum leges disputationibus Platonis, quando ille cuncta poetica figmenta condemnat, isti autem poetis adimunt saltem in homines maledicendi licentiam: ille poetas ab urbis ipsius habitatione, isti saltem actores poeticarum fabularum removent a societate civitatis; et si contra deos ludorum scenicorum expetitores aliquid auderent, forte undique removerent. Nequaquam igitur leges ad instituendos bonos aut corrigendos malos mores a diis suis possent accipere, sive sperare Romani, quos legibus suis vincunt atque convincunt. Illi enim honori suo deposcunt ludos scenicos, isti ab honoribus omnibus repellunt homines scenicos: illi celebrari sibi iubent figmentis poeticis opprobria deorum, isti ab opprobriis hominum deterrent impudentiam poetarum. Semideus autem ille Plato et talium deorum libidini restitit, et ab indole Romanorum quid perficiendum esset, ostendit, qui poetas

ipsos vel pro arbitrio mentientes, vel hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda proponentes, omnino in civitate bene instituta vivere noluit. Nos quidem Platonem nec deum, nec semideum perhibemus; nec ulli sancto Angelo summi Dei, nec veridico Prophetae, nec Apostolo alicui, nec cuilibet Christi Martyri, nec cuiquam Christiano homini comparamus; cuius nostrae sententiae ratio, Deo prosperante, suo loco explicabitur. Sed eum tamen, quandoquidem ipsi volunt fuisse semideum, praeferendum esse censemus, si non Romulo et Herculi, (quamvis istum nec fratrem occidisse, nec aliquod perpetrasse flagitium quisquam historicorum vel poetarum dixit, aut finxit:) certe, vel Priapo, vel alicui Cynocephalo, postremo vel Febri, quae Romani numina partim peregrina receperunt, partim sua propria sacraverunt. Quomodo igitur tanta animi et morum mala, bonis praeceptis et legibus vel imminentia prohiberent, vel insita exstirpanda curarent dii tales, qui etiam seminanda et augenda flagitia curaverunt, talia vel sua vel quasi sua facta per theatricas celebritates populis innotescere cupientes, ut tanquam auctoritate divina, sua sponte nequissima libido accenderetur humana: frustra hoc exclamante Cicerone, qui cum de poetis ageret, Ad quos cum accessisset, inquit: „,clamor et approbatio po,, puli, quasi magni cuiusdam et sapientis magistri, quas illi obducunt tenebras? quos invehunt metus? quas inflammant ,, cupiditates?"

С А Р. X V.

Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.

Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum ratio, ac non potius adulatio est? quando istum Platonem, quem semideum volunt, tantis disputationibus laborantem, ne animi malis, quae praecipue cavenda sunt, mores corrumperentur humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et Romulum suum diis multis praetulerunt, quamvis et ipsum semideum potius quam deum velut secretior eorum doctrina commendet. Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii genus adeo in Romanis sacris testante apice excelluit, ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, Dialem Iovi, Martialem Marti, Quirinalem Romulo. Nam benevolentia civium velut receptus in coelum, Quirinus est postea nominatus. Ac per hoc et Neptuno et Plutoni fratribus lovis, et ipsi Saturno patri eorum isto Romulus honore praelatus est, ut pro magno sacerdotium, quod lovi tribuerunt,

hoc etiam huic tribuerent, et Marti tanquam patri eius, forsi tan propter ipsum.

CAP. XVI.

Quod si diis ulla esset cura iustitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta vivendi potius, quam leges ab aliis hominibus

mutuari.

Si autem a diis suis Romani vivendi leges accipere potuissent, non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus mutuarentur leges Solonis: quas tamen non ut acceperunt tenuerunt, sed meliores et emendatiores facere conati sunt. Quamvis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate se instituisse confinxerit: quod prudenter Romani credere noluerunt; propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem regendae civitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur; qui eis multa etiam sacra constituit: non tamen perhibetur easdem leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala vitac, mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum viri etiam stantibus urbibus respublicas perire confirment, dii eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt; immo vero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omnino curaverunt.

CAP. XVII.

De raptu Sabinarum, aliisque iniquitatibus, quae in civitate Romana etiam laudatis viguere temporibus.

An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus constitutae, quia, sicut Sallustius ait, Ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat? Ex hoc iure ac bono credo raptas esse Sabinas. Quid enim iustius et melius, quam filias alienas fraude spectaculi inductas, non a parentibus accipi, sed vi, ut quisque poterat, auferri? Nam si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius raperc non datas? Iustius autem bellum cum ca gente geri potuit, quae filias suas ad matrimonium corregionalibus et confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea quae repetebat ablatas. Illud ergo potius ibi fieret: ibi Mars filium suum pugnantem iuvaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur iniuriam, et co modo ad feminas quas voluerat, perveniret. Aliquo enim fortasse iure belli, iniuste negatas, iuste victor auferret: nullo autem iure pacis non datas rapuit, et iniustum bellum cum earum parentibus iuste succensentibus gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod etsi ad

memoriam fraudis illius Circensium spectaculum mansit, facinoris tamen in illa civitate et imperio non placuit exemplum; faciliusque Romani in hoc erraverunt, ut post illam iniquitatem Deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis factum eius imitandum lege ulla vel more permitterent. Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro violenter oppresserat, Iunius Brutus consul Lucium Tarquinium Collatinum maritum eiusdem Lucretiae collegam suum, bonum atque innocentem virum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coëgit magistratu se abdicare, nec vivere in civitate permisit. Quod scelus favente vel patiente populo fecit, a quo populo consulatum idem Collatinus, sicut etiam ipse Brutus, acceperat. Ex hoc iure ac bono Marcus Camillus illius temporis vir egregius, qui Veientes, gravissimos hostes populi Romani post decennale bellum, quo Romanus exercitus toties male pugnando graviter afflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante atque trepidante, facillime superavit, eorumque urbem opulentissimam cepit, invidia obtrectatorum virtutis suae et insolentia tribunorum plebis reus factus, tam ingratam sensit quam liberaverat civitatem, ut de sua damnatione certissimus in exsilium sponte discederet, et decem millibus aeris absens etiam damnaretur: mox iterum a Gallis vindex patriae futurus ingratae. Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur illa civitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur, plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores magis studiis agerent amore vincendi, quam aequum et bonum quicquam cogitarent.

CA P. XVIII.

Quae de moribus Romanorum, aut metu compressis, aut securitate resolutis, Sallustii prodat historia.

Itaque habebo modum, et ipsum Sallustium testem potius adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis iste sermo ortus est,,,lus bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat,“ praedicans illud tempus, quo expulsis regibus incredibiliter civitas brevi aetatis spatio plurimum crevit: idem tamen in primo historiae suae libro atque ipso eius exordio fatetur, etiam tunc cum ad consules a regibus esset translata respublica, post parvum intervallum, iniurias validiorum, et ob eas discessionem plebis a Patribus, aliasque in urbe dissensiones fuisse. Nam cum optimis moribus et maxima concordia populum Romanum inter secundum et

[ocr errors]

postremum bellum Carthaginiense commemorasset egisse, causamque huius boni, non amorem iustitiae, sed stante Carthagine metum pacis infidae fuisse dixisset; unde et Nasica ille ad reprimendam nequitiam, servandosque istos mores optimos, ut metu vitia cohiberentur, Carthaginem nolebat everti: continuo subiecit idem Sallustius, et ait: ,At discordia, et ava„ritia, atque ambitio, et caetera secundis rebus oriri sueta ,,mala, post Carthaginis excidium maxime aucta sunt. Vt „intelligeremus etiam antea et oriri solere et augeri. Vnde „subnectens cur hoc dixerit, Nam iniuriae, inquit, validio,,rum, et ob eas discessio plebis a Patribus, aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum." Vides quemadmodum illo etiam brevi tempore, ut regibus exactis, id est, eiectis, aliquantum aequo et modesto iure ageretur, metum dixit fuisse causam, quoniam metuebatur bellum, quod rcx Tarquinius regno atque Vrbe pulsus, Etruscis sociatús contra Romanos gerebat. Attende itaque quid deinde contexat: Dein, inquit, servili imperio Patres plebem exer„cere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere, „et caeteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saevitiis ,, et maxime foenore oppressa plebs cum assiduis bellis tribu„tum simul et militiam toleraret, armata montem Sacrum at„, que Aventinum insedit: tumque tribunos plebis et alia sibi „iura paravit. Discordiarum et certaminis utrinque finis fuit ,, secundum bellum Punicum." Cernis ex quo tempore, id est, parvo intervallo post reges exactos, quales Romani fuerint, de quibus ait: Ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat.

[ocr errors]

Porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima atque optima fuisse praedicatur Romana respublica; quid iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur, cum paulatim mutata, ut eiusdem historici verbis utar, ex pulcherrima atque optima, pessima ac flagitiosissima facta est, post Carthaginis videlicet, ut commemoravit, excidium? Quae tempora ipse Sallustius, quemadmodum breviter recolat et deseribat, in eius historia legi potest, quantis malis morum, quac secundis rebus exorta sunt, usque ad bella civilia demonstret esse perventum. ‚Ex quo tempore, ut ait, maiorum ,, mores non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipi,,tati, adeo iuventus luxu atque avaritia corrupta, ut merito ,dicatur genitos esse qui neque ipsi habere possent res fa

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »