Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cuncta festinat manus, huc et illuc
Cursitant mixtæ pueris puellæ;
Sordidum flammæ trepidant rotantes
Vertice fumum.

Ut tamen noris quibus advoceris
Gaudiis, Idus tibi sunt agendæ,
Qui dies mensem Veneris marine
Findit Aprilem,

Jure sollemnis mihi sanctiorque
Pæne natali proprio, quod ex hac
Luce Mæcenas meus adfluentes
Ordinat annos.

Telephum, quem tu petis, occupavit
Non tuæ sortis juvenem puella
Dives et lasciva tenetque grata
Compede vinctum.

Terret ambustus Phaethon avaras
Spes, et exemplum grave præbet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
Bellerophontem,

Semper ut te digna sequare et ultra
Quam licet sperare nefas putando,
Disparem vites. Age jam meorum
Finis amorum

Non enim posthac alia calebo
Femina condisce modos, amanda
Voce quos reddas; minuentur atræ
Carmine curæ.

CARMEN XII.-AD VIRGILIUM.

JAM veris comites, quæ mare temperant,
Impellunt animæ lintea Thraciæ:
Jam nec prata rigent nec fluvii strepunt
Hiberna nive turgidi.

10

20

30

Nidum ponit Ityn flebiliter gemens

Infelix avis et Cecropiæ domus

Æternum opprobrium, quod male barbaras
Regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula

Delectantque Deum, cui pecus et nigri
Colles Arcadia placent.

Adduxere sitim tempora, Virgili:
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, juvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus amaraque
Curarum eluere efficax.
Ad quæ si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis,
Plena dives ut in domo.

Verum pone moras et studium lucri;
Nigrorumque memor, dum licet, ignium
Misce stultitiam consiliis brevem:
Dulce est desipere in loco.

CARMEN XIII.-
-AD LYCEN.

AUDIVERE, Lyce, Dî mea vota, Dî
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri,

Ludisque et bibis impudens,

Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et

Doctæ psallere Chia

Pulchris excubat in genis.

[ocr errors]

10

20

Importunus enim transvolat aridas
Quercus, et refugit te, quia luridi
Dentes, te quia rugæ

Turpant et capitis nives;

ارا

Nec Coæ referunt jam tibi purpuræ
Nec clari lapides tempora, quæ semel
Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.

Quo fugit Venus, heu, quove color decens r?
Quo motus? quid habes illius, illius,
Quæ spirabat amores,

Quæ me surpuerat mihi,

Felix post Cinaram, notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinaræ breves
Annos fata dederunt,
Servatura diu parem

Cornicis vetulæ temporibus Lycen,
Possent ut juvenes visere fervidi
Multo non sine risu
Dilapsam in cineres facem.

CARMEN XIV.-AD AUGUSTUM.

QUE cura patrum quæve Quiritium
Plenis honorum muneribus tuas,
Auguste, virtutes in ævum

Per titulos memoresque fastos

Eternet, o, qua sol habitabiles
Illustrat oras, maxime principum !-
Quem legis expertes Latinæ
Vindelici didicere nuper,

Quid Marte posses; milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,
Breunosque veloces et arces

Alpibus impositas tremendis

P color? decens

[blocks in formation]

Dejecit acer plus vice simplici.

Major Neronum mox grave prælium
Commisit immanesque Rhætos
Auspiciis pepulit secundis,
Spectandus in certamine Martio,
Devota morti pectora liberæ
Quantis fatigaret ruinis;

Indomitas prope qualis undas
Exercet Auster, Pleïadum choro
Scindente nubes, impiger hostium
Vexare turmas et frementem

Mittere equum medios per ignes.
Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qui regna Dauni præfluit Apuli,
Quum sævit horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu

Primosque et extremos metendo
Stravit humum sine clade victor,

Te copias, te consilium et tuos
Præbente Divos.

Nam tibi quo die
Portus Alexandrea supplex
Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit.

Te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes

Miratur, o tutela præsens

Italiæ dominæque Romæ.

Te fontium qui celat origines

Nilusque et Ister, te rapidus Tigris,

Te belluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis,

20

30

40

Te non paventis funera Galliæ
Duræque tellus audit Iberiæ,
Te cæde gaudentes Sugambri
Compositis venerantur armis.

CARMEN XV.-AUGUSTI LAUDES.

PHEBUS volentem prælia me loqui
Victas et urbes increpuit lyra,
Ne parva Tyrrhenum per æquor
Vela darem. Tua, Cæsar, ætas
Fruges et agris rettulit uberes
Et signa nostro restituit Jovi
Derepta Parthorum superbis
Postibus et vacuum duellis
Janum Quirini clausit et ordinem
Rectum evaganti frena licentiæ
Injecit emovitque culpas

Et veteres revocavit artes,

Per quas Latinum nomen et Italæ
Crevere vires famaque et imperî
Porrecta majestas ad ortus

Solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Cæsare non furor
Civilis aut vis exiget otium,
Non ira, quæ procudit enses

Et miseras inimicat urbes.

Non, qui profundum Danubium bibunt,
Edicta rumpent Julia, non Getæ,
Non Seres infidive Persæ,

Non Tanaïn prope flumen orti.

Nosque et profestis lucibus et sacris
Inter jocosi munera Liberi

Cum prole matronisque nostris,
Rite Deos prius apprecati,

50

10

20

« PredošláPokračovať »