Obrázky na stránke
PDF
ePub

Virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis
Trojamque et Anchisen et alm
Progeniem Veneris canemus.

30

Q. HORATII FLACCI

CARMEN SECULARE.

PHOBE silvarumque potens Diana,
Lucidum cœli decus, o colendi
Semper et culti, date, quæ precamur
Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dîs, quibus septem placuere colles,
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas, aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere majus.

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis.

Diva, producas sobolem patrumque
Prosperes decreta super jugandis
Feminis prolisque novæ feraci
Lege marita.

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos

10

20

Ter die claro totiesque grata

Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcæ,

Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servat, bona jam peractis
Jungite fata.

Fertilis frugum pecorisque Tellus
Spicea donet Cererem corona;
Nutriant fetus et aquæ salubres
Et Jovis auræ.

Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo;
Siderum regina bicornis, audi,
Luna, puellas:

Roma si vestrum est opus, Iliæque
Litus Etruscum tenuere turmæ,
Jussa pars mutare lares et urbem

30

Sospite cursu,

40

Cui per ardentem sine fraude Trojam

Castus Æneas patriæ superstes

Liberum munivit iter daturus

Plura relictis:

Dî, probos mores docili juventæ,
Dî, senectuti placidæ quietem,
Romulæ genti date remque prolemque
Et decus omne!

Quæque vos bobus veneratur albis
Clarus Anchise Venerisque sanguis,
Impetret, bellante prior, jacentem
Lenis in hostem.

Jam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures ;
Jam Scythæ responsa petunt superbi
Nuper et Indi.

Jam Fides et Pax et Honos Pudorque
Priscus et neglecta redire Virtus

50

Audet, apparetque beata pleno

Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos
Corporis artus,

Si Palatinas videt æquus arces,
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Proroget ævun..

Quæque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curet et votis puerorum amicas
Applicet aures.

Hæc Jovem sentire Deosque cunctos,
Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianæ
Dicere laudes.

60

70

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CARMEN I.-AD MECENATEM.

IBIS Liburnis inter alta navium,
Amice, propugnacula,
Paratus omne Cæsaris periculum
Subire, Mæcenas, tuo.

Quid nos? quibus te vita si superstite
Jucunda, si contra, gravis.
Utrumne jussi persequemur otium,
Non dulce, ni tecum simul,
An hunc laborem mente laturi, decet
Qua ferre non molles viros?
Feremus et te vel per Alpium juga,
Inhospitalem et Caucasum,

Vel Occidentis usque ad ultimum sinum,
Forti sequemur pectore.

Roges, tuum labore quid juvem meo,
Imbellis ac firmus parum?

Comes minore sum futurus in metu,
Qui major absentes habet;
Ut assidens implumibus pullis avis
Serpentium allapsus timet

Magis relictis, non, ut adsit, auxilî
Latura plus præsentibus,

10

20

« PredošláPokračovať »