Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

SUNT, quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam, præscribe."

inquis,

[ocr errors]

Quiescas." "Ne faciam,

10

Omnino versus ?" "Aio." "Peream male, si non
Optimum erat: verum nequeo dormire." "Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Cæsaris invicti res dicere, multa laborum
Præmia laturus." "Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
Aut labentis equo describat vulnera Parthi."
"Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius." "Haud mihi deero,
Quum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem,
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus."
"Quanto rectius hoc quam tristi lædere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem!

20

[ocr errors]

Quum sibi quisque timet, quamquam est intactus,et odit."
Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis.

Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia. Me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu nostrûm melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris; neque si male cesserat, unquam
Decurrens alio, neque si bene; quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

30

Vita senis. Sequor hunc Lucanus an Apuius anceps:
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40
Vagina tectus; quem cur destringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Jupiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille,
Qui me commorit, ('Melius non tangere!' clamo,)
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.

50

Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albutî, quibus est inimica, venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum:
Dente lupus, cornu taurus petit; unde nisi intus
Monstratum? Scævæ vivacem crede nepoti
Matrem; nil faciet sceleris pia dextera, (mirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos ;)
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

Exspectat seu mors atris circumvolat alis,

Dives, inops, Romæ seu fors ita jusserit, exsul;
Quisquis erit vitæ scribam color." "O puer, ut sis 60
Vitalis, metuo et majorum ne quis amicus

Frigore te feriat." " Quid, quum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis, num Lælius aut qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,
Ingenio offensi aut læso doluere Metello
Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui
Primores populi arripuit populumque tributim,
Scilicet uni æquus virtuti atque ejus amicis.
Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant
Virtus Scipiada et mitis sapientia Læli,
Nugari cum illo et discincti ludere, donec

70

Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis
Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia et fragili quærens illidere dentem
Offendet solido, nisi quid tu, docte Trebati,

[ocr errors]

Dissentis." Equidem nihil hinc diffinderea possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negotî
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :

66

80

Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque." 'Esto, si quis mala; sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Cæsare? si quis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?"
66 Solventur risu tabulæ, tu missus abibis."

SATIRA II.

QUE virtus et quanta, boni, sit vivere parvo;-
Nec meus hic sermo est, sed quæ præcepit Ofella
Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva ;—
Discite non inter lances mensasque nitentes,

diffingere

Quum stupet insanis acies fulgoribus et quum
Acclinis falsis animus meliora recusat;

10

Verum hic impransi mecum disquirite. "Cur hoc?"
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito vel, si Romana fatigat
Militia assuetum Græcari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco;
Quum labor extuderit fastidia, siccus, inanis
Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta. Foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare: cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Unde putas aut
Qui partum? Non in caro nidore voluptas
Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quære 20
Sudando; pinguem vitiis albumque neque ostrea
Nec scarus aut poterit peregrina juvare lagois.
Vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
Hoc potius quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum, quia veneat auro
Rara avis et picta pandat spectacula cauda;
Tamquam ad rem attineat quidquam. Num vesceris ista,
Quam laudas, pluma? Cocto num adest honor idem?
Carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
Imparibus formis deceptum te petere! Esto:
Unde datum sentis, lupus hic Tiberinus, an alto
Captus hiet, pontesne inter jactatus, an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem

30

Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. Ducit te species, video: quo pertinet ergo

Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis

Majorem natura modum dedit, his breve pondus.

Jejunus raro stomachus vulgaria temnit.

"Porrectum magno magnum spectare catino

Vellem," ait Harpyiis gula digna rapacibus. At vos, 40

Præsentes Austri, coquite horum obsonia. Quamquam
Putet aper rhombusque recens, mala copia quando
Egrum sollicitat stomachum, quum rapula plenus
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Galloni præconis erat acipensere mensa

50

Infamis. Quid? tunc rhombos minus æquora alebant?
Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit prætorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana juventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofella
Judice; nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhæret,
Quinquennes oleas est et silvestria corna,
Ac nisi mutatum parcit defundere vinum et,
Cujus odorem olei nequeas perferre, licebit
Ille repotia, natales aliosve dierum
Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur? et horum

Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt
Mundus erit, qua non offendat sordibus atque
In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albutî senis exemplo, dum munia didit,

60

70

Sævus erit; nec sic ut simplex Nævius unctam
Convivis præbebit aquam; vitium hoc quoque magnum,
Accipe nunc, victus tenuis quæ quantaque secum
Afferat. Imprimis valeas bene: nam, variæ res
Ut noceant homini, credas, memor illius escæ,
Quæ simplex olim tibi sederit; at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,

Dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
e qui n. o. sordidus

b canis angit

« PredošláPokračovať »