Obrázky na stránke
PDF
ePub

interfectum in Senatu C. Julium Cæfarem, anno U. C. 710. fugiebat in Macedoniam, & adversùs Octavium comparabat exercitum. Is Horatium e Philofopho militem, immo Tribunum (9) militum effe juffit, non fine multorum, ut ipfe declarat, invidia.

Victo ad Philippos, (10) urbem Thessaliæ, Cassii & Bruti exercitu, Horatius, nec paucis priùs, nec parvis defunctus belli periculis, fugam arripuit, armis turpiter abjectis, ipfo fatente reo. Qua in re præclarum fanè, neque usitatum, ingenui candoris fpecimen edidit; Eft enim, ut quidam ait non illepidè, altera magnanimitas, ignavia confessio.

Mox oblatâ iis, qui victori Octavio se dederent, libenter ufus veniâ, in Italiam appulit, Romæque redditus, urgente inopiâ, (11) quippe orbatus patre, domo paternâ & agro(12) fpoliatus, ad factitandos verfus (13) fe

(9) S. I. 6. 48.

(10) Od. II. 7. 9.

(11) E. II. 2. 51.

(12) Ep. II. 2. 52.

13) Ibid.

[ocr errors]

contulit. Hos mirificè comprobarunt Varius & Virgilius, Poëtarum in Urbe tum principes; atque ita laudarunt apud Mæcenatem virum in primis nobilem, & eruditorum patronum, ut is novi, nec adhuc Latinis cogniti, auctorem carminis videre & alloqui percuperet. Interrogavit ille, more fuo, paucis Horatium, cujas effet? quo natus patre? aliaque id genus; quæ omnia, ita ut erant, ingenuè confeffus, placuit quidem, fed non nisi nono poft menfe Poëta rurfus arcessitus in amicorum Mæcenatis numero effe juffus eft (14). Sic Vates nofter, fequeftro ingenio, Musâ conciliatrice, in Mæcenatis primùm, ac fubinde Octavii Cæfaris, cui poftea Augufti cognomen fuit inditum, gratiam admiffus, villam in Sabinis dono datam accepit, cujus situm, formam & commoda, quum aliis locis bene multis, tum epiftolâ 16. Lib. 1. graphicè defcribit.

Hic porrò fundus Uftica, perinde atque ipfa villa, nominatus, excurrebat per clivum cognominem, eumdemque unum e Lucretilis jugi

(14) S. I. 6. 61.

perpetui lateribus, in tractu Bandufia, Sabiniensis agri regione, uti Scholiaftes afferit. Quàm autem non modicè patuerit Horatii prædium, ex eo videtur poffe conjici, quòd toto anni curriculo inibi exercerentur octo fervi unà cum villico, qui rufticanis præeffet operis, quódque olim habitatum quinque focis familias totidem feparatas fuis fructibus aluiffet. Oriens indidem rivus, Digentia nomine, agrum interfluebat; pererratifque Bandusiâ & Mandela pagis, necnon luco ac fano Deæ Vacunæ facris, in Curenfem fluvium fuas aquas deferebat. Poft mutatam iterum & fæpius villæ faciem, totas ædes Poëta beatulus reficiendas omnino curavit, devectis e Tibure vicino faxis candentibus.

Jam verò si quæras in quanam hærefi Philofophica ille fuerit, nihil æquè certum eft ac nullius fuiffe; idque apparet ex prima epistola L. 1. ubi, provectâ tunc ætate maturus, postquam significavit fe, nugis omnibus tandem omissis, vacare velle Philosophiæ, fubjungit:

Ac, ne fortè roges quo me duce, quo Lare tuter,
Nullius addictus jurare in verba magiftri,
Qué me cumque rapit tempeftas, deferor hofpes.

Et bene ait hofpes : neque enim si quidpiam ex aliqua fecta femel probaffet, idem femper probabat; fed, more hofpitum, apud singulos tamdiu devertebatur, quamdiu libebat. Ita postquam initio cum Stoicis & Academicis fenferat de divina in res humanas providentia, eamdem vifus eft negare cum Epicuro, Sat. 5. L. 1. quam fcripsit juvenis ; iterumque Ode 34. L. 1. errorem iftum ejuravit ; & eâ, quâ par erat, religione de Deis judicavit, utpote quos & invocaret, & precaretur pro fe, pro Mæcenate, pro Augufto, populoque Romano. Unde fatis liquet Horatium nihil minùs, quàm Epicureum fuiffe. Neque obest iis quæ diximus, quòd Epift. 4. L. 1. fe vocat Epicuri de grege porcum : nihil enim aliud, quàm cum fuo Tibullo ridere voluit, ac significare fe pinguem effe & bene nitidum, quales erant Epicureæ do&trinæ fectatores.

Verùm ut coronidem imponamus huic noftræ opellæ, fuit Horatius brevis & obefus corpore, ingens & fubtilis ingenio; miles imbellis, vates animofus; dictus Olor Venusinus a patria & cantûs fuavitate: utinam & Oloris munditiem referret in omnibus, nec fe impu

[ocr errors]

rissimo cono aliquando fœdissimè inquinaret! Latinorum primus & unus forsitan carmina fidibus modulatus eft, magno fpiritu, dulci fono, felici audaciâ : idem vitia infectatus Satyris, virtutes Epiftolis commendavit: in illis acrior, in his amœnior; in utrifque terfus, elegans, fermone purus, fed numeris durus interdum, & ordine verborum inverso subobfcurus: dignus qui Mæcenatibus & Auguftis placuerit, qui viris aulicis litterarum ftudiosis. nunc etiam placeat.

Ad extremum, Vates nofter obiit V. Calendas Decembres anno ætatis 57. diebus minùs undecim, uno ferè menfe ante Mæcenatis obitum.

« PredošláPokračovať »