Obrázky na stránke
PDF
ePub

AN INTRODUCTION

ΤΟ

LATIN POETRY.

PART I.

EASY HEXAMETERS AND PENTAMETERS.

1. SINGLE HEXAMETERS.

1 ASPICIUNT Oculis superi mortalia justis.

2 Cura pii dis sunt, et qui coluere, coluntur.

3

Nescia mens hominum fati sortisque futurae.

4 Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.

5 Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis, acescit.

6 Divitiisne homines, an sunt virtute beati?

7

Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

8 Ipsa quidem virtus sibimet pulcherrima merces. Conscia mens recti famae mendacia ridet.

9

10 Conscius ipse sibi de se putat omnia dici.

11

Omnia deficiant, animus tamen omnia vincit. 12 Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

13 Intendas animum studiis et rebus honestis.
14 Sedulus ante diem librum cum lumine poscas.
15 Cur nescire pudens prave quam discere mavis?
16 Dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude.
17 Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.
18 Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus.
19 Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis.
20 O mihi praeteritos referat si Juppiter annos.

P. L. III.

B

21 Dum licet, in rebus jucundis vive beatus.

22 Ne pereant, lege mane rosas; cito labitur aetas. 23 Vivere naturae te convenienter oportet.

24 Attenuant juvenum vigilatae corpora noctes.

25

O formose puer, nimium ne crede colori.

26 Quod licet, ingratum est; quod non licet, acrius urit. 27 Nitimur in vetitum semper cupimusque negata. 28 Quo mihi fortunam, si non conceditur uti? 29 Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt. 30 Gaudia principium nostri sunt saepe doloris. 31 Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. 32 Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. 33 Tempora ne culpes, cum sis tibi causa doloris. 34 Felix, quem faciunt aliena pericula cautum. 35 Tum tua res agitur, paries cum proximus ardet.

36 Oderunt peccare boni virtutis amore.

37 Multi nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt.
38 Fallit nos vitium specie virtutis et umbra.
39 Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
40 Incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdim.
41 Quae nocitura tenes, quamvis sint cara, relinque.
42 Est modus in rebus, sunt certi denique fines.
43 Quicquid agis, prudenter agas et respice finem.
44 Quicquid in occulto est, in apricum proferet aetas.
45 Heu, quam difficile est crimen non prodere vultu.
46 Noscitur ex socio, qui non cognoscitur ex se.
47 Morbida facta pecus totum corrumpit ovile.
48 Nil ego contulerim jucundo sanus amico.

49 Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. 50 Quod satis est, cui contingit, nihil amplius optet. 51 Divitiae grandes homini sunt vivere parce. 52 Discite, quam liceat parvo perducere vitam. 53 Coena brevis juvat et prope rivum somnus in herba. 54 Latrantem stomachum bene lenit cum sale panis. 55 Non opibus mentes hominum curaeque levantur. 56 Cantabit vacuus coram latrone viator.

57 Naturam certe mutare pecunia nescit.

58 Naturam expellas furca, tamen usque recurret.

59 Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.

60 Est aliquid patriis vicinum finibus esse.

61 Tempus in agrorum cultu consumere dulce est.

62 Principibus placuisse viris non ultima laus est.
63 Cede repugnanti, cedendo victor abibis.
64 Qui mortem metuunt, amittunt gaudia vitae.
65 Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.
66 Durate, et vosmet rebus servate secundis !
67 Flebile principium melior fortuna sequetur.
68 Solamen miseris, socios habuisse malorum.
69 Hectora quis nosset, felix si Troja fuisset?
70 Oderunt hilarem tristes, tristemque jocosi.
71 Tempora mutantur, et nos mutamur in illis.
72 Felices obeunt, quorum sine crimine vita est.

73 Conveniens homini est hominem servare voluptas. 74 Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis. 75 Si potes, ignotis etiam prodesse memento. 76 Invidus alterius macrescit rebus opimis. 77 Ne tibi quid desit, quaesitis utere parce. 78 Cernere justitiam nescit, quem munera caecant. 79 Irretit muscas, transmittit aranea vespas. 80 Virtutem primam esse puta compescere linguam. Quod semel emissum est, volat irrevocabile verbum. Exigua his tribuenda fides, qui multa loquuntur. Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. 84 Multi rixantur de lana saepe caprina.

81

82

83

85 Intonuere poli, crebris micat ignibus aether.

86 Stat sonipes ac frena ferox humentia mandit.

87 Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. 88 At tuba terribili sonitu taratantara dixit.

89

Illi inter sese magna vi brachia tollunt.

90 Unus, qui nobis cunctando restituit rem.

91 Sparsis hastis longis campus splendet et horret.

2. MORAL MAXIMS.

From Dionysius Cato.

1 Cum te aliquis laudat, judex tuus esse memento:
Plus aliis de te, quam tu tibi, credere noli.
2 Noli homines blando nimium sermone probare :
Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.
3 Cum recte vivis, ne cures verba malorum :

Arbitrii non est nostri, quid quisque loquatur.
4 Multorum disce exemplo, quae facta sequaris,
Quae fugias: vita est nobis aliena magistra.
5 Cum quid peccaris, castiga te ipse subinde :

Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris. 6 Iratus de re incerta contendere noli:

Impedit ira animum, ne possit cernere verum. 7 Litis praeteritae noli maledicta referre:

Post inimicitias iram meminisse, malorum est. 8 Vincere cum possis, interdum cede sodali, Obsequio quoniam dulces retinentur amici. 9 Corporis exigui vires contemnere noli:

121

Consilio pollet, cui vim natura negavit. 10 Rem, tibi quam nosces aptam, dimittere noli : Fronte capillata, post est occasio calva. 11 Quod potes, id tenta; nam litus carpere remis Tutius est multo quam velum tendere in altum. Quod nimium est fugito, parvo gaudere memento: Tuta mage est puppis, modico quae flumine fertur. 13 Utere quaesitis opibus, fuge nomen avari: Quid tibi divitiae prosunt, si pauper abundas? Despice divitias, si vis animo esse beatus: Quas qui suspiciunt, mendicant semper avari. 15 Infantem nudum cum te natura crearit,

14

Paupertatis onus patienter ferre memento. 16 Rebus in adversis animum submittere noli;

17

18

19

Spem retine, spes una hominem nec morte relinquit.
Tranquillis rebus, quae sunt adversa, caveto:
Rursus in adversis melius sperare memento.
Cum dubia et fragilis sit nobis vita tributa,
In morte alterius spem tu tibi ponere noli.
Tempora longa tibi noli promittere vitae :

Quocumque ingrederis, sequitur mors, corporis umbra.

3. PASSAGES FROM VARIOUS POETS.

1 Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit.

2 Ira furor brevis est: animum rege, qui nisi paret,
Imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.
3 Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

Si modo culturae patientem commodet aurem.
4 Cuncta prius tentanda, sed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
5 Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos,
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.

Nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
Intra quae per est.

6 Qui non defendit, qui absentem rodit amicum,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere
Qui nequit, hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
7 Percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
Nec retinent patulae commissa fideliter aures,
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
8 Crede mihi, immensa est finemque potentia caeli
Non habet, et quicquid superi voluere, peractum est.
9 Permittes ipsis expendere numinibus, quid

Conveniat nobis rebusque sit utile nostris ;

Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt di. 10 Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus Omnibus est vitae; sed famam extendere factis, Hoc virtutis opus.

11

12

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum;
Grata superveniet, quae non sperabitur hora.
Ultima semper

Exspectanda dies homini est, dicique beatus
Ante obitum nemo supremaque funera debet.
13 Nam genus et proavos, et quae non fecimus ipsi,
Vix ea nostra voco; fortunae casus in illis.
14 Non domus et fundus, non aeris acervus et auri
Aegroto domini deducunt corpore febres,

Non animo curas. Valeat possessor oportet,
Si comportatis rebus bene cogitat uti."

15 Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
Divitiae poterunt regales addere majus.

16 Pauper erat Curius, reges cum vinceret armis, Pauper Fabricius, Pyrrhi cum sperneret aurum.

« PredošláPokračovať »