Obrázky na stránke
PDF
ePub

10

In stipula placidi carpebat munera somni,
Et tamen ex illo venit in astra toro.
Jamque loco majus nomen Romanus habebat;
Nec conjux illi nec socer ullus erat.
Spernebant generos inopes vicinia dives,
Et male credebar sanguinis auctor ego.
In stabulis habitasse et oves pavisse nocebat,
Jugeraque inculti pauca tenere soli.

15 Extremis dantur connubia gentibus: at, quae
Romano vellet nubere, nulla fuit.

20

20

25

30

Indolui, patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
"Tolle preces" dixi; "quod petis, arma dabunt!”
Intumuere Cures, et quos dolor attigit idem.
Tum primum generis intulit arma socer.

Jamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
Tractaque erant longa bella propinqua mora.
Conveniunt nuptae dictam Junonis in aedem;
Quas inter mea sic est nurus orsa loqui:

"O pariter raptae,-quoniam hoc commune tenemus-
Non ultra lente possumus esse piae.

Stant acies; sed utra di sint pro parte rogandi,
Eligite: hinc conjux, hinc pater arma tenet.
Quaerendum est, viduae fieri malimus, an orbae ;
Consilium vobis forte piumque dabo."

Consilium dederat. Parent, crinesque resolvunt
Maestaque funerea corpora veste tegunt.
Jam steterant acies ferro mortique paratae,
Jam lituus pugnae signa daturus erat:
35 Cum raptae veniunt inter patresque virosque,
Inque sinu natos, pignora cara, tenent.
Ut medium campi scissis tetigere capillis,
In terram posito procubuere genu.

40

Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
Tendebant ad avos brachia parva suos.

Qui poterat, clamabat avum tunc denique visum,
Et, qui vix poterat, posse coactus erat.

Tela viris animique cadunt; gladiisque remotis
Dant soceri generis accipiuntque manus;

45 Laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
Fert avus hic scuti dulcior usus erat.

25. THE APOTHEOSIS OF ROMULUS.

(Fast. II., 491 ff.)

Est locus, antiqui Capreae dixere paludem ;
Forte tuis illic, Romule, jura dabas.

Sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
Et gravis effusis decidit imber aquis.

5 Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether.
Fit fuga. Rex patriis astra petebat equis.
Luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis,
Haesissetque animis forsitan illa fides;

10

Sed Proculus Longa veniebat Julius Alba,
Lunaque fulgebat, nec facis usus erat:
Cum subito motu saepes crepuere sinistrae.
Rettulit ille gradus, horrueruntque_comae.
Pulcher et humano major trabeaque decorus
Romulus in media visus adesse via,

15 Et dixisse simul: "Prohibe lugere Quirites,
Nec violent lacrimis numina nostra suis.
Tura ferant placentque novum pia turba Quirinum,
Et patrias artes militiamque colant."

20

Jussit, et in tenues oculis evanuit auras.

Convocat hic populos, jussaque verba refert. Templa deo fiunt; collis quoque dictus ab illo est, Et referunt certi sacra paterna dies.

26. BETRAYAL OF GABII.

(Fast. II., 687 ff.)

Ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen.
Ceperat hic alias, alias everterat urbes,
Et Gabios turpi fecerat arte suos.

5 Namque trium minimus, proles manifesta Superbi, In medios hostes nocte silente venit.

10

Nudarant gladios: "Occidite" dixit "inermem!
Hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
Qui mea crudeli laceravit verbere terga.'

[ocr errors]

Dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
Luna fuit. Spectant juvenem gladiosque recondunt,
Tergaque, deducta veste, notata vident.

Flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur.
Callidus ignaris adnuit ille viris.

15 Jamque potens misso genitorem appellat amico,
Perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
Hortus odoratis suberat cultissimus herbis,
Sectus humum rivo lene sonantis aquae.
Illic Tarquinius mandata latentia nati
Accipit, et virga lilia summa metit.
Nuntius ut rediit decussaque lilia dixit,
Filius "Agnosco jussa parentis" ait.
Nec mora: principibus caesis ex urbe Gabina,
Traduntur ducibus moenia nuda suis.

20

27. THE SAGACITY OF BRUTUS UNDER AN ASSUMED APPEARANCE OF FOLLY.

(Fast. II., 711 ff.)

"Matri

Ecce, nefas visu! mediis altaribus anguis
Exit, et extinctis ignibus exta rapit.
Consulitur Phoebus. Sors est ita reddita:
Qui dederit princeps oscula, victor erit."
5 Oscula quisque suae matri properata tulerunt,
Non intellecto credula turba deo.

10

Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset
Tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.
Ille jacens pronus matri dedit oscula Terrae,
Creditus offenso procubuisse pede.

10

28. THE HOUSEHOLD VIRTUES OF LUCRETIA.

(Fast. II., 721 ff.)

Cingitur interea Romanis Ardea signis,

Et patitur lentas obsidione moras.

Dum vacat, et metuunt hostes committere pugnam,
Luditur in castris, otia miles agit.

5 Tarquinius juvenis socios dapibusque meroque
Accipit; ex illis rege creatus ait:

"Dum nos difficilis pigro tenet Ardea bello,
Nec sinit ad patrios arma referre deos,
Ecquid in officio torus est socialis? et ecquid
Conjugibus nostris mutua cura sumus?"
Quisque suam laudat; studiis certamina crescunt,
Et fervent multo linguaque corque mero.

Surgit, cui dederat clarum Collatia nomen : "Non opus est verbis, credite rebus!" ait. 15 "Nox superest: tollamur equis, Urbemque petamus.”. Dicta placent; frenis impediuntur equi. Pertulerant dominos. Regalia protinus illi Tecta petunt: custos in fore nullus erat. Ecce nurum regis fusis per colla coronis Inveniunt posito pervigilare mero.

20

25

25

30

Inde cito passu petitur Lucretia.

Nebat,

Ante torum calathi lanaque mollis erant.

Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant;
Inter quas tenui sic ait ipsa sono:

"Mittenda est domino-nunc, nunc properate, puellae !
Quamprimum nostra facta lacerna manu.

Quid tamen auditis? nam plura audire potestis:
Quantum de bello dicitur esse super?

Postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,
Improba, quae nostros cogis abesse viros!
Sint tantum reduces! Sed enim temerarius ille
Est meus, et stricto quolibet ense ruit.
Mens abit, et morior, quoties pugnantis imago
Me subit, et gelidum pectora frigus habet."
35 Desinit in lacrimas, intentaque fila remittit,
In gremio vultum deposuitque suum.

40

Hoc ipsum decuit; lacrimae decuere pudicae,
Et facies animo dignaque parque fuit.
"Pone metum, venio!" conjux ait. Illa revixit,
Deque viri collo dulce pependit onus.

29. THE FABII.

(Fast. II., 195 ff.)

Haec fuit illa dies, in qua Veientibus arvis
Ter centum Fabii ter cecidere duo.
Una domus vires et onus susceperat urbis :
Sumunt gentiles arma professa manus.
5 Egreditur castris miles generosus ab isdem,
E quis dux fieri quilibet aptus erat.
Ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem,-
Turbidus hibernis ille fluebat aquis-
Castra loco ponunt, destrictis ensibus ipsi

10

Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt:

[ocr errors]

Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones
Invadunt sparsos lata per arva greges.
Diffugiunt hostes inhonestaque vulnera tergo
Accipiunt; Tusco sanguine terra rubet.

15 Sic iterum, sic saepe cadunt. Ubi vincere aperte
Non datur, insidias armaque tecta parant.
Campus erat; campi claudebant ultima colles,
Silvaque montanas occulere apta feras.

20

In medio paucos armentaque rara relinquunt,
Cetera virgultis abdita turba latet.

Ecce velut torrens undis pluvialibus auctus,

Aut nive, quae zephyro victa tepente fluit,
Per sata perque vias fertur, nec, ut ante solebat,
Riparum clausas margine finit aquas:

25 Sic Fabii vallem latis discursibus implent,

30

Quodque vident, sternunt; nec metus alter inest.
Quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti.
Simplex nobilitas, perfida tela cave!

Fraude perit virtus. In apertos undique campos
Prosiliunt hostes, et latus omne tenent.

Quid faciant pauci contra tot millia fortes?

Quidve, quod in misero tempore restet, habent?
Sicut aper, longe silvis Laurentibus actus,
Fulmineo celeres dissipat ore canes,

35 Mox tamen ipse perit: sic non moriuntur inulti,
Vulneraque alterna dantque feruntque manu.
Una dies Fabios ad bellum miserat omnes:
Ad bellum missos perdidit una dies.

40

Ut tamen Herculeae superessent semina gentis;
Credibile est ipsos consuluisse deos.

Nam puer impubes et adhuc non utilis armis
Unus de Fabia gente relictus erat;
Scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,
Cui res cunctando restituenda foret.

30. THE POPULAR FESTIVAL.

(Fast. III., 523 ff.)

Idibus est Annae festum geniale Perennae,
Haud procul a ripis, advena Thybri, tuis.
Plebs venit, ac virides passim disjecta per herbas
Potat, et accumbit cum pare quisque sua.

« PredošláPokračovať »