Obrázky na stránke
PDF
ePub

illam sententiam, sicut solent, pro defensione suorum deorum opponere audebunt,

Discessere omnes adytis arisque relictis

Dii, quibus imperium hoc steterat?

Primum si ita est, non habent cur querantur de religione Christiana, quod hac offensi eos dii sui deseruerint: quoniam quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Vrbis altaribus tam multos ac minutos deos, tanquam muscas abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum longe antequam mores corrumperentur antiqui, a Gallis Roma capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc enim tota Vrbe in hostium potestatem redacta, solus collis Capitolinus remanserat; qui etiam ipse caperetur, nisi saltem anseres diis dormientibus vigilarent. Vnde pene in superstitionem Aegyptiorum bestias avesque colentium Roma deciderat, cum anseri solennia celebrabant. Verum de his adventitiis, et corporis potius quam animi malis, quae vel ab hostibus vel alia clade accidunt, nondum interim disputo: nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, deinde torrentis modo praecipitatis, tanta, quamvis integris tectis moenibusque, facta est ruina reipublicae, ut magni auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. Recte autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque relictis dii, si eorum de bona vita atque iustitia civitas praecepta contemserat. Nunc vero quales, quaeso, dii fuerunt, si noluerunt cum populo cultore suo vivere, quem male viventem non docuerant bene vivere ?

CA P. XXIII.

Varietates rerum temporalium, non ex favore. aut impugnatione daemonum, sed ex veri Dei pendere iudicio.

Quid quod etiam videntur eorum adfuisse cupiditatibus implendis, et ostenduntur non praefuisse refrenandis? Qui enim Marium novum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem bellorum civilium atque gestorem, ut septies consul fieret adiuverunt, atque ut in septimo suo consulatu moreretur senex, nec in manus Syllae futuri mox victoris irrueret; cur non etiam iuverunt, ut a tantorum se compesceret immanitate facinorum? Si enim ad haec eum dii corum non iuverunt, non parum est quod fatentur etiam non propitiis diis suis posse accidere homini istam temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem; et posse homines, sicut fuit Marius, salute, viribus, opibus, honoribus, dignitate, longaevitate cumulari et perfrui diis iratis: posse etiam homines, sicut fuit Regulus, captivitate, servitute, inopia, vigiliis, doloribus excruciari

et emori diis amicis. Quod si ita esse concedunt, compendio nihil cos prodesse, et coli superfluo, confitentur. Nam si virtutibus animi et probitati vitae, cuius praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus disceret institerunt: si nihil etiam in his transeuntibus et temporalibus bonis, vel eis quos oderunt nocent, vel eis quos diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi requiruntur? Cur laboriosis tristibusque temporibus, tanquam offensi abscesserint, murmuratur, et propter eos Christiana religio conviciis indignissimis laeditur? Si autem habent in his rebus, vel beneficii vel maleficii potestatem, cur in eis adfuerunt pessimo viro Mario, et optimo Regulo defuerunt? An ex hoc ipsi intelliguntur iniustissimi et pessimi? Quod si propterea magis timendi et colendi putantur: neque hoc putentur. Neque enim minus eos invenitur Regulus coluisse, quam Marius. Nec ideo vita pessima eligenda videatur, quia magis Mario quam Regulo dii favisse existimantur. Metellus enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios consulares, etiam rerum temporalium felix fuit; et Catilina pessimus, oppressus inopia et in bello sui sceleris prostratus infelix: et verissima atque certissima felicitate praepollent boni Deum colentes, a quo solo conferri potest.

Illa igitur respublica malis moribus cum periret, nihil dii corum pro dirigendis vel pro corrigendis egerunt moribus, ne periret: imo depravandis et corrumpendis addiderunt moribus, ut periret. Nec se bonos fingant, quod velut offensi civium iniquitate discesserint. Prorsus ibi erant; produntur, convincuntur: nec subvenire praecipiendo, nec latere tacendo potuerunt. Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret; et ex summa desperatione reversus incolumis, in Vrbem duxit crudelem crudelis exercitum: ubi quam cruenta, quam incivilis, hostilique immanior eius victoria fuerit, eos qui scripserunt legant qui volunt. Sed hoc, ut dixi, omitto: nec Maricac nescio cui tribuo Mari sanguineam felicitatem, sed occultae potius providentiae Dei ad istorum ora claudenda, eosque ab errore liberandos qui non studiis agunt, sed haec prudenter advertunt. Qui etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur; ne magni pendamus terrenam felicitatem, quae, sicut Mario, malis etiam plerumque conceditur; nec eam rursus quasi malam arbitremur, cum ea multos etiam pios et bonos unius Dei veri cultores, invitis daemonibus praepolluisse videamus; nec eosdem immundissimos

spiritus vel propter haec ipsa bona malave terrena propitiandos aut timendos existimemus. Quia sicut ipsi mali homines in terra, sic etiam illi non omnia quae volunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione sinuntur; cuius plene iudicia nemo comprehendit, iuste nemo reprehendit.

CA P. XXI V.

De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentaverunt adiutores. Sylla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, quorum vindex esse videbatur, illorum comparatione quaererentur, cum primum ad Vrbem contra Marium castra movissct, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Livius, ut custodiri se Postumius haruspex voluerit capitis supplicium subiturus, nisi ca quae in animo Sylla haberet, diis iuvantibus implevisset. Ecce non discesserant adytis arisque relictis dii, quando de rerum eventu praedicebant, nihilque de ipsius Syllae correctione curabant. Promittebant praesagiendo felicitatem magnam, nec malam cupiditatem minando frangebant. Deinde cum esset in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei mandatum est a love, quod esset Mithridatem superaturus: et factum est. Ac postea molienti redire in Vrbem, et suas amicorumque iniurias civili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem love per militem quendam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse victoriam, et tunc promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rempublicam non sine multo sanguine. Tunc percontatus Sylla, quae forma militi visa fuerit; cum ille indicasset, eam recordatus est quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica victoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi potest, quare dii curaverint velut felicia ista nuntiare, et nullus eorum curaverit Syllam monendo corrigere, mala tanta facturum scelestis armis civilibus, qualia non foedarent, sed auferrent omnino rempublicam? Nempe intelliguntur daemones, sicut saepe dixi, notumque nobis est in litteris sacris, resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut pro diis habeantur et colantur, et ea illis exhibeantur, quibus ii qui exhibent sociati, unam pessimam causam cum eis habeant in iudicio Dei.

Deinde cum venisset Tarentum Sylla, atque ibi sacrificasset, vidit in capite vitulini iecoris similitudinem coronae au-~ reae. Tunc Postumius haruspex ille respondit, praeclarum ei significare victoriam, iussitque ut extis illis solus vesceretur. Postea parvo intervallo servus cuiusdam Lucii Pontii vatici

[ocr errors]

clamavit: A Bellona nuntius venio, victoria tua est, Sylla. Deinde adiecit, arsurum esse Capitolium. Hoc cum dixisset, continuo egressus e castris, postera die concitatior reversus est, et Capitolium arsisse clamavit. Arserat autem re vera Capitolium. Quod quidem daemoni et praevidere facile fuit, et celerrime nuntiare. Illud sane intende, quod ad causam maxime pertinet, sub qualibus diis esse cupiant, qui blasphemant Salvatorem voluntates fidelium a dominatu daemonum liberantem. Clamavit homo vaticinando, Victoria tua est, Sylla; atque ut id divino spiritu clamare crederetur, nuntiavit etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe aberat per quem ille spiritus loquebatur: non tamen ille clamavit, Ab sceleribus parce Sylla; quae illic victor tam horrenda commisit, cui corona aurea ipsius victoriae illustrissimum signum in vitulino iecore apparuit. Qualia signa si dii iusti dare solerent, ac non daemones impii, profecto illis extis nefaria potius atque ipsi Syllae graviter noxia mala futura monstrarent. Neque enim eius dignitati tantum profuit illa victoria, quantum nocuit cupiditati ;` qua factum est, ut im moderatis inhians, et secundis rebus elatus ac praecipitatus, magis ipse periret in moribus, quam inimicos in corporibus perderet. Haec illi dii vere tristia vereque lugenda, non extis, non auguriis, non cuiusquam somnio vel vaticinio praenuntiabant. Magis enim timebant ne corrigeretur, quam ne vinceretur. Immo satis agebant, ut victor civium glorio sus, victus atque captivus nefandis vitiis, et per haec ipsis etiam daemonibus multo obstrictius subsideretur.

CA P. X X V.

Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in com mittendis sceleribus quasi divinam exempli sui interponunt auctoritatem.

Illinc vero quis non intelligat, quis non videat, nisi qui tales deos imitari magis elegit, quam divina gratia ab eorum societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo, velut divinam auctoritatem praebere sceleribus, quod etiam in quadam Campaniae lata planicie, ubi non multo post civiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter se prius pugnare visi sunt? Namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores: moxque multi se vidisse nuntiarunt per aliquot dies duas acies proeliari. Quae pugna ubi destitit, vestigia quoque velut hominum et equorum, quanta de illa conflictatione exprimi poterant, invenerunt. Si ergo veraciter inter se numina pugnarunt, iam bella civilia excusentur humana; consi

deretur tamen quae sit talium deorum vel malitia, vel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, nisi ut sibi Romani bellando civiliter, tanquam deorum exemplo nullum nefas admittere viderentur? Iam enim coeperant bella civilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda praecesserat. Iam multos moverat, quod miles quidam dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadavere agnovit, ac detestatus bella civilia, et se ipsum ibi perimens fraterno corpori adiunxit. Vt ergo tanti huius mali minime taederet, sed armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii daemones, quos illi deos putantes colendos et venerandos arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere voluerunt, ne imitari tales pugnas civica trepidaret affectio, sed potius humanum scelus divino excusaretur exemplo. Hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scenicos sibi dicari sacrarique iusserunt: ubi deorum tanta flagitia theatricis canticis atque fabularum actionibus celebrata, et quisquis eos talia fecisse crederet, et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime sibi talia velle exhiberi cerneret, sccurus imitaretur. Ne quis itaque existimaret in deos convicia potius, quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicunque illos inter se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos homines poetarum carmina firmaverunt, pugnas videlicet suas non solum per scenicos in theatro, verum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes.

Haec dicere compulsi sumus, quoniam pessimis moribus civium Romanam rempublicam iam antea perditam fuisse, nullamque remansisse ante adventum Domini nostri Iesu Chrisi, auctores eorum dicere et scribere minime dubitaverunt. Quam perditionem diis suis non imputant, qui mala transitoria, quibus boni seu vivant, seu moriantur, perire non possunt, Christo nostro imputant: cum Christus noster tanta frequenter pro moribus optimis praeccpta contra perditos mores, dii vero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore populo, pro illa republica, ne periret; immo cosdem mores velut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo, egerunt potius ut periret. Quam non ideo tunc periisse quisquam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia discessere omncs adytis arisque relictis dii, velut amici virtutibus, cum vitiis hominum offenderentur; quia tot signis extorum, auguriorum, vaticiniorum, quibus se tanquam praescios futurorum adiutoresque proeliorum iactare et commendare gestiebant, convincuntur fuisse praesentes: qui si vere abscessissent, mitius

« PredošláPokračovať »