Q. Horatii Flacci opera omnia

Predný obal
Apud Parker et socios, 1873 - 270 strán (strany)
 

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 8 - Quis multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro?
Strana 35 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et ínfima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.
Strana 150 - IBAM forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?" " Suaviter ut nunc est," inquam, " et cupio omnia quae vis." Cum assectaretur: "Num quid vis?" occupo. At ille, "Noris nos," inquit;
Strana 139 - ... unde petitum hoc in me iacis ? est auctor quis denique eorum So vixi cum quibus ? absentem qui rodit amicum, qui non défendit alio culpante, solutos qui captât risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, commissa tacere qui nequit, hic niger est, hune tu, Romane, caveto.
Strana 15 - Et minax, quod sic voluere, ponto Unda recumbit. Romulum post hos prius an quietum Pompili regnum memorem an superbos Tarquini fasces dubito, an Catonis 35 Nobile letum.
Strana 13 - Thaliarche, merum diota. permitte divis cetera, qui simul stravere ventos aequore fervido deproeliantes, nee cupressi nee veteres agitantur orni. quid sit futurum eras, fuge quaerere et, quem Fors dierum cunque dabit, lucro appone, nee dulces amores sperne puer neque tu choreas, donee virenti canities abest morosa. nunc et campus et areae lenesque sub noctem susurri composita repetantur hora, mine et latentis proditor intimo gratus puellae risus ab angulo pignusque dereptum lacertis aut digito male...
Strana 237 - Vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum ; juvat aut impellit ad iram Aut ad humum maerore gravi deducit et angit ; 110 Post effert animi motus interprete lingua.
Strana 238 - ... atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum. tu quid ego et populus mecum desideret audi : si plausoris eges aulaea manentis et usque sessuri donee cantor 'vos plaudite' dicat, 155 aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Strana 81 - Exegi monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum.
Strana 103 - Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos Corporis artus, Si Palatinas videt aequus arces, 65 Remque Romanam Latiumque felix Alterum in lustrum meliusque semper Proroget aevum.

Bibliografické informácie