EPISTOLA II.-AD JULIUM FLORUM. FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni, Si quis forte velit puerum tibi vendere natum Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: "Hic et Candidus et talos a vertice pulcher ad imos, Fiet eritque tuus nummorum millibus octo, Verna ministeriis ad nutus aptus heriles, Litterulis Græcis imbutus, idoneus arti Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda, Quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti. Multa fidem promissa levant, ubi plenius æquo Laudat venales, qui vult extrudere, merces. Res urget me nulla; meo sum pauper in ære. Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me bargain Quivis ferret idem. Semel hic cessavit, et, ut fit, In scalis latuit metuens pendentis habenchement in a confucion place, Des nummos, excepta nihil te si fuga lædat;" Ille ferat pretium poenæ securus, opinor. Stufe from punch-
Prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex: y Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?- Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi Talibus officiis prope mancum, ne mea sævus Jurgares ad te quod epistola nulla rediret. Quid tum profeci, mecum facientia jura
Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod Exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis fui suvre Erumnis, lassus dum noctu stertit, ad
Perdiderat; post hoc vehemens lupus et sibi et hosti
Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
Præsidium regale loco dejecit, ut aiunt, Summe munito et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis, Amorable
Accipit et bis dena super sestertia nummûm.
Forte sub hoc tempus castellum evertere prætor Nescio quod cupiens hortari cœpit eundem
Verbis, quæ timido quoque possent addere mentem "I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, Luchth Grandia laturus meritorum præmia. Quid stas ?" Post hæc ille catus quantumvis rusticus, "Ibit, Ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit," inquit. Roma nutriri mihi contigit, atque contri, Tratus Graiis quantum nocuisset Achillesta Adjecere bonæ paullo plus artis Athenæ ; Scilicet ut vellem curvo dignoscere rectum Atque inter silvas Academi quærere verum. Dura sed emovere loco me tempora grato, Civilisque rudem belli tulit æstus in arma Cæsaris Augusti non Unde simul primum me dimisere Philippi, after Decisis humilem pennis inopemque paterni Et laris et fundi paupertas impulit audax, farm Ut versus facerem; sed, quod non desit, habentem Quæ poterunt unquam satis expurgare cicutæ, Ni melius dormire putem quam scribere versus P Singula de nobis anni prædantur euntes; Eripuere jocos, Venerem, convivia, ludum; Tendunt extorquere poëmata; quid faciam vis? Denique non omnes eadem mirantur amantque: Carmine tu gaudes, hic delectatur ïambis, Ille Bioneis sermonibus et sale nigro. Tres mihi convivæ prope dissentire videntur, Poscentes vario multum diversa palato.
responsura lacertis, teryt
Quid dem? quid non dem ? renuis tu, quod jubet alter; Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus. Præter cetera, me Romæne poëmata censes Scribere posse inter tot curas totque labores? Hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, C Hic extremo in Aventino, visendus uterque;
Intervalla vides humane commoda.-Verum Puræ sunt plateæ, nihil ut meditantibus obstet.→ Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, Tristia robustis luctantur funera plaustris,
Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: modd
I nunc et versus tecum meditare canoros. Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra: Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos Vis canere et contracta sequi vestigia vatum ? Ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas, Et studiis annos septem dedit insenuitque Libris et curis, statua taciturnius exit
Plerumque et risu populum quatit; hic ego rerum Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis Verba lyræ motura sonum connectere digner? Frater erat Romæ consulti rhetor, ut alter Alterius sermone meros audiret honores, Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. Qui minus argutos vexat furor iste poëtas? Carmina compono, hic elegos. "Mirabile visu Cælatumque novem Musis opus!" Adspice primum, Quanto cum fastu, quanto molimine circum- spectemus vacuam Romanis vatibus ædem; Mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi, Quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam : Cædimur et totidem plagis consumimus hostem Lento Samnites ad lumina prima duello. Discedo Alcæus puncto illius; ille meo quis? Quis nisi Callimachus? Si plus apposcere visus, 100 Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit. Multa fero, ut placem genus irritabile vatum, Quum scribo et supplex populi suffragia capto, Idem, finitis studiis et mente recepta, Obturem patulas impune legentibus aures.
Ridentur mala qui componunt carmina; verum Gaudent scribentes et se venerantur et ultro, Si taceas, laudant quidquid scripsere beati. At qui legitimum cupiet fecisse poëma, Cum tabulis animum censoris sumet honesti; Audebit, quæcunque parum splendoris habebunt Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, Verba movere loco, quamvis invita recedant Et versentur adhuc intra penetralia Vestæ. Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quæ priscis memorata Catonibus atque Cethegis Nunc citus informis premit et deserta vetustas; Adsciscet nova, quæ genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus puroque simillimus amni Fundet opes Latiumque beabit divite lingua ; Luxuriantia compescet, nimis aspera sano Levabit cultu, virtute carentia tollet, Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.- Prætulerim scriptor delirus inersque videri, Dum mea delectent mala me vel denique fallant, Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis, Qui se credebat miros audire tragœdos, In vacuo lætus sessor plausorque theatro ; Cetera qui vitæ servaret munia recto More, bonus sane vicinus, amabilis hospes, Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis, Et signo læso non insanire lagenæ ;
Posset qui rupem et puteum vitare patentem. Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus Expulit helleboro morbum bilemque meraco, Et redit ad sese, "Pol me occidistis, amici, Non servastis," ait, "cui sic extorta voluptas Et demptus per vim mentis gratissimus error.” Nimirum sapere est abjectis utile nugis
Et tempestivum pueris concedere ludum, Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, Sed veræ numerosque modosque ediscere vitæ. Quocirca mecum loquor hæc tacitusque recordor: Si tibi nulla sitim finiret copia lymphæ, Narrares medicis: quod quanto plura parasti, Tanto plura cupis, nulline faterier andes? Si vulnus tibi monstrata radice vel herba Non fieret levius, fugeres radice vel herba Proficiente nihil curarier. Audieras, cui Rem Dî donarent, illi decedere pravam Stultitiam; et, quum sis nihilo sapientior, ex quo Plenior es, tamen uteris monitoribus îsdem ? At si divitiæ prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, Viveret in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est, quod quis libra mercatur et ære, Quædam, si credis consultis, mancipat usus; Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbi, Quum segetes occat tibi mox frumenta daturas, Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam, Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto Paullatim mercaris agrum fortasse trecentis Aut etiam supra nummorum milibus emptum. Quid refert, vivas numerato nuper an olim? Emptor Aricini quondam Veientis et arvi Emptum cœnat olus, quamvis aliter putat; emptis Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum ; Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis 170 Limitibus vicina refugit jurgia; tamquam
Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horæ Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema Permutet dominos et cedat in altera jura.
Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres Heredem alterius velut unda supervenit undam,
« PredošláPokračovať » |